1:1 Iacobus Dei et Domini nostri Iesu Christi servus duodecim
tribubus quae sunt in dispersione salutem
1:2 omne gaudium existimate fratres mei cum in temptationibus
variis incideritis
1:3 scientes quod probatio fidei vestrae patientiam operatur
1:4 patientia autem opus perfectum habeat ut sitis perfecti et
integri in nullo deficientes
1:5 si quis autem vestrum indiget sapientiam postulet a Deo qui
dat omnibus affluenter et non inproperat et dabitur ei
1:6 postulet autem in fide nihil haesitans qui enim haesitat
similis est fluctui maris qui a vento movetur et circumfertur
1:7 non ergo aestimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino
1:8 vir duplex animo inconstans in omnibus viis suis
1:9 glorietur autem frater humilis in exaltatione sua
1:10 dives autem in humilitate sua quoniam sicut flos faeni
transibit
1:11 exortus est enim sol cum ardore et arefecit faenum et flos
eius decidit et decor vultus eius deperiit ita et dives in
itineribus suis marcescet
1:12 beatus vir qui suffert temptationem quia cum probatus
fuerit accipiet coronam vitae quam repromisit Deus diligentibus
se
1:13 nemo cum temptatur dicat quoniam a Deo temptor Deus enim
intemptator malorum est ipse autem neminem temptat
1:14 unusquisque vero temptatur a concupiscentia sua abstractus
et inlectus
1:15 dein concupiscentia cum conceperit parit peccatum peccatum
vero cum consummatum fuerit generat mortem
1:16 nolite itaque errare fratres mei dilectissimi
1:17 omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est
descendens a Patre luminum apud quem non est transmutatio nec
vicissitudinis obumbratio
1:18 voluntarie genuit nos verbo veritatis ut simus initium
aliquod creaturae eius
1:19 scitis fratres mei dilecti sit autem omnis homo velox ad
audiendum tardus autem ad loquendum et tardus ad iram
1:20 ira enim viri iustitiam Dei non operatur
1:21 propter quod abicientes omnem inmunditiam et abundantiam
malitiae in mansuetudine suscipite insitum verbum quod potest
salvare animas vestras
1:22 estote autem factores verbi et non auditores tantum
fallentes vosmet ipsos
1:23 quia si quis auditor est verbi et non factor hic
conparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in
speculo
1:24 consideravit enim se et abiit et statim oblitus est qualis
fuerit
1:25 qui autem perspexerit in lege perfecta libertatis et
permanserit non auditor obliviosus factus sed factor operis hic
beatus in facto suo erit
1:26 si quis autem putat se religiosum esse non refrenans
linguam suam sed seducens cor suum huius vana est religio
1:27 religio munda et inmaculata apud Deum et Patrem haec est
visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum inmaculatum
se custodire ab hoc saeculo
2:1 fratres mei nolite in personarum acceptione habere fidem
Domini nostri Iesu Christi gloriae
2:2 etenim si introierit in conventu vestro vir aureum anulum
habens in veste candida introierit autem et pauper in sordido
habitu
2:3 et intendatis in eum qui indutus est veste praeclara et
dixeritis tu sede hic bene pauperi autem dicatis tu sta illic
aut sede sub scabillo pedum meorum
2:4 nonne iudicatis apud vosmet ipsos et facti estis iudices
cogitationum iniquarum
2:5 audite fratres mei dilectissimi nonne Deus elegit pauperes
in hoc mundo divites in fide et heredes regni quod repromisit
Deus diligentibus se
2:6 vos autem exhonorastis pauperem nonne divites per potentiam
opprimunt vos et ipsi trahunt vos ad iudicia
2:7 nonne ipsi blasphemant bonum nomen quod invocatum est super
vos
2:8 si tamen legem perficitis regalem secundum scripturas
diliges proximum tuum sicut te ipsum bene facitis
2:9 si autem personas accipitis peccatum operamini redarguti a
lege quasi transgressores
2:10 quicumque autem totam legem servaverit offendat autem in
uno factus est omnium reus
2:11 qui enim dixit non moechaberis dixit et non occides quod si
non moechaberis occides autem factus es transgressor legis
2:12 sic loquimini et sic facite sicut per legem libertatis
incipientes iudicari
2:13 iudicium enim sine misericordia illi qui non fecit
misericordiam superexultat autem misericordia iudicio
2:14 quid proderit fratres mei si fidem quis dicat se habere
opera autem non habeat numquid poterit fides salvare eum
2:15 si autem frater aut soror nudi sunt et indigent victu
cotidiano
2:16 dicat autem aliquis de vobis illis ite in pace calefacimini
et saturamini non dederitis autem eis quae necessaria sunt
corporis quid proderit
2:17 sic et fides si non habeat opera mortua est in semet ipsam
2:18 sed dicet quis tu fidem habes et ego opera habeo ostende
mihi fidem tuam sine operibus et ego ostendam tibi ex operibus
fidem meam
2:19 tu credis quoniam unus est Deus bene facis et daemones
credunt et contremescunt
2:20 vis autem scire o homo inanis quoniam fides sine operibus
otiosa est
2:21 Abraham pater noster nonne ex operibus iustificatus est
offerens Isaac filium suum super altare
2:22 vides quoniam fides cooperabatur operibus illius et ex
operibus fides consummata est
2:23 et suppleta est scriptura dicens credidit Abraham Deo et
reputatum est illi ad iustitiam et amicus Dei appellatus est
2:24 videtis quoniam ex operibus iustificatur homo et non ex
fide tantum
2:25 similiter autem et Raab meretrix nonne ex operibus
iustificata est suscipiens nuntios et alia via eiciens
2:26 sicut enim corpus sine spiritu emortuum est ita et fides
sine operibus mortua est
3:1 nolite plures magistri fieri fratres mei scientes quoniam
maius iudicium sumitis
3:2 in multis enim offendimus omnes si quis in verbo non
offendit hic perfectus est vir potens etiam freno circumducere
totum corpus
3:3 si autem equorum frenos in ora mittimus ad consentiendum
nobis et omne corpus illorum circumferimus
3:4 ecce et naves cum magnae sint et a ventis validis minentur
circumferuntur a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis
voluerit
3:5 ita et lingua modicum quidem membrum est et magna exultat
ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit
3:6 et lingua ignis est universitas iniquitatis lingua
constituitur in membris nostris quae maculat totum corpus et
inflammat rotam nativitatis nostrae inflammata a gehenna
3:7 omnis enim natura bestiarum et volucrum et serpentium etiam
ceterorum domantur et domita sunt a natura humana
3:8 linguam autem nullus hominum domare potest inquietum malum
plena veneno mortifero
3:9 in ipsa benedicimus Dominum et Patrem et in ipsa maledicimus
homines qui ad similitudinem Dei facti sunt
3:10 ex ipso ore procedit benedictio et maledictio non oportet
fratres mei haec ita fieri
3:11 numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram
aquam
3:12 numquid potest fratres mei ficus olivas facere aut vitis
ficus sic neque salsa dulcem potest facere aquam
3:13 quis sapiens et disciplinatus inter vos ostendat ex bona
conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiae
3:14 quod si zelum amarum habetis et contentiones in cordibus
vestris nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem
3:15 non est ista sapientia desursum descendens sed terrena
animalis diabolica
3:16 ubi enim zelus et contentio ibi inconstantia et omne opus
pravum
3:17 quae autem desursum est sapientia primum quidem pudica est
deinde pacifica modesta suadibilis plena misericordia et
fructibus bonis non iudicans sine simulatione
3:18 fructus autem iustitiae in pace seminatur facientibus pacem
4:1 unde bella et lites in vobis nonne hinc ex concupiscentiis
vestris quae militant in membris vestris
4:2 concupiscitis et non habetis occiditis et zelatis et non
potestis adipisci litigatis et belligeratis non habetis propter
quod non postulatis
4:3 petitis et non accipitis eo quod male petatis ut in
concupiscentiis vestris insumatis
4:4 adulteri nescitis quia amicitia huius mundi inimica est Dei
quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi huius inimicus Dei
constituitur
4:5 aut putatis quia inaniter scriptura dicat ad invidiam
concupiscit Spiritus qui inhabitat in nobis
4:6 maiorem autem dat gratiam propter quod dicit Deus superbis
resistit humilibus autem dat gratiam
4:7 subditi igitur estote Deo resistite autem diabolo et fugiet
a vobis
4:8 adpropiate Domino et adpropinquabit vobis emundate manus
peccatores et purificate corda duplices animo
4:9 miseri estote et lugete et plorate risus vester in luctum
convertatur et gaudium in maerorem
4:10 humiliamini in conspectu Domini et exaltabit vos
4:11 nolite detrahere de alterutrum fratres qui detrahit fratri
aut qui iudicat fratrem suum detrahit legi et iudicat legem si
autem iudicas legem non es factor legis sed iudex
4:12 unus est legislator et iudex qui potest perdere et liberare
tu autem quis es qui iudicas proximum
4:13 ecce nunc qui dicitis hodie aut crastino ibimus in illam
civitatem et faciemus quidem ibi annum et mercabimur et lucrum
faciemus
4:14 qui ignoratis quid erit in crastinum quae enim est vita
vestra vapor est ad modicum parens deinceps exterminatur
4:15 pro eo ut dicatis si Dominus voluerit et vixerimus faciemus
hoc aut illud
4:16 nunc autem exultatis in superbiis vestris omnis exultatio
talis maligna est
4:17 scienti igitur bonum facere et non facienti peccatum est
illi
5:1 age nunc divites plorate ululantes in miseriis quae
advenient vobis
5:2 divitiae vestrae putrefactae sunt et vestimenta vestra a
tineis comesta sunt
5:3 aurum et argentum vestrum eruginavit et erugo eorum in
testimonium vobis erit et manducabit carnes vestras sicut ignis
thesaurizastis in novissimis diebus
5:4 ecce merces operariorum qui messuerunt regiones vestras qui
fraudatus est a vobis clamat et clamor ipsorum in aures Domini
Sabaoth introiit
5:5 epulati estis super terram et in luxuriis enutristis corda
vestra in die occisionis
5:6 addixistis occidistis iustum non resistit vobis
5:7 patientes igitur estote fratres usque ad adventum Domini
ecce agricola expectat pretiosum fructum terrae patienter
ferens donec accipiat temporivum et serotinum
5:8 patientes estote et vos confirmate corda vestra quoniam
adventus Domini adpropinquavit
5:9 nolite ingemescere fratres in alterutrum ut non iudicemini
ecce iudex ante ianuam adsistit
5:10 exemplum accipite fratres laboris et patientiae prophetas
qui locuti sunt in nomine Domini
5:11 ecce beatificamus qui sustinuerunt sufferentiam Iob
audistis et finem Domini vidistis quoniam misericors est
Dominus et miserator
5:12 ante omnia autem fratres mei nolite iurare neque per caelum
neque per terram neque aliud quodcumque iuramentum sit autem
vestrum est est non non uti non sub iudicio decidatis
5:13 tristatur aliquis vestrum oret aequo animo est psallat
5:14 infirmatur quis in vobis inducat presbyteros ecclesiae et
orent super eum unguentes eum oleo in nomine Domini
5:15 et oratio fidei salvabit infirmum et adlevabit eum Dominus
et si in peccatis sit dimittentur ei
5:16 confitemini ergo alterutrum peccata vestra et orate pro
invicem ut salvemini multum enim valet deprecatio iusti adsidua
5:17 Helias homo erat similis nobis passibilis et oratione
oravit ut non plueret super terram et non pluit annos tres et
menses sex
5:18 et rursum oravit et caelum dedit pluviam et terra dedit
fructum suum
5:19 fratres mei si quis ex vobis erraverit a veritate et
converterit quis eum
5:20 scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab
errore viae suae salvabit animam eius a morte et operit
multitudinem peccatorum