1:1 multifariam et multis modis olim Deus loquens patribus in
prophetis
1:2 novissime diebus istis locutus est nobis in Filio quem
constituit heredem universorum per quem fecit et saecula
1:3 qui cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius
portansque omnia verbo virtutis suae purgationem peccatorum
faciens sedit ad dexteram Maiestatis in excelsis
1:4 tanto melior angelis effectus quanto differentius prae illis
nomen hereditavit
1:5 cui enim dixit aliquando angelorum Filius meus es tu ego
hodie genui te et rursum ego ero illi in Patrem et ipse erit
mihi in Filium
1:6 et cum iterum introducit primogenitum in orbem terrae dicit
et adorent eum omnes angeli Dei
1:7 et ad angelos quidem dicit qui facit angelos suos spiritus
et ministros suos flammam ignis
1:8 ad Filium autem thronus tuus Deus in saeculum saeculi et
virga aequitatis virga regni tui
1:9 dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te
Deus Deus tuus oleo exultationis prae participibus tuis
1:10 et tu in principio Domine terram fundasti et opera manuum
tuarum sunt caeli
1:11 ipsi peribunt tu autem permanebis et omnes ut vestimentum
veterescent
1:12 et velut amictum involves eos et mutabuntur tu autem idem
es et anni tui non deficient
1:13 ad quem autem angelorum dixit aliquando sede a dextris meis
quoadusque ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
1:14 nonne omnes sunt administratorii spiritus in ministerium
missi propter eos qui hereditatem capient salutis
2:1 propterea abundantius oportet observare nos ea quae
audivimus ne forte pereffluamus
2:2 si enim qui per angelos dictus est sermo factus est firmus
et omnis praevaricatio et inoboedientia accepit iustam mercedis
retributionem
2:3 quomodo nos effugiemus si tantam neglexerimus salutem quae
cum initium accepisset enarrari per Dominum ab eis qui
audierunt in nos confirmata est
2:4 contestante Deo signis et portentis et variis virtutibus et
Spiritus Sancti distributionibus secundum suam voluntatem
2:5 non enim angelis subiecit orbem terrae futurum de quo
loquimur
2:6 testatus est autem in quodam loco quis dicens quid est homo
quod memor es eius aut filius hominis quoniam visitas eum
2:7 minuisti eum paulo minus ab angelis gloria et honore
coronasti eum et constituisti eum super opera manuum tuarum
2:8 omnia subiecisti sub pedibus eius in eo enim quod ei omnia
subiecit nihil dimisit non subiectum ei nunc autem necdum
videmus omnia subiecta ei
2:9 eum autem qui modico quam angeli minoratus est videmus Iesum
propter passionem mortis gloria et honore coronatum ut gratia
Dei pro omnibus gustaret mortem
2:10 decebat enim eum propter quem omnia et per quem omnia qui
multos filios in gloriam adduxerat auctorem salutis eorum per
passiones consummare
2:11 qui enim sanctificat et qui sanctificantur ex uno omnes
propter quam causam non confunditur fratres eos vocare dicens
2:12 nuntiabo nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiae
laudabo te
2:13 et iterum ego ero fidens in eum et iterum ecce ego et pueri
mei quos mihi dedit Deus
2:14 quia ergo pueri communicaverunt sanguini et carni et ipse
similiter participavit hisdem ut per mortem destrueret eum qui
habebat mortis imperium id est diabolum
2:15 et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii
erant servituti
2:16 nusquam enim angelos adprehendit sed semen Abrahae
adprehendit
2:17 unde debuit per omnia fratribus similare ut misericors
fieret et fidelis pontifex ad Deum ut repropitiaret delicta
populi
2:18 in eo enim in quo passus est ipse temptatus potens est eis
qui temptantur auxiliari
3:1 unde fratres sancti vocationis caelestis participes
considerate apostolum et pontificem confessionis nostrae Iesum
3:2 qui fidelis est ei qui fecit illum sicut et Moses in omni
domo illius
3:3 amplioris enim gloriae iste prae Mose dignus habitus est
quanto ampliorem honorem habet domus qui fabricavit illam
3:4 omnis namque domus fabricatur ab aliquo qui autem omnia
creavit Deus
3:5 et Moses quidem fidelis erat in tota domo eius tamquam
famulus in testimonium eorum quae dicenda erant
3:6 Christus vero tamquam filius in domo sua quae domus sumus
nos si fiduciam et gloriam spei usque ad finem firmam
retineamus
3:7 quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus hodie si vocem eius
audieritis
3:8 nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione secundum
diem temptationis in deserto
3:9 ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt et viderunt
opera mea
3:10 quadraginta annos propter quod infensus fui generationi
huic et dixi semper errant corde ipsi autem non cognoverunt
vias meas
3:11 sicut iuravi in ira mea si introibunt in requiem meam
3:12 videte fratres ne forte sit in aliquo vestrum cor malum
incredulitatis discedendi a Deo vivo
3:13 sed adhortamini vosmet ipsos per singulos dies donec hodie
cognominatur ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati
3:14 participes enim Christi effecti sumus si tamen initium
substantiae usque ad finem firmum retineamus
3:15 dum dicitur hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare
corda vestra quemadmodum in illa exacerbatione
3:16 quidam enim audientes exacerbaverunt sed non universi qui
profecti sunt ab Aegypto per Mosen
3:17 quibus autem infensus est quadraginta annos nonne illis qui
peccaverunt quorum cadavera prostrata sunt in deserto
3:18 quibus autem iuravit non introire in requiem ipsius nisi
illis qui increduli fuerunt
3:19 et videmus quia non potuerunt introire propter
incredulitatem
4:1 timeamus ergo ne forte relicta pollicitatione introeundi in
requiem eius existimetur aliqui ex vobis deesse
4:2 etenim et nobis nuntiatum est quemadmodum et illis sed non
profuit illis sermo auditus non admixtis fidei ex his quae
audierunt
4:3 ingrediemur enim in requiem qui credidimus quemadmodum dixit
sicut iuravi in ira mea si introibunt in requiem meam et quidem
operibus ab institutione mundi factis
4:4 dixit enim quodam loco de die septima sic et requievit Deus
die septima ab omnibus operibus suis
4:5 et in isto rursum si introibunt in requiem meam
4:6 quoniam ergo superest quosdam introire in illam et hii
quibus prioribus adnuntiatum est non introierunt propter
incredulitatem
4:7 iterum terminat diem quendam hodie in David dicendo post
tantum temporis sicut supra dictum est hodie si vocem eius
audieritis nolite obdurare corda vestra
4:8 nam si eis Iesus requiem praestitisset numquam de alio
loqueretur posthac die
4:9 itaque relinquitur sabbatismus populo Dei
4:10 qui enim ingressus est in requiem eius etiam ipse requievit
ab operibus suis sicut a suis Deus
4:11 festinemus ergo ingredi in illam requiem ut ne in id ipsum
quis incidat incredulitatis exemplum
4:12 vivus est enim Dei sermo et efficax et penetrabilior omni
gladio ancipiti et pertingens usque ad divisionem animae ac
spiritus conpagum quoque et medullarum et discretor
cogitationum et intentionum cordis
4:13 et non est ulla creatura invisibilis in conspectu eius
omnia autem nuda et aperta sunt oculis eius ad quem nobis sermo
4:14 habentes ergo pontificem magnum qui penetraverit caelos
Iesum Filium Dei teneamus confessionem
4:15 non enim habemus pontificem qui non possit conpati
infirmitatibus nostris temptatum autem per omnia pro
similitudine absque peccato
4:16 adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae ut
misericordiam consequamur et gratiam inveniamus in auxilio
oportuno
5:1 omnis namque pontifex ex hominibus adsumptus pro hominibus
constituitur in his quae sunt ad Deum ut offerat dona et
sacrificia pro peccatis
5:2 qui condolere possit his qui ignorant et errant quoniam et
ipse circumdatus est infirmitate
5:3 et propter eam debet quemadmodum et pro populo ita etiam pro
semet ipso offerre pro peccatis
5:4 nec quisquam sumit sibi honorem sed qui vocatur a Deo
tamquam Aaron
5:5 sic et Christus non semet ipsum clarificavit ut pontifex
fieret sed qui locutus est ad eum Filius meus es tu ego hodie
genui te
5:6 quemadmodum et in alio dicit tu es sacerdos in aeternum
secundum ordinem Melchisedech
5:7 qui in diebus carnis suae preces supplicationesque ad eum
qui possit salvum illum a morte facere cum clamore valido et
lacrimis offerens et exauditus pro sua reverentia
5:8 et quidem cum esset Filius didicit ex his quae passus est
oboedientiam
5:9 et consummatus factus est omnibus obtemperantibus sibi causa
salutis aeternae
5:10 appellatus a Deo pontifex iuxta ordinem Melchisedech
5:11 de quo grandis nobis sermo et ininterpretabilis ad dicendum
quoniam inbecilles facti estis ad audiendum
5:12 etenim cum deberetis magistri esse propter tempus rursum
indigetis ut vos doceamini quae sint elementa exordii sermonum
Dei et facti estis quibus lacte opus sit non solido cibo
5:13 omnis enim qui lactis est particeps expers est sermonis
iustitiae parvulus enim est
5:14 perfectorum autem est solidus cibus eorum qui pro
consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac
mali
6:1 quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem ad
perfectionem feramur non rursum iacientes fundamentum
paenitentiae ab operibus mortuis et fidei ad Deum
6:2 baptismatum doctrinae inpositionis quoque manuum ac
resurrectionis mortuorum et iudicii aeterni
6:3 et hoc faciemus siquidem permiserit Deus
6:4 inpossibile est enim eos qui semel sunt inluminati
gustaverunt etiam donum caeleste et participes sunt facti
Spiritus Sancti
6:5 gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum virtutesque saeculi
venturi
6:6 et prolapsi sunt renovari rursus ad paenitentiam rursum
crucifigentes sibimet ipsis Filium Dei et ostentui habentes
6:7 terra enim saepe venientem super se bibens imbrem et
generans herbam oportunam illis a quibus colitur accipit
benedictionem a Deo
6:8 proferens autem spinas ac tribulos reproba est et maledicto
proxima cuius consummatio in conbustionem
6:9 confidimus autem de vobis dilectissimi meliora et viciniora
saluti tametsi ita loquimur
6:10 non enim iniustus Deus ut obliviscatur operis vestri et
dilectionis quam ostendistis in nomine ipsius qui ministrastis
sanctis et ministratis
6:11 cupimus autem unumquemque vestrum eandem ostentare
sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem
6:12 ut non segnes efficiamini verum imitatores eorum qui fide
et patientia hereditabunt promissiones
6:13 Abrahae namque promittens Deus quoniam neminem habuit per
quem iuraret maiorem iuravit per semet ipsum
6:14 dicens nisi benedicens benedicam te et multiplicans
multiplicabo te
6:15 et sic longanimiter ferens adeptus est repromissionem
6:16 homines enim per maiorem sui iurant et omnis controversiae
eorum finis ad confirmationem est iuramentum
6:17 in quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis
heredibus inmobilitatem consilii sui interposuit iusiurandum
6:18 ut per duas res inmobiles quibus inpossibile est mentiri
Deum fortissimum solacium habeamus qui confugimus ad tenendam
propositam spem
6:19 quam sicut anchoram habemus animae tutam ac firmam et
incedentem usque in interiora velaminis
6:20 ubi praecursor pro nobis introiit Iesus secundum ordinem
Melchisedech pontifex factus in aeternum
7:1 hic enim Melchisedech rex Salem sacerdos Dei summi qui
obviavit Abrahae regresso a caede regum et benedixit ei
7:2 cui decimas omnium divisit Abraham primum quidem qui
interpretatur rex iustitiae deinde autem et rex Salem quod est
rex pacis
7:3 sine patre sine matre sine genealogia neque initium dierum
neque finem vitae habens adsimilatus autem Filio Dei manet
sacerdos in perpetuum
7:4 intuemini autem quantus sit hic cui et decimam dedit de
praecipuis Abraham patriarcha
7:5 et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes mandatum
habent decimas sumere a populo secundum legem id est a
fratribus suis quamquam et ipsi exierunt de lumbis Abrahae
7:6 cuius autem generatio non adnumeratur in eis decimas sumpsit
Abraham et hunc qui habebat repromissiones benedixit
7:7 sine ulla autem contradictione quod minus est a meliore
benedicitur
7:8 et hic quidem decimas morientes homines accipiunt ibi autem
contestatus quia vivit
7:9 et ut ita dictum sit per Abraham et Levi qui decimas accipit
decimatus est
7:10 adhuc enim in lumbis patris erat quando obviavit ei
Melchisedech
7:11 si ergo consummatio per sacerdotium leviticum erat populus
enim sub ipso legem accepit quid adhuc necessarium secundum
ordinem Melchisedech alium surgere sacerdotem et non secundum
ordinem Aaron dici
7:12 translato enim sacerdotio necesse est ut et legis
translatio fiat
7:13 in quo enim haec dicuntur de alia tribu est de qua nullus
altario praesto fuit
7:14 manifestum enim quod ex Iuda ortus sit Dominus noster in
qua tribu nihil de sacerdotibus Moses locutus est
7:15 et amplius adhuc manifestum est si secundum similitudinem
Melchisedech exsurgit alius sacerdos
7:16 qui non secundum legem mandati carnalis factus est sed
secundum virtutem vitae insolubilis
7:17 contestatur enim quoniam tu es sacerdos in aeternum
secundum ordinem Melchisedech
7:18 reprobatio quidem fit praecedentis mandati propter
infirmitatem eius et inutilitatem
7:19 nihil enim ad perfectum adduxit lex introductio vero
melioris spei per quam proximamus ad Deum
7:20 et quantum est non sine iureiurando alii quidem sine
iureiurando sacerdotes facti sunt
7:21 hic autem cum iureiurando per eum qui dixit ad illum
iuravit Dominus et non paenitebit tu es sacerdos in aeternum
7:22 in tantum melioris testamenti sponsor factus est Iesus
7:23 et alii quidem plures facti sunt sacerdotes idcirco quod
morte prohiberentur permanere
7:24 hic autem eo quod maneat in aeternum sempiternum habet
sacerdotium
7:25 unde et salvare in perpetuo potest accedentes per semet
ipsum ad Deum semper vivens ad interpellandum pro eis
7:26 talis enim decebat ut nobis esset pontifex sanctus innocens
inpollutus segregatus a peccatoribus et excelsior caelis factus
7:27 qui non habet cotidie necessitatem quemadmodum sacerdotes
prius pro suis delictis hostias offerre deinde pro populi hoc
enim fecit semel se offerendo
7:28 lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem
habentes sermo autem iurisiurandi qui post legem est Filium in
aeternum perfectum
8:1 capitulum autem super ea quae dicuntur talem habemus
pontificem qui consedit in dextera sedis Magnitudinis in caelis
8:2 sanctorum minister et tabernaculi veri quod fixit Dominus et
non homo
8:3 omnis enim pontifex ad offerenda munera et hostias
constituitur unde necesse est et hunc habere aliquid quod
offerat
8:4 si ergo esset super terram nec esset sacerdos cum essent qui
offerrent secundum legem munera
8:5 qui exemplari et umbrae deserviunt caelestium sicut
responsum est Mosi cum consummaret tabernaculum vide inquit
omnia facito secundum exemplar quod tibi ostensum est in monte
8:6 nunc autem melius sortitus est ministerium quanto et
melioris testamenti mediator est quod in melioribus
repromissionibus sanctum est
8:7 nam si illud prius culpa vacasset non utique secundi locus
inquireretur
8:8 vituperans enim eos dicit ecce dies veniunt dicit Dominus et
consummabo super domum Israhel et super domum Iuda testamentum
novum
8:9 non secundum testamentum quod feci patribus eorum in die qua
adprehendi manum illorum ut educerem illos de terra Aegypti
quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo et ego neglexi
eos dicit Dominus
8:10 quia hoc testamentum quod disponam domui Israhel post dies
illos dicit Dominus dando leges meas in mentem eorum et in
corde eorum superscribam eas et ero eis in Deum et ipsi erunt
mihi in populum
8:11 et non docebit unusquisque proximum suum et unusquisque
fratrem suum dicens cognosce Dominum quoniam omnes scient me a
minore usque ad maiorem eorum
8:12 quia propitius ero iniquitatibus eorum et peccatorum
illorum iam non memorabor
8:13 dicendo autem novum veteravit prius quod autem antiquatur
et senescit prope interitum est
9:1 habuit quidem et prius iustificationes culturae et sanctum
saeculare
9:2 tabernaculum enim factum est primum in quo inerant
candelabra et mensa et propositio panum quae dicitur sancta
9:3 post velamentum autem secundum tabernaculum quod dicitur
sancta sanctorum
9:4 aureum habens turibulum et arcam testamenti circumtectam ex
omni parte auro in qua urna aurea habens manna et virga Aaron
quae fronduerat et tabulae testamenti
9:5 superque eam cherubin gloriae obumbrantia propitiatorium de
quibus non est modo dicendum per singula
9:6 his vero ita conpositis in priori quidem tabernaculo semper
introibant sacerdotes sacrificiorum officia consummantes
9:7 in secundo autem semel in anno solus pontifex non sine
sanguine quem offert pro sua et populi ignorantia
9:8 hoc significante Spiritu Sancto nondum propalatam esse
sanctorum viam adhuc priore tabernaculo habente statum
9:9 quae parabola est temporis instantis iuxta quam munera et
hostiae offeruntur quae non possunt iuxta conscientiam
perfectum facere servientem
9:10 solummodo in cibis et in potibus et variis baptismis et
iustitiis carnis usque ad tempus correctionis inpositis
9:11 Christus autem adsistens pontifex futurorum bonorum per
amplius et perfectius tabernaculum non manufactum id est non
huius creationis
9:12 neque per sanguinem hircorum et vitulorum sed per proprium
sanguinem introivit semel in sancta aeterna redemptione inventa
9:13 si enim sanguis hircorum et taurorum et cinis vitulae
aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis
9:14 quanto magis sanguis Christi qui per Spiritum Sanctum semet
ipsum obtulit inmaculatum Deo emundabit conscientiam vestram ab
operibus mortuis ad serviendum Deo viventi
9:15 et ideo novi testamenti mediator est ut morte intercedente
in redemptionem earum praevaricationum quae erant sub priore
testamento repromissionem accipiant qui vocati sunt aeternae
hereditatis
9:16 ubi enim testamentum mors necesse est intercedat testatoris
9:17 testamentum enim in mortuis confirmatum est alioquin nondum
valet dum vivit qui testatus est
9:18 unde ne primum quidem sine sanguine dedicatum est
9:19 lecto enim omni mandato legis a Mose universo populo
accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua et lana
coccinea et hysopo ipsum quoque librum et omnem populum
aspersit
9:20 dicens hic sanguis testamenti quod mandavit ad vos Deus
9:21 etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine
similiter aspersit
9:22 et omnia paene in sanguine mundantur secundum legem et sine
sanguinis fusione non fit remissio
9:23 necesse est ergo exemplaria quidem caelestium his mundari
ipsa autem caelestia melioribus hostiis quam istis
9:24 non enim in manufactis sanctis Iesus introiit exemplaria
verorum sed in ipsum caelum ut appareat nunc vultui Dei pro
nobis
9:25 neque ut saepe offerat semet ipsum quemadmodum pontifex
intrat in sancta per singulos annos in sanguine alieno
9:26 alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi
nunc autem semel in consummatione saeculorum ad destitutionem
peccati per hostiam suam apparuit
9:27 et quemadmodum statutum est hominibus semel mori post hoc
autem iudicium
9:28 sic et Christus semel oblatus ad multorum exhaurienda
peccata secundo sine peccato apparebit expectantibus se in
salutem
10:1 umbram enim habens lex bonorum futurorum non ipsam imaginem
rerum per singulos annos hisdem ipsis hostiis quas offerunt
indesinenter numquam potest accedentes perfectos facere
10:2 alioquin non cessassent offerri ideo quod nullam haberent
ultra conscientiam peccati cultores semel mundati
10:3 sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit
10:4 inpossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri
peccata
10:5 ideo ingrediens mundum dicit hostiam et oblationem noluisti
corpus autem aptasti mihi
10:6 holocaustomata et pro peccato non tibi placuit
10:7 tunc dixi ecce venio in capitulo libri scriptum est de me
ut faciam Deus voluntatem tuam
10:8 superius dicens quia hostias et oblationes et
holocaustomata et pro peccato noluisti nec placita sunt tibi
quae secundum legem offeruntur
10:9 tunc dixit ecce venio ut faciam Deus voluntatem tuam aufert
primum ut sequens statuat
10:10 in qua voluntate sanctificati sumus per oblationem
corporis Christi Iesu in semel
10:11 et omnis quidem sacerdos praesto est cotidie ministrans et
easdem saepe offerens hostias quae numquam possunt auferre
peccata
10:12 hic autem unam pro peccatis offerens hostiam in
sempiternum sedit in dextera Dei
10:13 de cetero expectans donec ponantur inimici eius scabillum
pedum eius
10:14 una enim oblatione consummavit in sempiternum
sanctificatos
10:15 contestatur autem nos et Spiritus Sanctus postquam enim
dixit
10:16 hoc autem testamentum quod testabor ad illos post dies
illos dicit Dominus dando leges meas in cordibus eorum et in
mente eorum superscribam eas
10:17 et peccatorum et iniquitatium eorum iam non recordabor
amplius
10:18 ubi autem horum remissio iam non oblatio pro peccato
10:19 habentes itaque fratres fiduciam in introitu sanctorum in
sanguine Christi
10:20 quam initiavit nobis viam novam et viventem per velamen id
est carnem suam
10:21 et sacerdotem magnum super domum Dei
10:22 accedamus cum vero corde in plenitudine fidei aspersi
corda a conscientia mala et abluti corpus aqua munda
10:23 teneamus spei nostrae confessionem indeclinabilem fidelis
enim est qui repromisit
10:24 et consideremus invicem in provocationem caritatis et
bonorum operum
10:25 non deserentes collectionem nostram sicut est
consuetudinis quibusdam sed consolantes et tanto magis quanto
videritis adpropinquantem diem
10:26 voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam
veritatis iam non relinquitur pro peccatis hostia
10:27 terribilis autem quaedam expectatio iudicii et ignis
aemulatio quae consumptura est adversarios
10:28 irritam quis faciens legem Mosi sine ulla miseratione
duobus vel tribus testibus moritur
10:29 quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium
Dei conculcaverit et sanguinem testamenti pollutum duxerit in
quo sanctificatus est et Spiritui gratiae contumeliam fecerit
10:30 scimus enim qui dixit mihi vindictam ego reddam et iterum
quia iudicabit Dominus populum suum
10:31 horrendum est incidere in manus Dei viventis
10:32 rememoramini autem pristinos dies in quibus inluminati
magnum certamen sustinuistis passionum
10:33 et in altero quidem obprobriis et tribulationibus
spectaculum facti in altero autem socii taliter conversantium
effecti
10:34 nam et vinctis conpassi estis et rapinam bonorum vestrorum
cum gaudio suscepistis cognoscentes vos habere meliorem et
manentem substantiam
10:35 nolite itaque amittere confidentiam vestram quae magnam
habet remunerationem
10:36 patientia enim vobis necessaria est ut voluntatem Dei
facientes reportetis promissionem
10:37 adhuc enim modicum quantulum qui venturus est veniet et
non tardabit
10:38 iustus autem meus ex fide vivit quod si subtraxerit se non
placebit animae meae
10:39 nos autem non sumus subtractionis in perditionem sed fidei
in adquisitionem animae
11:1 est autem fides sperandorum substantia rerum argumentum non
parentum
11:2 in hac enim testimonium consecuti sunt senes
11:3 fide intellegimus aptata esse saecula verbo Dei ut ex
invisibilibus visibilia fierent
11:4 fide plurimam hostiam Abel quam Cain obtulit Deo per quam
testimonium consecutus est esse iustus testimonium perhibente
muneribus eius Deo et per illam defunctus adhuc loquitur
11:5 fide Enoch translatus est ne videret mortem et non
inveniebatur quia transtulit illum Deus ante translationem enim
testimonium habebat placuisse Deo
11:6 sine fide autem inpossibile placere credere enim oportet
accedentem ad Deum quia est et inquirentibus se remunerator fit
11:7 fide Noe responso accepto de his quae adhuc non videbantur
metuens aptavit arcam in salutem domus suae per quam damnavit
mundum et iustitiae quae per fidem est heres est institutus
11:8 fide qui vocatur Abraham oboedivit in locum exire quem
accepturus erat in hereditatem et exiit nesciens quo iret
11:9 fide moratus est in terra repromissionis tamquam in aliena
in casulis habitando cum Isaac et Iacob coheredibus
repromissionis eiusdem
11:10 expectabat enim fundamenta habentem civitatem cuius
artifex et conditor Deus
11:11 fide et ipsa Sarra sterilis virtutem in conceptionem
seminis accepit etiam praeter tempus aetatis quoniam fidelem
credidit esse qui promiserat
11:12 propter quod et ab uno orti sunt et haec emortuo tamquam
sidera caeli in multitudinem et sicut harena quae est ad oram
maris innumerabilis
11:13 iuxta fidem defuncti sunt omnes isti non acceptis
repromissionibus sed a longe eas aspicientes et salutantes et
confitentes quia peregrini et hospites sunt supra terram
11:14 qui enim haec dicunt significant se patriam inquirere
11:15 et si quidem illius meminissent de qua exierunt habebant
utique tempus revertendi
11:16 nunc autem meliorem appetunt id est caelestem ideo non
confunditur Deus vocari Deus eorum paravit enim illis civitatem
11:17 fide obtulit Abraham Isaac cum temptaretur et unigenitum
offerebat qui susceperat repromissiones
11:18 ad quem dictum est quia in Isaac vocabitur tibi semen
11:19 arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus unde
eum et in parabola accepit
11:20 fide et de futuris benedixit Isaac Iacob et Esau
11:21 fide Iacob moriens singulis filiorum Ioseph benedixit et
adoravit fastigium virgae eius
11:22 fide Ioseph moriens de profectione filiorum Israhel
memoratus est et de ossibus suis mandavit
11:23 fide Moses natus occultatus est mensibus tribus a
parentibus suis eo quod vidissent elegantem infantem et non
timuerunt regis edictum
11:24 fide Moses grandis factus negavit se esse filium filiae
Pharaonis
11:25 magis eligens adfligi cum populo Dei quam temporalis
peccati habere iucunditatem
11:26 maiores divitias aestimans thesauro Aegyptiorum
inproperium Christi aspiciebat enim in remunerationem
11:27 fide reliquit Aegyptum non veritus animositatem regis
invisibilem enim tamquam videns sustinuit
11:28 fide celebravit pascha et sanguinis effusionem ne qui
vastabat primitiva tangeret eos
11:29 fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram
quod experti Aegyptii devorati sunt
11:30 fide muri Hiericho ruerunt circuiti dierum septem
11:31 fide Raab meretrix non periit cum incredulis excipiens
exploratores cum pace
11:32 et quid adhuc dicam deficiet enim me tempus enarrantem de
Gedeon Barac Samson Iepthae David et Samuhel et prophetis
11:33 qui per fidem devicerunt regna operati sunt iustitiam
adepti sunt repromissiones obturaverunt ora leonum
11:34 extinxerunt impetum ignis effugerunt aciem gladii
convaluerunt de infirmitate fortes facti sunt in bello castra
verterunt exterorum
11:35 acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos alii
autem distenti sunt non suscipientes redemptionem ut meliorem
invenirent resurrectionem
11:36 alii vero ludibria et verbera experti insuper et vincula
et carceres
11:37 lapidati sunt secti sunt temptati sunt in occisione gladii
mortui sunt circumierunt in melotis in pellibus caprinis
egentes angustiati adflicti
11:38 quibus dignus non erat mundus in solitudinibus errantes et
montibus et speluncis et in cavernis terrae
11:39 et hii omnes testimonio fidei probati non acceperunt
repromissionem
11:40 Deo pro nobis melius aliquid providente ut ne sine nobis
consummarentur
12:1 ideoque et nos tantam habentes inpositam nubem testium
deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum per
patientiam curramus propositum nobis certamen
12:2 aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Iesum qui
pro proposito sibi gaudio sustinuit crucem confusione contempta
atque in dextera sedis Dei sedit
12:3 recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus
adversum semet ipsos contradictionem ut ne fatigemini animis
vestris deficientes
12:4 nondum usque ad sanguinem restitistis adversus peccatum
repugnantes
12:5 et obliti estis consolationis quae vobis tamquam filiis
loquitur dicens fili mi noli neglegere disciplinam Domini neque
fatigeris dum ab eo argueris
12:6 quem enim diligit Dominus castigat flagellat autem omnem
filium quem recipit
12:7 in disciplina perseverate tamquam filiis vobis offert Deus
quis enim filius quem non corripit pater
12:8 quod si extra disciplinam estis cuius participes facti sunt
omnes ergo adulteri et non filii estis
12:9 deinde patres quidem carnis nostrae habuimus eruditores et
reverebamur non multo magis obtemperabimus Patri spirituum et
vivemus
12:10 et illi quidem in tempore paucorum dierum secundum
voluntatem suam erudiebant nos hic autem ad id quod utile est
in recipiendo sanctificationem eius
12:11 omnis autem disciplina in praesenti quidem videtur non
esse gaudii sed maeroris postea autem fructum pacatissimum
exercitatis per eam reddit iustitiae
12:12 propter quod remissas manus et soluta genua erigite
12:13 et gressus rectos facite pedibus vestris ut non claudicans
erret magis autem sanetur
12:14 pacem sequimini cum omnibus et sanctimoniam sine qua nemo
videbit Dominum
12:15 contemplantes ne quis desit gratiae Dei ne qua radix
amaritudinis sursum germinans inpediat et per illam inquinentur
multi
12:16 ne quis fornicator aut profanus ut Esau qui propter unam
escam vendidit primitiva sua
12:17 scitote enim quoniam et postea cupiens hereditare
benedictionem reprobatus est non enim invenit paenitentiae
locum quamquam cum lacrimis inquisisset eam
12:18 non enim accessistis ad tractabilem et accensibilem ignem
et turbinem et caliginem et procellam
12:19 et tubae sonum et vocem verborum quam qui audierunt
excusaverunt se ne eis fieret verbum
12:20 non enim portabant quod dicebatur et si bestia tetigerit
montem lapidabitur
12:21 et ita terribile erat quod videbatur Moses dixit
exterritus sum et tremebundus
12:22 sed accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis
Hierusalem caelestem et multorum milium angelorum frequentiae
12:23 et ecclesiam primitivorum qui conscripti sunt in caelis et
iudicem omnium Deum et spiritus iustorum perfectorum
12:24 et testamenti novi mediatorem Iesum et sanguinis
sparsionem melius loquentem quam Abel
12:25 videte ne recusetis loquentem si enim illi non effugerunt
recusantes eum qui super terram loquebatur multo magis nos qui
de caelis loquentem nobis avertimur
12:26 cuius vox movit terram tunc modo autem repromittit dicens
adhuc semel ego movebo non solum terram sed et caelum
12:27 quod autem adhuc semel dicit declarat mobilium
translationem tamquam factorum ut maneant ea quae sunt
inmobilia
12:28 itaque regnum inmobile suscipientes habemus gratiam per
quam serviamus placentes Deo cum metu et reverentia
12:29 etenim Deus noster ignis consumens est
13:1 caritas fraternitatis maneat
13:2 hospitalitatem nolite oblivisci per hanc enim latuerunt
quidam angelis hospitio receptis
13:3 mementote vinctorum tamquam simul vincti et laborantium
tamquam et ipsi in corpore morantes
13:4 honorabile conubium in omnibus et torus inmaculatus
fornicatores enim et adulteros iudicabit Deus
13:5 sint mores sine avaritia contenti praesentibus ipse enim
dixit non te deseram neque derelinquam
13:6 ita ut confidenter dicamus Dominus mihi adiutor non timebo
quid faciat mihi homo
13:7 mementote praepositorum vestrorum qui vobis locuti sunt
verbum Dei quorum intuentes exitum conversationis imitamini
fidem
13:8 Iesus Christus heri et hodie ipse et in saecula
13:9 doctrinis variis et peregrinis nolite abduci optimum enim
est gratia stabiliri cor non escis quae non profuerunt
ambulantibus in eis
13:10 habemus altare de quo edere non habent potestatem qui
tabernaculo deserviunt
13:11 quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in
sancta per pontificem horum corpora cremantur extra castra
13:12 propter quod et Iesus ut sanctificaret per suum sanguinem
populum extra portam passus est
13:13 exeamus igitur ad eum extra castra inproperium eius
portantes
13:14 non enim habemus hic manentem civitatem sed futuram
inquirimus
13:15 per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo id est
fructum labiorum confitentium nomini eius
13:16 beneficientiae autem et communionis nolite oblivisci
talibus enim hostiis promeretur Deus
13:17 oboedite praepositis vestris et subiacete eis ipsi enim
pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri ut
cum gaudio hoc faciant et non gementes hoc enim non expedit
vobis
13:18 orate pro nobis confidimus enim quia bonam conscientiam
habemus in omnibus bene volentes conversari
13:19 amplius autem deprecor vos hoc facere ut quo celerius
restituar vobis
13:20 Deus autem pacis qui eduxit de mortuis pastorem magnum
ovium in sanguine testamenti aeterni Dominum nostrum Iesum
13:21 aptet vos in omni bono ut faciatis voluntatem eius faciens
in vobis quod placeat coram se per Iesum Christum cui gloria in
saecula saeculorum amen
13:22 rogo autem vos fratres sufferatis verbum solacii etenim
perpaucis scripsi vobis
13:23 cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum cum quo si
celerius venerit videbo vos
13:24 salutate omnes praepositos vestros et omnes sanctos
salutant vos de Italia
13:25 gratia cum omnibus vobis amen