1:1 verbum Domini quod factum est ad Micham Morasthiten in
diebus Ioatham Ahaz Ezechiae regum Iuda quod vidit super
Samariam et Hierusalem
1:2 audite populi omnes et adtendat terra et plenitudo eius et
sit Dominus Deus vobis in testem Dominus de templo sancto suo
1:3 quia ecce Dominus egreditur de loco suo et descendet et
calcabit super excelsa terrae
1:4 et consumentur montes subtus eum et valles scindentur sicut
cera a facie ignis sicut aquae quae decurrunt in praeceps
1:5 in scelere Iacob omne istud et in peccatis domus Israhel
quod scelus Iacob nonne Samaria et quae excelsa Iudae nonne
Hierusalem
1:6 et ponam Samariam quasi acervum lapidum in agro cum
plantatur vinea et detraham in vallem lapides eius et
fundamenta eius revelabo
1:7 et omnia sculptilia eius concidentur et omnes mercedes eius
conburentur igni et omnia idola eius ponam in perditionem quia
de mercedibus meretricis congregata sunt et usque ad mercedem
meretricis revertentur
1:8 super hoc plangam et ululabo vadam spoliatus et nudus faciam
planctum velut draconum et luctum quasi strutionum
1:9 quia desperata est plaga eius quia venit usque ad Iudam
tetigit portam populi mei usque ad Hierusalem
1:10 in Geth nolite adnuntiare lacrimis ne ploretis in domo
Pulveris pulvere vos conspergite
1:11 et transite vobis habitatio Pulchra confusa ignominia non
est egressa quae habitat in Exitu planctum domus Vicinae
accipiet ex vobis quae stetit sibimet
1:12 quia infirmata est in bonum quae habitat in Amaritudinibus
quia descendit malum a Domino in portam Hierusalem
1:13 tumultus quadrigae stuporis habitanti Lachis principium
peccati est filiae Sion quia in te inventa sunt scelera Israhel
1:14 propterea dabit emissarios super hereditatem Geth domus
Mendacii in deceptionem regibus Israhel
1:15 adhuc heredem adducam tibi quae habitas in Maresa usque
Adollam veniet gloria Israhel
1:16 decalvare et tondere super filios deliciarum tuarum dilata
calvitium tuum sicut aquila quoniam captivi ducti sunt ex te
2:1 vae qui cogitatis inutile et operamini malum in cubilibus
vestris in luce matutina faciunt illud quoniam contra Deum est
manus eorum
2:2 et concupierunt agros et violenter tulerunt et domos
rapuerunt et calumniabantur virum et domum eius virum et
hereditatem eius
2:3 idcirco haec dicit Dominus ecce ego cogito super familiam
istam malum unde non auferetis colla vestra et non ambulabitis
superbi quoniam tempus pessimum est
2:4 in die illa sumetur super vos parabola et cantabitur
canticum cum suavitate dicentium depopulatione vastati sumus
pars populi mei commutata est quomodo recedet a me cum
revertatur qui regiones nostras dividat
2:5 propter hoc non erit tibi mittens funiculum sortis in coetu
Domini
2:6 ne loquamini loquentes non stillabit super istos non
conprehendet confusio
2:7 dicit domus Iacob numquid adbreviatus est spiritus Domini
aut tales sunt cogitationes eius nonne verba mea bona sunt cum
eo qui recte graditur
2:8 et e contrario populus meus in adversarium consurrexit
desuper tunica pallium sustulistis eos qui transiebant
simpliciter convertistis in bellum
2:9 mulieres populi mei eiecistis de domo deliciarum suarum a
parvulis earum tulistis laudem meam in perpetuum
2:10 surgite et ite quia non habetis hic requiem propter
inmunditiam eius corrumpetur putredine pessima
2:11 utinam non essem vir habens spiritum et mendacium potius
loquerer stillabo tibi in vinum et in ebrietatem et erit super
quem stillatur populus iste
2:12 congregatione congregabo Iacob totum te in unum conducam
reliquias Israhel pariter ponam illum quasi gregem in ovili
quasi pecus in medio caularum tumultuabuntur a multitudine
hominum
2:13 ascendet enim pandens iter ante eos divident et transibunt
portam et egredientur per eam et transibit rex eorum coram eis
et Dominus in capite eorum
3:1 et dixi audite principes Iacob et duces domus Israhel
numquid non vestrum est scire iudicium
3:2 qui odio habetis bonum et diligitis malum qui violenter
tollitis pelles eorum desuper eos et carnem eorum desuper
ossibus eorum
3:3 qui comederunt carnem populi mei et pellem eorum desuper
excoriaverunt et ossa eorum confregerunt et conciderunt sicut
in lebete et quasi carnem in medio ollae
3:4 tunc clamabunt ad Dominum et non exaudiet eos et abscondet
faciem suam ab eis in tempore illo sicut nequiter egerunt in
adinventionibus suis
3:5 haec dicit Dominus super prophetas qui seducunt populum meum
qui mordent dentibus suis et praedicant pacem et si quis non
dederit in ore eorum quippiam sanctificant super eum proelium
3:6 propterea nox vobis pro visione erit et tenebrae vobis pro
divinatione et occumbet sol super prophetas et obtenebrabitur
super eos dies
3:7 et confundentur qui vident visiones et confundentur divini
et operient vultus suos omnes quia non est responsum Dei
3:8 verumtamen ego repletus sum fortitudine spiritus Domini
iudicio et virtute ut adnuntiem Iacob scelus suum et Israhel
peccatum suum
3:9 audite haec principes domus Iacob et iudices domus Israhel
qui abominamini iudicium et omnia recta pervertitis
3:10 qui aedificatis Sion in sanguinibus et Hierusalem in
iniquitate
3:11 principes eius in muneribus iudicabant et sacerdotes eius
in mercede docebant et prophetae eius in pecunia divinabant et
super Dominum requiescebant dicentes numquid non Dominus in
medio nostrum non venient super nos mala
3:12 propter hoc causa vestri Sion quasi ager arabitur et
Hierusalem quasi acervus lapidum erit et mons templi in excelsa
silvarum
4:1 et in novissimo dierum erit mons domus Domini praeparatus in
vertice montium et sublimis super colles et fluent ad eum
populi
4:2 et properabunt gentes multae et dicent venite ascendamus ad
montem Domini et ad domum Dei Iacob et docebit nos de viis suis
et ibimus in semitis eius quia de Sion egredietur lex et verbum
Domini de Hierusalem
4:3 et iudicabit inter populos multos et corripiet gentes fortes
usque in longinquum et concident gladios suos in vomeres et
hastas suas in ligones non sumet gens adversus gentem gladium
et non discent ultra belligerare
4:4 et sedebit vir subtus vineam suam et subtus ficum suam et
non erit qui deterreat quia os Domini exercituum locutum est
4:5 quia omnes populi ambulabunt unusquisque in nomine dei sui
nos autem ambulabimus in nomine Domini Dei nostri in aeternum
et ultra
4:6 in die illa dicit Dominus congregabo claudicantem et eam
quam eieceram colligam et quam adflixeram
4:7 et ponam claudicantem in reliquias et eam quae laboraverat
in gentem robustam et regnabit Dominus super eos in monte Sion
ex hoc nunc et usque in aeternum
4:8 et tu turris Gregis nebulosa filiae Sion usque ad te veniet
et veniet potestas prima regnum filiae Hierusalem
4:9 nunc quare maerore contraheris numquid rex non est tibi aut
consiliarius tuus periit quia conprehendit te dolor sicut
parturientem
4:10 dole et satage filia Sion quasi parturiens quia nunc
egredieris de civitate et habitabis in regione et venies usque
ad Babylonem ibi liberaberis ibi redimet te Dominus de manu
inimicorum tuorum
4:11 et nunc congregatae sunt super te gentes multae quae dicunt
lapidetur et aspiciat in Sion oculus noster
4:12 ipsi autem non cognoverunt cogitationes Domini et non
intellexerunt consilium eius quia congregavit eos quasi faenum
areae
4:13 surge et tritura filia Sion quia cornu tuum ponam ferreum
et ungulas tuas ponam aereas et comminues populos multos et
interficiam Domino rapinas eorum et fortitudinem eorum Domino
universae terrae
5:1 nunc vastaberis filia latronis obsidionem posuerunt super
nos in virga percutient maxillam iudicis Israhel
5:2 et tu Bethleem Ephrata parvulus es in milibus Iuda ex te
mihi egredietur qui sit dominator in Israhel et egressus eius
ab initio a diebus aeternitatis
5:3 propter hoc dabit eos usque ad tempus in quo parturiens
pariet reliquiae fratrum eius convertentur ad filios Israhel
5:4 et stabit et pascet in fortitudine Domini in sublimitate
nominis Domini Dei sui et convertentur quia nunc magnificabitur
usque ad terminos terrae
5:5 et erit iste pax Assyrius cum venerit in terram nostram et
quando calcaverit in domibus nostris et suscitabimus super eum
septem pastores et octo primates homines
5:6 et pascent terram Assur in gladio et terram Nemrod in
lanceis eius et liberabit ab Assur cum venerit in terram
nostram et cum calcaverit in finibus nostris
5:7 et erunt reliquiae Iacob in medio populorum multorum quasi
ros a Domino et quasi stillae super herbam quae non expectat
virum et non praestolatur filios hominum
5:8 et erunt reliquiae Iacob in gentibus in medio populorum
multorum quasi leo in iumentis silvarum et quasi catulus leonis
in gregibus pecorum qui cum transierit et conculcaverit et
ceperit non est qui eruat
5:9 exaltabitur manus tua super hostes tuos et omnes inimici tui
interibunt
5:10 et erit in die illa dicit Dominus auferam equos tuos de
medio tui et disperdam quadrigas tuas
5:11 et perdam civitates terrae tuae et destruam omnes
munitiones tuas et auferam maleficia de manu tua et
divinationes non erunt in te
5:12 et perire faciam sculptilia tua et statuas tuas de medio
tui et non adorabis ultra opera manuum tuarum
5:13 et evellam lucos tuos de medio tui et conteram civitates
tuas
5:14 et faciam in furore et in indignatione ultionem in omnibus
gentibus quae non audierunt
6:1 audite quae Dominus loquitur surge contende iudicio adversum
montes et audiant colles vocem tuam
6:2 audiant montes iudicium Domini et fortia fundamenta terrae
quia iudicium Domini cum populo suo et cum Israhel
diiudicabitur
6:3 populus meus quid feci tibi et quid molestus fui tibi
responde mihi
6:4 quia eduxi te de terra Aegypti et de domo servientium
liberavi te et misi ante faciem tuam Mosen et Aaron et Mariam
6:5 populus meus memento quaeso quid cogitaverit Balac rex Moab
et quid responderit ei Balaam filius Beor de Setthim usque ad
Galgalam ut cognosceret iustitias Domini
6:6 quid dignum offeram Domino curvem genu Deo excelso numquid
offeram ei holocaustomata et vitulos anniculos
6:7 numquid placari potest Dominus in milibus arietum aut in
multis milibus hircorum pinguium numquid dabo primogenitum meum
pro scelere meo fructum ventris mei pro peccato animae meae
6:8 indicabo tibi o homo quid sit bonum et quid Dominus quaerat
a te utique facere iudicium et diligere misericordiam et
sollicitum ambulare cum Deo tuo
6:9 vox Domini ad civitatem clamat et salus erit timentibus
nomen tuum audite tribus et quis adprobabit illud
6:10 adhuc ignis in domo impii thesauri iniquitatis et mensura
minor irae plena
6:11 numquid iustificabo stateram impiam et saccelli pondera
dolosa
6:12 in quibus divites eius repleti sunt iniquitate et
habitantes in ea loquebantur mendacium et lingua eorum
fraudulenta in ore eorum
6:13 et ego ergo coepi percutere te perditione super peccatis
tuis
6:14 tu comedes et non saturaberis et humiliatio tua in medio
tui et adprehendes et non salvabis et quos salvaveris in
gladium dabo
6:15 tu seminabis et non metes tu calcabis olivam et non
ungueris oleo et mustum et non bibes vinum
6:16 et custodisti praecepta Omri et omne opus domus Achab et
ambulasti in voluntatibus eorum ut darem te in perditionem et
habitantes in ea in sibilum et obprobrium populi mei portabitis
7:1 vae mihi quia factus sum sicut qui colligit in autumno
racemos vindemiae non est botrus ad comedendum praecoquas ficus
desideravit anima mea
7:2 periit sanctus de terra et rectus in hominibus non est omnes
in sanguine insidiantur vir fratrem suum venatur ad mortem
7:3 malum manuum suarum dicunt bonum princeps postulat et iudex
in reddendo est et magnus locutus est desiderium animae suae et
conturbaverunt eam
7:4 qui optimus in eis est quasi paliurus et qui rectus quasi
spina de sepe dies speculationis tuae visitatio tua venit nunc
erit vastitas eorum
7:5 nolite credere amico et nolite confidere in duce ab ea quae
dormit in sinu tuo custodi claustra oris tui
7:6 quia filius contumeliam facit patri filia consurgit adversus
matrem suam nurus contra socrum suam inimici hominis domestici
eius
7:7 ego autem ad Dominum aspiciam expectabo Deum salvatorem meum
audiet me Deus meus
7:8 ne laeteris inimica mea super me quia cecidi consurgam cum
sedero in tenebris Dominus lux mea est
7:9 iram Domini portabo quoniam peccavi ei donec iudicet causam
meam et faciat iudicium meum educet me in lucem videbo in
iustitiam eius
7:10 et aspiciet inimica mea et operietur confusione quae dicit
ad me ubi est Dominus Deus tuus oculi mei videbunt in eam nunc
erit in conculcationem ut lutum platearum
7:11 dies ut aedificentur maceriae tuae in die illa longe fiet
lex
7:12 in die illa et usque ad te veniet Assur et usque ad
civitates munitas et a civitatibus munitis usque ad flumen et
ad mare de mari et ad montem de monte
7:13 et erit terra in desolationem propter habitatores suos et
propter fructum cogitationum eorum
7:14 pasce populum tuum in virga tua gregem hereditatis tuae
habitantes solos in saltu in medio Carmeli pascentur Basan et
Galaad iuxta dies antiquos
7:15 secundum dies egressionis tuae de terra Aegypti ostendam ei
mirabilia
7:16 videbunt gentes et confundentur super omni fortitudine sua
ponent manus super os aures eorum surdae erunt
7:17 lingent pulverem sicut serpens velut reptilia terrae
proturbabuntur de aedibus suis Dominum Deum nostrum
desiderabunt et timebunt te
7:18 quis Deus similis tui qui aufers iniquitatem et transis
peccatum reliquiarum hereditatis tuae non inmittet ultra
furorem suum quoniam volens misericordiam est
7:19 revertetur et miserebitur nostri deponet iniquitates
nostras et proiciet in profundum maris omnia peccata nostra
7:20 dabis veritatem Iacob misericordiam Abraham quae iurasti
patribus nostris a diebus antiquis