1:1 in mense octavo in anno secundo Darii factum est verbum
Domini ad Zacchariam filium Barachiae filium Addo prophetam
dicens
1:2 iratus est Dominus super patres vestros iracundia
1:3 et dices ad eos haec dicit Dominus exercituum convertimini
ad me ait Dominus exercituum et convertar ad vos dicit Dominus
exercituum
1:4 ne sitis sicut patres vestri ad quos clamabant prophetae
priores dicentes haec dicit Dominus exercituum convertimini de
viis vestris malis et cogitationibus vestris pessimis et non
audierunt neque adtenderunt ad me dicit Dominus
1:5 patres vestri ubi sunt et prophetae numquid in sempiternum
vivent
1:6 verumtamen verba mea et legitima mea quae mandavi servis
meis prophetis numquid non conprehenderunt patres vestros et
conversi sunt et dixerunt sicut cogitavit Dominus exercituum
facere nobis secundum vias nostras et secundum adinventiones
nostras fecit nobis
1:7 in die vicesima et quarta undecimo mense sabath in anno
secundo Darii factum est verbum Domini ad Zacchariam filium
Barachiae filium Addo prophetam dicens
1:8 vidi per noctem et ecce vir ascendens super equum rufum et
ipse stabat inter myrteta quae erant in profundo et post eum
equi rufi varii et albi
1:9 et dixi quid sunt isti domine mi et dixit ad me angelus qui
loquebatur in me ego ostendam tibi quid sint haec
1:10 et respondit vir qui stabat inter myrteta et dixit isti
sunt quos misit Dominus ut perambularent terram
1:11 et responderunt angelo Domini qui stabat inter myrteta et
dixerunt perambulavimus terram et ecce omnis terra habitatur et
quiescit
1:12 et respondit angelus Domini et dixit Domine exercituum
usquequo tu non misereberis Hierusalem et urbium Iuda quibus
iratus es iste septuagesimus annus est
1:13 et respondit Dominus angelo qui loquebatur in me verba bona
verba consolatoria
1:14 et dixit ad me angelus qui loquebatur in me clama dicens
haec dicit Dominus exercituum zelatus sum Hierusalem et Sion
zelo magno
1:15 et ira magna ego irascor super gentes opulentas quia ego
iratus sum parum ipsi vero adiuverunt in malum
1:16 propterea haec dicit Dominus revertar ad Hierusalem in
misericordiis domus mea aedificabitur in ea ait Dominus
exercituum et perpendiculum extendetur super Hierusalem
1:17 adhuc clama dicens haec dicit Dominus exercituum adhuc
affluent civitates meae bonis et consolabitur Dominus adhuc
Sion et eliget adhuc Hierusalem
1:18 et levavi oculos meos et vidi et ecce quattuor cornua
1:19 et dixi ad angelum qui loquebatur in me quid sunt haec et
dixit ad me haec sunt cornua quae ventilaverunt Iudam et
Israhel et Hierusalem
1:20 et ostendit mihi Dominus quattuor fabros
1:21 et dixi quid isti veniunt facere qui ait dicens haec sunt
cornua quae ventilaverunt Iudam per singulos viros et nemo
eorum levavit caput suum et venerunt isti deterrere ea ut
deiciant cornua gentium quae levaverunt cornu super terram Iuda
ut dispergerent eam
2:1 et levavi oculos meos et vidi et ecce vir et in manu eius
funiculus mensorum
2:2 et dixi quo tu vadis et dixit ad me ut metiar Hierusalem et
videam quanta sit latitudo eius et quanta longitudo eius
2:3 et ecce angelus qui loquebatur in me egrediebatur et angelus
alius egrediebatur in occursum eius
2:4 et dixit ad eum curre loquere ad puerum istum dicens absque
muro habitabitur Hierusalem prae multitudine hominum et
iumentorum in medio eius
2:5 et ego ero ei ait Dominus murus ignis in circuitu et in
gloria ero in medio eius
2:6 o o fugite de terra aquilonis dicit Dominus quoniam in
quattuor ventos caeli dispersi vos dicit Dominus
2:7 o Sion fuge quae habitas apud filiam Babylonis
2:8 quia haec dicit Dominus exercituum post gloriam misit me ad
gentes quae spoliaverunt vos qui enim tetigerit vos tangit
pupillam oculi eius
2:9 quia ecce ego levo manum meam super eos et erunt praedae his
qui serviebant sibi et cognoscetis quia Dominus exercituum
misit me
2:10 lauda et laetare filia Sion quia ecce ego venio et habitabo
in medio tui ait Dominus
2:11 et adplicabuntur gentes multae ad Dominum in die illa et
erunt mihi in populum et habitabo in medio tui et scies quia
Dominus exercituum misit me ad te
2:12 et possidebit Dominus Iudam partem suam in terra
sanctificata et eliget adhuc Hierusalem
2:13 sileat omnis caro a facie Domini quia consurrexit de
habitaculo sancto suo
3:1 et ostendit mihi Iesum sacerdotem magnum stantem coram
angelo Domini et Satan stabat a dextris eius ut adversaretur ei
3:2 et dixit Dominus ad Satan increpet Dominus in te Satan et
increpet Dominus in te qui elegit Hierusalem numquid non iste
torris est erutus de igne
3:3 et Iesus erat indutus vestibus sordidis et stabat ante
faciem angeli
3:4 qui respondit et ait ad eos qui stabant coram se dicens
auferte vestimenta sordida ab eo et dixit ad eum ecce abstuli a
te iniquitatem tuam et indui te mutatoriis
3:5 et dixit ponite cidarim mundam super caput eius et posuerunt
cidarim mundam super caput eius et induerunt eum vestibus et
angelus Domini stabat
3:6 et contestabatur angelus Domini Iesum dicens
3:7 haec dicit Dominus exercituum si in viis meis ambulaveris et
custodiam meam custodieris tu quoque iudicabis domum meam et
custodies atria mea et dabo tibi ambulantes de his qui nunc hic
adsistunt
3:8 audi Iesu sacerdos magne tu et amici tui qui habitant coram
te quia viri portendentes sunt ecce enim ego adducam servum
meum orientem
3:9 quia ecce lapis quem dedi coram Iesu super lapidem unum
septem oculi sunt ecce ego celabo sculpturam eius ait Dominus
exercituum et auferam iniquitatem terrae illius in die una
3:10 in die illa dicit Dominus exercituum vocabit vir amicum
suum subter vineam et subter ficum
4:1 et reversus est angelus qui loquebatur in me et suscitavit
me quasi virum qui suscitatur de somno suo
4:2 et dixit ad me quid tu vides et dixi vidi et ecce
candelabrum aureum totum et lampas eius super caput ipsius et
septem lucernae eius super illud septem et septem infusoria
lucernis quae erant super caput illius
4:3 et duae olivae super illud una a dextris lampadis et una a
sinistris eius
4:4 et respondi et aio ad angelum qui loquebatur in me dicens
quid sunt haec domine mi
4:5 et respondit angelus qui loquebatur in me et dixit ad me
numquid nescis quid sunt haec et dixi non domine mi
4:6 et respondit et ait ad me dicens hoc est verbum Domini ad
Zorobabel dicens non in exercitu nec in robore sed in spiritu
meo dicit Dominus exercituum
4:7 quis tu mons magne coram Zorobabel in planum et educet
lapidem primarium et exaequabit gratiam gratiae eius
4:8 et factum est verbum Domini ad me dicens
4:9 manus Zorobabel fundaverunt domum istam et manus eius
perficient eam et scietis quia Dominus exercituum misit me ad
vos
4:10 quis enim despexit dies parvos et laetabuntur et videbunt
lapidem stagneum in manu Zorobabel septem isti oculi Domini qui
discurrunt in universa terra
4:11 et respondi et dixi ad eum quid sunt duae olivae istae ad
dextram candelabri et ad sinistram eius
4:12 et respondi secundo et dixi ad eum quid sunt duae spicae
olivarum quae sunt iuxta duo rostra aurea in quibus sunt
suffusoria ex auro
4:13 et ait ad me dicens numquid nescis quid sunt haec et dixi
non domine
4:14 et dixit isti duo filii olei qui adsistunt Dominatori
universae terrae
5:1 et conversus sum et levavi oculos meos et vidi et ecce
volumen volans
5:2 et dixit ad me quid tu vides et dixi ego video volumen
volans longitudo eius viginti cubitorum et latitudo eius decem
cubitorum
5:3 et dixit ad me haec est maledictio quae egreditur super
faciem omnis terrae quia omnis fur sicut ibi scriptum est
iudicabitur et omnis iurans ex hoc similiter iudicabitur
5:4 educam illud dicit Dominus exercituum et veniet ad domum
furis et ad domum iurantis in nomine meo mendaciter et
commorabitur in medio domus eius et consumet eam et ligna eius
et lapides eius
5:5 et egressus est angelus qui loquebatur in me et dixit ad me
leva oculos tuos et vide quid est hoc quod egreditur
5:6 et dixi quidnam est et ait haec est amphora egrediens et
dixit haec est oculus eorum in universa terra
5:7 et ecce talentum plumbi portabatur et ecce mulier una sedens
in medio amphorae
5:8 et dixit haec est impietas et proiecit eam in medio amphorae
et misit massam plumbeam in os eius
5:9 et levavi oculos meos et vidi et ecce duae mulieres
egredientes et spiritus in alis earum et habebant alas quasi
alas milvi et levaverunt amphoram inter terram et caelum
5:10 et dixi ad angelum qui loquebatur in me quo istae deferunt
amphoram
5:11 et dixit ad me ut aedificetur ei domus in terra Sennaar et
stabiliatur et ponatur ibi super basem suam
6:1 et conversus sum et levavi oculos meos et vidi et ecce
quattuor quadrigae egredientes de medio duorum montium et
montes montes aerei
6:2 in quadriga prima equi rufi et in quadriga secunda equi
nigri
6:3 et in quadriga tertia equi albi et in quadriga quarta equi
varii fortes
6:4 et respondi et dixi ad angelum qui loquebatur in me quid
sunt haec domine mi
6:5 et respondit angelus et ait ad me isti sunt quattuor venti
caeli qui egrediuntur ut stent coram Dominatore omnis terrae
6:6 in quo erant equi nigri egrediebantur in terra aquilonis et
albi egressi sunt post eos et varii egressi sunt ad terram
austri
6:7 qui autem erant robustissimi exierunt et quaerebant ire et
discurrere per omnem terram et dixit ite perambulate terram et
perambulaverunt terram
6:8 et vocavit me et locutus est ad me dicens ecce qui
egrediuntur in terram aquilonis requiescere fecerunt spiritum
meum in terra aquilonis
6:9 et factum est verbum Domini ad me dicens
6:10 sume a transmigratione ab Oldai et a Tobia et ab Idaia et
venies tu in die illa et intrabis domum Iosiae filii Sofoniae
qui venerunt de Babylone
6:11 et sumes argentum et aurum et facies coronas et pones in
capite Iesu filii Iosedech sacerdotis magni
6:12 et loqueris ad eum dicens haec ait Dominus exercituum
dicens ecce vir Oriens nomen eius et subter eum orietur et
aedificabit templum Domino
6:13 et ipse extruet templum Domino et ipse portabit gloriam et
sedebit et dominabitur super solio suo et erit sacerdos super
solio suo et consilium pacis erit inter duos illos
6:14 et coronae erunt Helem et Tobiae et Idaiae et Hen filio
Sofoniae memoriale in templo Domini
6:15 et qui procul sunt venient et aedificabunt in templo Domini
et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos erit autem
hoc si auditu audieritis vocem Domini Dei vestri
7:1 et factum est in anno quarto Darii regis factum est verbum
Domini ad Zacchariam in quarta mensis noni qui est casleu
7:2 et miserunt ad domum Dei Sarasar et Rogomelech et viri qui
erant cum eo ad deprecandam faciem Domini
7:3 ut dicerent sacerdotibus domus Domini exercituum et
prophetis loquentes numquid flendum mihi est in mense quinto
vel sanctificare me debeo sicuti feci iam multis annis
7:4 et factum est verbum Domini exercituum ad me dicens
7:5 loquere ad omnem populum terrae et ad sacerdotes dicens cum
ieiunaretis et plangeretis in quinto et septimo per hos
septuaginta annos numquid ieiunium ieiunastis mihi
7:6 et cum comedistis et cum bibistis numquid non vobis
comedistis et vobismet ipsis bibistis
7:7 numquid non sunt verba quae locutus est Dominus in manu
prophetarum priorum cum adhuc Hierusalem habitaretur et esset
opulenta ipsa et urbes in circuitu eius et ad austrum et in
campestribus habitaretur
7:8 et factum est verbum Domini ad Zacchariam dicens
7:9 haec ait Dominus exercituum dicens iudicium verum iudicate
et misericordiam et miserationes facite unusquisque cum fratre
suo
7:10 et viduam et pupillum et advenam et pauperem nolite
calumniari et malum vir fratri suo non cogitet in corde suo
7:11 et noluerunt adtendere et verterunt scapulam recedentem et
aures suas adgravaverunt ne audirent
7:12 et cor suum posuerunt adamantem ne audirent legem et verba
quae misit Dominus exercituum in spiritu suo per manum
prophetarum priorum et facta est indignatio magna a Domino
exercituum
7:13 et factum est sicut locutus est et non audierunt sic
clamabunt et non exaudiam dicit Dominus exercituum
7:14 et dispersi eos per omnia regna quae nesciunt et terra
desolata est ab eis eo quod non esset transiens et revertens et
posuerunt terram desiderabilem in desertum
8:1 et factum est verbum Domini exercituum dicens
8:2 haec dicit Dominus exercituum zelatus sum Sion zelo magno et
indignatione magna zelatus sum eam
8:3 haec dicit Dominus exercituum reversus sum ad Sion et
habitabo in medio Hierusalem et vocabitur Hierusalem civitas
veritatis et mons Domini exercituum mons sanctificatus
8:4 haec dicit Dominus exercituum adhuc habitabunt senes et anus
in plateis Hierusalem et viri baculus in manu eius prae
multitudine dierum
8:5 et plateae civitatis conplebuntur infantibus et puellis
ludentibus in plateis eius
8:6 haec dicit Dominus exercituum si difficile videbitur in
oculis reliquiarum populi huius in diebus illis numquid in
oculis meis difficile erit dicit Dominus exercituum
8:7 haec dicit Dominus exercituum ecce ego salvabo populum meum
de terra orientis et de terra occasus solis
8:8 et adducam eos et habitabunt in medio Hierusalem et erunt
mihi in populum et ego ero eis in Deum in veritate et iustitia
8:9 haec dicit Dominus exercituum confortentur manus vestrae qui
auditis in diebus his sermones istos per os prophetarum in die
qua fundata est domus Domini exercituum ut templum
aedificaretur
8:10 siquidem ante dies illos merces hominum non erat nec merces
iumentorum erat neque introeunti et exeunti erat pax prae
tribulatione et dimisi omnes homines unumquemque contra
proximum suum
8:11 nunc autem non iuxta dies priores ego faciam reliquiis
populi huius dicit Dominus exercituum
8:12 sed semen pacis erit vinea dabit fructum suum et terra
dabit germen suum et caeli dabunt rorem suum et possidere
faciam reliquias populi huius universa haec
8:13 et erit sicut eratis maledictio in gentibus domus Iuda et
domus Israhel sic salvabo vos et eritis benedictio nolite
timere confortentur manus vestrae
8:14 quia haec dicit Dominus exercituum sicut cogitavi ut
adfligerem vos cum ad iracundiam provocassent patres vestri me
dicit Dominus
8:15 et non sum misertus sic conversus cogitavi in diebus istis
ut benefaciam Hierusalem et domui Iuda nolite timere
8:16 haec sunt ergo verba quae facietis loquimini veritatem
unusquisque cum proximo suo veritatem et iudicium pacis
iudicate in portis vestris
8:17 et unusquisque malum contra amicum suum ne cogitetis in
cordibus vestris et iuramentum mendax ne diligatis omnia enim
haec sunt quae odi dicit Dominus
8:18 et factum est verbum Domini exercituum ad me dicens
8:19 haec dicit Dominus exercituum ieiunium quarti et ieiunium
quinti et ieiunium septimi et ieiunium decimi erit domui Iuda
in gaudium et in laetitiam et in sollemnitates praeclaras
veritatem tantum et pacem diligite
8:20 haec dicit Dominus exercituum usquequo veniant populi et
habitent in civitatibus multis
8:21 et vadant habitatores unus ad alterum dicentes eamus et
deprecemur faciem Domini et quaeramus Dominum exercituum vadam
etiam ego
8:22 et venient populi multi et gentes robustae ad quaerendum
Dominum exercituum in Hierusalem et deprecandam faciem Domini
8:23 haec dicit Dominus exercituum in diebus illis in quibus
adprehendent decem homines ex omnibus linguis gentium et
adprehendent fimbriam viri iudaei dicentes ibimus vobiscum
audivimus enim quoniam Deus vobiscum est
9:1 onus verbi Domini in terra Adrach et Damasci requiei eius
quia Domini est oculus hominis et omnium tribuum Israhel
9:2 Emath quoque in terminis eius et Tyrus et Sidon adsumpserunt
quippe sibi sapientiam valde
9:3 et aedificavit Tyrus munitionem suam et coacervavit argentum
quasi humum et aurum ut lutum platearum
9:4 ecce Dominus possidebit eam et percutiet in mari
fortitudinem eius et haec igni devorabitur
9:5 videbit Ascalon et timebit et Gaza et dolebit nimis et
Accaron quoniam confusa est spes eius et peribit rex de Gaza et
Ascalon non habitabitur
9:6 et sedebit separator in Azoto et disperdam superbiam
Philisthinorum
9:7 et auferam sanguinem eius de ore eius et abominationes eius
de medio dentium eius et relinquetur etiam ipse Deo nostro et
erit quasi dux in Iuda et Accaron quasi Iebuseus
9:8 et circumdabo domum meam ex his qui militant mihi euntes et
revertentes et non transibit super eos ultra exactor quia nunc
vidi in oculis meis
9:9 exulta satis filia Sion iubila filia Hierusalem ecce rex
tuus veniet tibi iustus et salvator ipse pauper et ascendens
super asinum et super pullum filium asinae
9:10 et disperdam quadrigam ex Ephraim et equum de Hierusalem et
dissipabitur arcus belli et loquetur pacem gentibus et potestas
eius a mari usque ad mare et a fluminibus usque ad fines terrae
9:11 tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos
de lacu in quo non est aqua
9:12 convertimini ad munitionem vincti spei hodie quoque
adnuntians duplicia reddam tibi
9:13 quoniam extendi mihi Iudam quasi arcum implevi Ephraim et
suscitabo filios tuos Sion super filios tuos Graecia et ponam
te quasi gladium fortium
9:14 et Dominus Deus super eos videbitur et exibit ut fulgur
iaculum eius et Dominus Deus in tuba canet et vadet in turbine
austri
9:15 Dominus exercituum proteget eos et devorabunt et subicient
lapidibus fundae et bibentes inebriabuntur quasi vino et
replebuntur ut fialae et quasi cornua altaris
9:16 et salvabit eos Dominus Deus eorum in die illa ut gregem
populi sui quia lapides sancti elevantur super terram eius
9:17 quid enim bonum eius est et quid pulchrum eius nisi
frumentum electorum et vinum germinans virgines
10:1 petite a Domino pluviam in tempore serotino et Dominus
faciet nives et pluviam imbris dabit eis singulis herbam in
agro
10:2 quia simulacra locuta sunt inutile et divini viderunt
mendacium et somniatores frustra locuti sunt vane consolabantur
idcirco abducti sunt quasi grex adfligentur quia non est eis
pastor
10:3 super pastores iratus est furor meus et super hircos
visitabo quia visitavit Dominus exercituum gregem suum domum
Iuda et posuit eos quasi equum gloriae suae in bello
10:4 ex ipso angulus ex ipso paxillus ex ipso arcus proelii ex
ipso egredietur omnis exactor simul
10:5 et erunt quasi fortes conculcantes lutum viarum in proelio
et bellabunt quia Dominus cum eis et confundentur ascensores
equorum
10:6 et confortabo domum Iuda et domum Ioseph salvabo et
convertam eos quia miserebor eorum et erunt sicut fuerunt
quando non proieceram eos ego enim Dominus Deus eorum et
exaudiam eos
10:7 et erunt quasi fortes Ephraim et laetabitur cor eorum quasi
a vino et filii eorum videbunt et laetabuntur et exultabit cor
eorum in Domino
10:8 sibilabo eis et congregabo illos quia redemi eos et
multiplicabo eos sicut ante fuerant multiplicati
10:9 et seminabo eos in populis et de longe recordabuntur mei et
vivent cum filiis suis et revertentur
10:10 et reducam eos de terra Aegypti et de Assyriis congregabo
eos et ad terram Galaad et Libani adducam eos et non invenietur
eis locus
10:11 et transibit in maris freto et percutiet in mari fluctus
et confundentur omnia profunda Fluminis et humiliabitur
superbia Assur et sceptrum Aegypti recedet
10:12 confortabo eos in Domino et in nomine eius ambulabunt
dicit Dominus
11:1 aperi Libane portas tuas et comedat ignis cedros tuas
11:2 ulula abies quia cecidit cedrus quoniam magnifici vastati
sunt ululate quercus Basan quoniam succisus est saltus munitus
11:3 vox ululatus pastorum quia vastata est magnificentia eorum
vox rugitus leonum quoniam vastata est superbia Iordanis
11:4 haec dicit Dominus Deus meus pasce pecora occisionis
11:5 quae qui possederant occidebant et non dolebant et
vendebant ea dicentes benedictus Dominus divites facti sumus et
pastores eorum non parcebant eis
11:6 et ego non parcam ultra super habitantes terram dicit
Dominus ecce ego tradam homines unumquemque in manu proximi sui
et in manu regis sui et concident terram et non eruam de manu
eorum
11:7 et pascam pecus occisionis propter hoc o pauperes gregis et
adsumpsi mihi duas virgas unam vocavi Decorem et alteram vocavi
Funiculos et pavi gregem
11:8 et succidi tres pastores in mense uno et contracta est
anima mea in eis siquidem anima eorum variavit in me
11:9 et dixi non pascam vos quod moritur moriatur et quod
succiditur succidatur et reliqui vorent unusquisque carnem
proximi sui
11:10 et tuli virgam meam quae vocabatur Decus et abscidi eam ut
irritum facerem foedus meum quod percussi cum omnibus populis
11:11 et in irritum deductum est in die illa et cognoverunt sic
pauperes gregis qui custodiunt mihi quia verbum Domini est
11:12 et dixi ad eos si bonum est in oculis vestris adferte
mercedem meam et si non quiescite et adpenderunt mercedem meam
triginta argenteos
11:13 et dixit Dominus ad me proice illud ad statuarium decorum
pretium quod adpretiatus sum ab eis et tuli triginta argenteos
et proieci illos in domo Domini ad statuarium
11:14 et praecidi virgam meam secundam quae appellabatur
Funiculus ut dissolverem germanitatem inter Iudam et inter
Israhel
11:15 et dixit Dominus ad me adhuc sume tibi vasa pastoris
stulti
11:16 quia ecce ego suscitabo pastorem in terra qui derelicta
non visitabit dispersum non quaeret et contritum non sanabit et
id quod stat non enutriet et carnes pinguium comedet et ungulas
eorum dissolvet
11:17 o pastor et idolum derelinquens gregem gladius super
brachium eius et super oculum dextrum eius brachium eius
ariditate siccabitur et oculus dexter eius tenebrescens
obscurabitur
12:1 onus verbi Domini super Israhel dixit Dominus extendens
caelum et fundans terram et fingens spiritum hominis in eo
12:2 ecce ego ponam Hierusalem superliminare crapulae omnibus
populis in circuitu sed et Iuda erit in obsidione contra
Hierusalem
12:3 et erit in die illa ponam Hierusalem lapidem oneris cunctis
populis omnes qui levabunt eam concisione lacerabuntur et
colligentur adversum eam omnia regna terrae
12:4 in die illa dicit Dominus percutiam omnem equum in stuporem
et ascensorem eius in amentiam et super domum Iuda aperiam
oculos meos et omnem equum populorum percutiam in caecitate
12:5 et dicent duces Iuda in corde suo confortentur mihi
habitatores Hierusalem in Domino exercituum Deo eorum
12:6 in die illo ponam duces Iuda sicut caminum ignis in lignis
et sicut facem ignis in faeno et devorabunt ad dextram et ad
sinistram omnes populos in circuitu et habitabitur Hierusalem
rursum in loco suo in Hierusalem
12:7 et salvabit Dominus tabernacula Iuda sicut in principio ut
non magnifice glorietur domus David et gloria habitantium
Hierusalem contra Iudam
12:8 in die illo proteget Dominus habitatores Hierusalem et erit
qui offenderit ex eis in die illa quasi David et domus David
quasi Dei sicut angelus Domini in conspectu eius
12:9 et erit in die illa quaeram conterere omnes gentes quae
veniunt contra Hierusalem
12:10 et effundam super domum David et super habitatores
Hierusalem spiritum gratiae et precum et aspicient ad me quem
confixerunt et plangent eum planctu quasi super unigenitum et
dolebunt super eum ut doleri solet in morte primogeniti
12:11 in die illa magnus erit planctus in Hierusalem sicut
planctus Adadremmon in campo Mageddon
12:12 et planget terra familiae et familiae seorsum familiae
domus David seorsum et mulieres eorum seorsum
12:13 familiae domus Nathan seorsum et mulieres eorum seorsum
familiae domus Levi seorsum et mulieres eorum seorsum familiae
Semei seorsum et mulieres eorum seorsum
12:14 omnes familiae reliquae familiae et familiae seorsum et
mulieres eorum seorsum
13:1 in die illa erit fons patens domus David et habitantibus
Hierusalem in ablutionem peccatoris et menstruatae
13:2 et erit in die illa dicit Dominus exercituum disperdam
nomina idolorum de terra et non memorabuntur ultra et prophetas
et spiritum inmundum auferam de terra
13:3 et erit cum prophetaverit quispiam ultra dicent ei pater
eius et mater eius qui genuerunt eum non vives quia mendacium
locutus es in nomine Domini et configent eum pater eius et
mater eius genitores eius cum prophetaverit
13:4 et erit in die illa confundentur prophetae unusquisque ex
visione sua cum prophetaverit nec operientur pallio saccino ut
mentiantur
13:5 sed dicet non sum propheta homo agricola ego sum quoniam
Adam exemplum meum ab adulescentia mea
13:6 et dicetur ei quid sunt plagae istae in medio manuum tuarum
et dicet his plagatus sum in domo eorum qui diligebant me
13:7 framea suscitare super pastorem meum et super virum
coherentem mihi dicit Dominus exercituum percute pastorem et
dispergantur oves et convertam manum meam ad parvulos
13:8 et erunt in omni terra dicit Dominus partes duae in ea
disperdentur et deficient et tertia pars relinquetur in ea
13:9 et ducam tertiam partem per ignem et uram eas sicut uritur
argentum et probabo eos sicut probatur aurum ipse vocabit nomen
meum et ego exaudiam eum dicam populus meus es et ipse dicet
Dominus Deus meus
14:1 ecce dies veniunt Domini et dividentur spolia tua in medio
tui
14:2 et congregabo omnes gentes ad Hierusalem in proelium et
capietur civitas et vastabuntur domus et mulieres violabuntur
et egredietur media pars civitatis in captivitatem et reliquum
populi non auferetur ex urbe
14:3 et egredietur Dominus et proeliabitur contra gentes illas
sicut proeliatus est in die certaminis
14:4 et stabunt pedes eius in die illa super montem Olivarum qui
est contra Hierusalem ad orientem et scindetur mons Olivarum ex
media parte sui ad orientem et occidentem praerupto grandi
valde et separabitur medium montis ad aquilonem et medium eius
ad meridiem
14:5 et fugietis ad vallem montium meorum quoniam coniungetur
vallis montium usque ad proximum et fugietis sicut fugistis a
facie terraemotus in diebus Oziae regis Iuda et veniet Dominus
Deus meus omnesque sancti cum eo
14:6 et erit in die illa non erit lux sed frigus et gelu
14:7 et erit dies una quae nota est Domino non dies neque nox et
in tempore vesperae erit lux
14:8 et erit in die illa exibunt aquae vivae de Hierusalem
medium earum ad mare orientale et medium earum ad mare
novissimum in aestate et in hieme erunt
14:9 et erit Dominus rex super omnem terram in die illa erit
Dominus unus et erit nomen eius unum
14:10 et revertetur omnis terra usque ad desertum de colle
Remmon ad austrum Hierusalem et exaltabitur et habitabit in
loco suo a porta Beniamin usque ad locum portae Prioris usque
ad portam Angulorum et a turre Ananehel usque ad torcularia
regis
14:11 et habitabunt in ea et anathema non erit amplius sed
sedebit Hierusalem secura
14:12 et haec erit plaga qua percutiet Dominus omnes gentes quae
pugnaverunt adversus Hierusalem tabescet caro uniuscuiusque
stantis super pedes suos et oculi eius contabescent in
foraminibus suis et lingua eorum contabescet in ore suo
14:13 in die illo erit tumultus Domini magnus in eis et
adprehendet vir manum proximi sui et conseretur manus eius
super manum proximi sui
14:14 sed et Iudas pugnabit adversus Hierusalem et
congregabuntur divitiae omnium gentium in circuitu aurum et
argentum et vestes multae satis
14:15 et sic erit ruina equi et muli cameli et asini et omnium
iumentorum quae fuerint in castris illis sicut ruina haec
14:16 et omnes qui reliqui fuerint de universis gentibus quae
venerint contra Hierusalem ascendent ab anno in annum ut
adorent regem Dominum exercituum et celebrent festivitatem
tabernaculorum
14:17 et erit qui non ascenderit de familiis terrae ad
Hierusalem ut adoret regem Dominum exercituum non erit super
eos imber
14:18 quod si et familia Aegypti non ascenderit et non venerit
nec super eos erit sed erit ruina qua percutiet Dominus omnes
gentes quae non ascenderint ad celebrandam festivitatem
tabernaculorum
14:19 hoc erit peccatum Aegypti et hoc peccatum omnium gentium
quae non ascenderint ad celebrandam festivitatem tabernaculorum
14:20 in die illo erit quod super frenum equi est sanctum Domino
et erunt lebetes in domo Domini quasi fialae coram altari
14:21 et erit omnis lebes in Hierusalem et in Iuda sanctificatus
Domino exercituum et venient omnes immolantes et sument ex eis
et coquent in eis et non erit mercator ultra in domo Domini
exercituum in die illo