1:1 in diebus Asueri qui regnavit ab India usque Aethiopiam
super centum viginti septem provincias
1:2 quando sedit in solio regni sui Susa civitas regni eius
exordium fuit
1:3 tertio igitur anno imperii sui fecit grande convivium
cunctis principibus et pueris suis fortissimis Persarum et
Medorum inclitis et praefectis provinciarum coram se
1:4 ut ostenderet divitias gloriae regni sui ac magnitudinem
atque iactantiam potentiae suae multo tempore centum videlicet
et octoginta diebus
1:5 cumque implerentur dies convivii invitavit omnem populum qui
inventus est Susis a maximo usque ad minimum et septem diebus
iussit convivium praeparari in vestibulo horti et nemoris quod
regio cultu et manu consitum erat
1:6 et pendebant ex omni parte tentoria aerii coloris et
carpasini et hyacinthini sustentata funibus byssinis atque
purpureis qui eburneis circulis inserti erant et columnis
marmoreis fulciebantur lectuli quoque aurei et argentei super
pavimentum zmaragdino et pario stratum lapide dispositi erant
quod mira varietate pictura decorabat
1:7 bibebant autem qui invitati erant aureis poculis et aliis
atque aliis vasis cibi inferebantur vinum quoque ut
magnificentia regia dignum erat abundans et praecipuum
ponebatur
1:8 nec erat qui nolentes cogeret ad bibendum sed sic rex
statuerat praeponens mensis singulos de principibus suis ut
sumeret unusquisque quod vellet
1:9 Vasthi quoque regina fecit convivium feminarum in palatio
ubi rex Asuerus manere consueverat
1:10 itaque die septimo cum rex esset hilarior et post nimiam
potionem incaluisset mero praecepit Mauman et Bazatha et Arbona
et Bagatha et Abgatha et Zarath et Charchas septem eunuchis qui
in conspectu eius ministrabant
1:11 ut introducerent reginam Vasthi coram rege posito super
caput eius diademate et ostenderet cunctis populis et
principibus illius pulchritudinem erat enim pulchra valde
1:12 quae rennuit et ad regis imperium quod per eunuchos
mandaverat venire contempsit unde iratus rex et nimio furore
succensus
1:13 interrogavit sapientes qui ex more regio semper ei aderant
et illorum faciebat cuncta consilio scientium leges ac iura
maiorum
1:14 erant autem primi et proximi Charsena et Sethar et Admatha
et Tharsis et Mares et Marsana et Mamucha septem duces Persarum
atque Medorum qui videbant faciem regis et primi post eum
residere soliti erant
1:15 cui sententiae Vasthi regina subiaceret quae Asueri regis
imperium quod per eunuchos mandaverat facere noluisset
1:16 responditque Mamuchan audiente rege atque principibus non
solum regem laesit regina Vasthi sed omnes principes et populos
qui sunt in cunctis provinciis regis Asueri
1:17 egredietur enim sermo reginae ad omnes mulieres ut
contemnant viros suos et dicant rex Asuerus iussit ut regina
Vasthi intraret ad eum et illa noluit
1:18 atque hoc exemplo omnes principum coniuges Persarum atque
Medorum parvipendent imperia maritorum unde regis iusta est
indignatio
1:19 et si tibi placet egrediatur edictum a facie tua et
scribatur iuxta legem Persarum atque Medorum quam praeteriri
inlicitum est ut nequaquam ultra Vasthi ingrediatur ad regem
sed regnum illius altera quae melior illa est accipiat
1:20 et hoc in omne quod latissimum est provinciarum tuarum
divulgetur imperium et cunctae uxores tam maiorum quam minorum
deferant maritis suis
1:21 placuit consilium eius regi et principibus fecitque rex
iuxta consultum Mamuchan
1:22 et misit epistulas ad universas provincias regni sui ut
quaeque gens audire et legere poterat diversis linguis et
litteris esse viros principes ac maiores in domibus suis et hoc
per cunctos populos divulgari
2:1 his itaque gestis postquam regis Asueri deferbuerat
indignatio recordatus est Vasthi et quae fecisset vel quae
passa esset
2:2 dixeruntque pueri regis ac ministri eius quaerantur regi
puellae virgines ac speciosae
2:3 et mittantur qui considerent per universas provincias
puellas speciosas et virgines et adducant eas ad civitatem
Susan et tradant in domum feminarum sub manu Aegaei eunuchi qui
est praepositus et custos mulierum regiarum et accipiant mundum
muliebrem et cetera ad usus necessaria
2:4 et quaecumque inter omnes oculis regis placuerit ipsa regnet
pro Vasthi placuit sermo regi et ita ut suggesserant iussit
fieri
2:5 erat vir iudaeus in Susis civitate vocabulo Mardocheus
filius Iair filii Semei filii Cis de stirpe Iemini
2:6 qui translatus fuerat de Hierusalem eo tempore quo Iechoniam
regem Iuda Nabuchodonosor rex Babylonis transtulerat
2:7 qui fuit nutricius filiae fratris sui Edessae quae altero
nomine Hester vocabatur et utrumque parentem amiserat pulchra
nimis et decora facie mortuisque patre eius ac matre Mardocheus
sibi eam adoptavit in filiam
2:8 cumque percrebuisset regis imperium et iuxta mandata illius
multae virgines pulchrae adducerentur Susan et Aegaeo
traderentur eunucho Hester quoque inter ceteras puellas ei
tradita est ut servaretur in numero feminarum
2:9 quae placuit ei et invenit gratiam in conspectu illius ut
adceleraret mundum muliebrem et traderet ei partes suas et
septem puellas speciosissimas de domo regis et tam ipsam quam
pedisequas eius ornaret atque excoleret
2:10 quae noluit indicare ei populum et patriam suam Mardocheus
enim praeceperat ut de hac re omnino reticeret
2:11 qui deambulabat cotidie ante vestibulum domus in qua
electae virgines servabantur curam agens salutis Hester et
scire volens quid ei accideret
2:12 cum autem venisset tempus singularum per ordinem puellarum
ut intrarent ad regem expletis omnibus quae ad cultum muliebrem
pertinebant mensis duodecimus vertebatur ita dumtaxat ut sex
menses oleo unguerentur myrtino et aliis sex quibusdam
pigmentis et aromatibus uterentur
2:13 ingredientesque ad regem quicquid postulassent ad ornatum
pertinens accipiebant et ut eis placuerat conpositae de
triclinio feminarum ad regis cubiculum transiebant
2:14 et quae intraverat vespere egrediebatur mane atque inde in
secundas aedes deducebatur quae sub manu Sasagazi eunuchi erant
qui concubinis regis praesidebat nec habebat potestatem ad
regem ultra redeundi nisi voluisset rex et eam venire iussisset
ex nomine
2:15 evoluto autem tempore per ordinem instabat dies quo Hester
filia Abiahil fratris Mardochei quam sibi adoptaverat in filiam
intrare deberet ad regem quae non quaesivit muliebrem cultum
sed quaecumque voluit Aegaeus eunuchus custos virginum haec ei
ad ornatum dedit erat enim formonsa valde et incredibili
pulchritudine omnium oculis gratiosa et amabilis videbatur
2:16 ducta est itaque ad cubiculum regis Asueri mense decimo qui
vocatur tebeth septimo anno regni eius
2:17 et amavit eam rex plus quam omnes mulieres habuitque
gratiam et misericordiam coram eo super omnes mulieres et
posuit diadema regni in capite eius fecitque eam regnare in
loco Vasthi
2:18 et iussit convivium praeparari permagnificum cunctis
principibus et servis suis pro coniunctione et nuptiis Hester
et dedit requiem in universis provinciis ac dona largitus est
iuxta magnificentiam principalem
2:19 cumque et secundo quaererentur virgines et congregarentur
Mardocheus manebat ad regis ianuam
2:20 necdumque prodiderat Hester patriam et populum suum iuxta
mandatum eius quicquid enim ille praecipiebat observabat Hester
et ita cuncta faciebat ut eo tempore solita erat quo eam
parvulam nutriebat
2:21 eo igitur tempore quo Mardocheus ad regis ianuam morabatur
irati sunt Bagathan et Thares duo eunuchi regis qui ianitores
erant et in primo palatii limine praesidebant volueruntque
insurgere in regem et occidere eum
2:22 quod Mardocheum non latuit statimque nuntiavit reginae
Hester et illa regi ex nomine Mardochei qui ad se rem detulerat
2:23 quaesitum est et inventum et adpensus uterque eorum in
patibulo mandatumque historiis et annalibus traditum coram rege
3:1 post haec rex Asuerus exaltavit Aman filium Amadathi qui
erat de stirpe Agag et posuit solium eius super omnes principes
quos habebat
3:2 cunctique servi regis qui in foribus palatii versabantur
flectebant genu et adorabant Aman sic enim eis praeceperat
imperator solus Mardocheus non flectebat genu neque adorabat
eum
3:3 cui dixerunt regis pueri qui ad fores palatii praesidebant
cur praeter ceteros non observas mandata regis
3:4 cumque hoc crebrius dicerent et ille nollet audire
nuntiaverunt Aman scire cupientes utrum perseveraret in
sententia dixerat enim eis se esse Iudaeum
3:5 quod cum audisset Aman et experimento probasset quod
Mardocheus non sibi flecteret genu nec se adoraret iratus est
valde
3:6 et pro nihilo duxit in unum Mardocheum mittere manus suas
audierat enim quod esset gentis iudaeae magisque voluit omnem
Iudaeorum qui erant in regno Asueri perdere nationem
3:7 mense primo cuius vocabulum est nisan anno duodecimo regni
Asueri missa est sors in urnam quae hebraice dicitur phur coram
Aman quo die et quo mense gens Iudaeorum deberet interfici et
exivit mensis duodecimus qui vocatur adar
3:8 dixitque Aman regi Asuero est populus per omnes provincias
regni tui dispersus et a se mutuo separatus novis utens legibus
et caerimoniis insuper et regis scita contemnens et optime
nosti quod non expediat regno tuo ut insolescat per licentiam
3:9 si tibi placet decerne ut pereat et decem milia talentorum
adpendam arcariis gazae tuae
3:10 tulit ergo rex anulum quo utebatur de manu sua et dedit eum
Aman filio Amadathi de progenie Agag hosti Iudaeorum
3:11 dixitque ad eum argentum quod polliceris tuum sit de populo
age quod tibi placet
3:12 vocatique sunt scribae regis mense primo nisan tertiadecima
die eius et scriptum est ut iusserat Aman ad omnes satrapas
regis et iudices provinciarum diversarumque gentium ut quaeque
gens legere poterat et audire pro varietate linguarum ex nomine
regis Asueri et litterae ipsius signatae anulo
3:13 missae sunt per cursores regis ad universas provincias ut
occiderent atque delerent omnes Iudaeos a puero usque ad senem
parvulos et mulieres uno die hoc est tertiodecimo mensis
duodecimi qui vocatur adar et bona eorum diriperent
3:14 summa autem epistularum haec fuit ut omnes provinciae
scirent et pararent se ad praedictam diem
3:15 festinabant cursores qui missi erant explere regis imperium
statimque in Susis pependit edictum rege et Aman celebrante
convivium et cunctis qui in urbe erant flentibus
4:1 quae cum audisset Mardocheus scidit vestimenta sua et
indutus est sacco spargens cinerem capiti et in platea mediae
civitatis voce magna clamabat ostendens amaritudinem animi sui
4:2 et hoc heiulatu usque ad fores palatii gradiens non enim
erat licitum indutum sacco aulam regis intrare
4:3 in omnibus quoque provinciis oppidis ac locis ad quae
crudele regis dogma pervenerat planctus ingens erat apud
Iudaeos ieiunium ululatus et fletus sacco et cinere multis pro
strato utentibus
4:4 ingressae sunt autem puellae Hester et eunuchi
nuntiaveruntque ei quod audiens consternata est et misit vestem
ut ablato sacco induerent eum quam accipere noluit
4:5 accitoque Athac eunucho quem rex ministrum ei dederat
praecepit ut iret ad Mardocheum et disceret ab eo cur hoc
faceret
4:6 egressusque Athac ivit ad Mardocheum stantem in platea
civitatis ante ostium palatii
4:7 qui indicavit ei omnia quae acciderant quomodo Aman
promisisset ut in thesauros regis pro Iudaeorum nece inferret
argentum
4:8 exemplarque edicti quod pendebat in Susis dedit ei ut
reginae ostenderet et moneret eam ut intraret ad regem et
deprecaretur eum pro populo suo
4:9 regressus Athac nuntiavit Hester omnia quae Mardocheus
dixerat
4:10 quae respondit ei et iussit ut diceret Mardocheo
4:11 omnes servi regis et cunctae quae sub dicione eius sunt
norunt provinciae quod sive vir sive mulier invocatus interius
atrium regis intraverit absque ulla cunctatione statim
interficiatur nisi forte rex auream virgam ad eum tetenderit
pro signo clementiae atque ita possit vivere ego igitur quomodo
ad regem intrare potero quae triginta iam diebus non sum vocata
ad eum
4:12 quod cum audisset Mardocheus
4:13 rursum mandavit Hester dicens ne putes quod animam tuam
tantum liberes quia in domo regis es prae cunctis Iudaeis
4:14 si enim nunc silueris per aliam occasionem liberabuntur
Iudaei et tu et domus patris tui peribitis et quis novit utrum
idcirco ad regnum veneris ut in tali tempore parareris
4:15 rursumque Hester haec Mardocheo verba mandavit
4:16 vade et congrega omnes Iudaeos quos in Susis reppereris et
orate pro me non comedatis et non bibatis tribus diebus ac
noctibus et ego cum ancillulis meis similiter ieiunabo et tunc
ingrediar ad regem contra legem faciens invocata tradensque me
morti et periculo
4:17 ivit itaque Mardocheus et fecit omnia quae ei Hester
praeceperat
5:1 die autem tertio induta est Hester regalibus vestimentis et
stetit in atrio domus regiae quod erat interius contra
basilicam regis at ille sedebat super solium in consistorio
palatii contra ostium domus
5:2 cumque vidisset Hester reginam stantem placuit oculis eius
et extendit contra eam virgam auream quam tenebat manu quae
accedens osculata est summitatem virgae eius
5:3 dixitque ad eam rex quid vis Hester regina quae est petitio
tua etiam si dimidiam regni partem petieris dabitur tibi
5:4 at illa respondit si regi placet obsecro ut venias ad me
hodie et Aman tecum ad convivium quod paravi
5:5 statimque rex vocate inquit cito Aman ut Hester oboediat
voluntati venerunt itaque rex et Aman ad convivium quod eis
regina paraverat
5:6 dixitque ei rex postquam vinum biberat abundanter quid petis
ut detur tibi et pro qua re postulas etiam si dimidiam partem
regni mei petieris inpetrabis
5:7 cui respondit Hester petitio mea et preces istae sunt
5:8 si inveni gratiam in conspectu regis et si regi placet ut
det mihi quod postulo et meam impleat petitionem veniat rex et
Aman ad convivium quod paravi eis et cras regi aperiam
voluntatem meam
5:9 egressus est itaque illo die Aman laetus et alacer cumque
vidisset Mardocheum sedentem ante fores palatii et non solum
non adsurrexisse sibi sed nec motum quidem de loco sessionis
suae indignatus est valde
5:10 et dissimulata ira reversus in domum suam convocavit ad se
amicos et Zares uxorem suam
5:11 et exposuit illis magnitudinem divitiarum suarum
filiorumque turbam et quanta eum gloria super omnes principes
et servos suos rex elevasset
5:12 et post haec ait regina quoque Hester nullum alium vocavit
cum rege ad convivium praeter me apud quam etiam cras cum rege
pransurus sum
5:13 et cum haec omnia habeam nihil me habere puto quamdiu
videro Mardocheum Iudaeum sedentem ante fores regias
5:14 responderuntque ei Zares uxor eius et ceteri amici iube
parari excelsam trabem habentem altitudinem quinquaginta
cubitos et dic mane regi ut adpendatur super eam Mardocheus et
sic ibis cum rege laetus ad convivium placuit ei consilium et
iussit excelsam parari crucem
6:1 noctem illam rex duxit insomnem iussitque adferri sibi
historias et annales priorum temporum qui cum illo praesente
legerentur
6:2 ventum est ad eum locum ubi scriptum erat quomodo nuntiasset
Mardocheus insidias Bagathan et Thares eunuchorum regem Asuerum
iugulare cupientium
6:3 quod cum rex audisset ait quid pro hac fide honoris ac
praemii Mardocheus consecutus est dixeruntque ei servi illius
ac ministri nihil omnino mercedis accepit
6:4 statimque rex quis est inquit in atrio Aman quippe interius
atrium domus regiae intraverat ut suggereret regi et iuberet
Mardocheum adfigi patibulo quod ei fuerat praeparatum
6:5 responderunt pueri Aman stat in atrio dixitque rex
ingrediatur
6:6 cumque esset ingressus ait illi quid debet fieri viro quem
rex honorare desiderat cogitans Aman in corde suo et reputans
quod nullum alium rex nisi se vellet honorare
6:7 respondit homo quem rex honorare cupit
6:8 debet indui vestibus regiis et inponi super equum qui de
sella regis est et accipere regium diadema super caput suum
6:9 et primus de regis principibus ac tyrannis teneat equum eius
et per plateam civitatis incedens clamet ac dicat sic
honorabitur quemcumque rex voluerit honorare
6:10 dixitque ei rex festina et sumpta stola et equo fac ita ut
locutus es Mardocheo Iudaeo qui sedet ante fores palatii cave
ne quicquam de his quae locutus es praetermittas
6:11 tulit itaque Aman stolam et equum indutumque Mardocheum in
platea civitatis et inpositum equo praecedebat atque clamabat
hoc honore condignus est quemcumque rex voluerit honorare
6:12 reversus est Mardocheus ad ianuam palatii et Aman
festinavit ire in domum suam lugens et operto capite
6:13 narravitque Zares uxori suae et amicis omnia quae
evenissent sibi cui responderunt sapientes quos habebat in
consilio et uxor eius si de semine Iudaeorum est Mardocheus
ante quem cadere coepisti non poteris ei resistere sed cades in
conspectu eius
6:14 adhuc illis loquentibus venerunt eunuchi regis et cito eum
ad convivium quod regina paraverat pergere conpulerunt
7:1 intravit itaque rex et Aman ut biberent cum regina
7:2 dixitque ei rex etiam in secundo die postquam vino
incaluerat quae est petitio tua Hester ut detur tibi et quid
vis fieri etiam si dimidiam regni mei partem petieris
inpetrabis
7:3 ad quem illa respondit si inveni gratiam in oculis tuis o
rex et si tibi placet dona mihi animam meam pro qua rogo et
populum meum pro quo obsecro
7:4 traditi enim sumus ego et populus meus ut conteramur
iugulemur et pereamus atque utinam in servos et famulas
venderemur esset tolerabile malum et gemens tacerem nunc autem
hostis noster est cuius crudelitas redundat in regem
7:5 respondensque rex Asuerus ait quis est iste et cuius
potentiae ut haec audeat facere
7:6 dixit Hester hostis et inimicus noster pessimus iste est
Aman quod ille audiens ilico obstipuit vultum regis ac reginae
ferre non sustinens
7:7 rex autem surrexit iratus et de loco convivii intravit in
hortum arboribus consitum Aman quoque surrexit ut rogaret
Hester reginam pro anima sua intellexit enim a rege sibi
paratum malum
7:8 qui cum reversus esset de horto nemoribus consito et
intrasset convivii locum repperit Aman super lectulum corruisse
in quo iacebat Hester et ait etiam reginam vult opprimere me
praesente in domo mea necdum verbum de ore regis exierat et
statim operuerunt faciem eius
7:9 dixitque Arbona unus de eunuchis qui stabant in ministerio
regis en lignum quod paraverat Mardocheo qui locutus est pro
rege stat in domo Aman habens altitudinis quinquaginta cubitos
cui dixit rex adpendite eum in eo
7:10 suspensus est itaque Aman in patibulo quod paraverat
Mardocheo et regis ira quievit
8:1 die illo dedit rex Asuerus Hester reginae domum Aman
adversarii Iudaeorum et Mardocheus ingressus est ante faciem
regis confessa est enim ei Hester quod esset patruus suus
8:2 tulitque rex anulum quem ab Aman recipi iusserat et tradidit
Mardocheo Hester autem constituit Mardocheum super domum suam
8:3 nec his contenta procidit ad pedes regis flevitque et locuta
ad eum oravit ut malitiam Aman Agagitae et machinationes eius
pessimas quas excogitaverat contra Iudaeos iuberet irritas
fieri
8:4 at ille ex more sceptrum aureum protendit manu quo signum
clementiae monstrabatur illaque consurgens stetit ante eum
8:5 et ait si placet regi et inveni gratiam coram oculis eius et
deprecatio mea non ei videtur esse contraria obsecro ut novis
epistulis veteres Aman litterae insidiatoris et hostis
Iudaeorum quibus eos in cunctis regis provinciis perire
praeceperat corrigantur
8:6 quomodo enim potero sustinere necem et interfectionem populi
mei
8:7 responditque rex Asuerus Hester reginae et Mardocheo Iudaeo
domum Aman concessi Hester et ipsum iussi adfigi cruci qui
ausus est manum in Iudaeos mittere
8:8 scribite ergo Iudaeis sicut vobis placet ex regis nomine
signantes litteras anulo meo haec enim consuetudo erat ut
epistulis quae ex regis nomine mittebantur et illius anulo
signatae erant nemo auderet contradicere
8:9 accitisque scribis et librariis regis erat autem tempus
tertii mensis qui appellatur siban vicesima et tertia illius
die scriptae sunt epistulae ut Mardocheus voluerat ad Iudaeos
et ad principes procuratoresque et iudices qui centum viginti
septem provinciis ab India usque Aethiopiam praesidebant
provinciae atque provinciae populo et populo iuxta linguas et
litteras suas et Iudaeis ut legere poterant et audire
8:10 ipsaeque epistulae quae ex regis nomine mittebantur anulo
illius obsignatae sunt et missae per veredarios qui per omnes
provincias discurrentes veteres litteras novis nuntiis
praevenirent
8:11 quibus imperavit rex ut convenirent Iudaeos per singulas
civitates et in unum praeciperent congregari ut starent pro
animabus suis et omnes inimicos suos cum coniugibus ac liberis
et universis domibus interficerent atque delerent
8:12 et constituta est per omnes provincias una ultionis dies id
est tertiadecima mensis duodecimi adar
8:13 summaque epistulae fuit ut in omnibus terris ac populis qui
regis Asueri imperio subiacebant notum fieret paratos esse
Iudaeos ad capiendam vindictam de hostibus suis
8:14 egressique sunt veredarii celeres nuntios perferentes et
edictum regis pependit in Susis
8:15 Mardocheus autem de palatio et de conspectu regis egrediens
fulgebat vestibus regiis hyacinthinis videlicet et aerinis
coronam auream portans capite et amictus pallio serico atque
purpureo omnisque civitas exultavit atque laetata est
8:16 Iudaeis autem nova lux oriri visa est gaudium honor et
tripudium
8:17 apud omnes populos urbes atque provincias quocumque regis
iussa veniebant mira exultatio epulae atque convivia et festus
dies in tantum ut plures alterius gentis et sectae eorum
religioni et caerimoniis iungerentur grandis enim cunctos
iudaici nominis terror invaserat
9:1 igitur duodecimi mensis quem adar vocari ante iam diximus
tertiadecima die quando cunctis Iudaeis interfectio parabatur
et hostes eorum inhiabant sanguini versa vice Iudaei superiores
esse coeperunt et se de adversariis vindicare
9:2 congregatique sunt per singulas civitates oppida et loca ut
extenderent manum contra inimicos et persecutores suos
nullusque ausus est resistere eo quod omnes populos
magnitudinis eorum formido penetrarat
9:3 nam et provinciarum iudices duces et procuratores omnisque
dignitas quae singulis locis et operibus praeerat extollebant
Iudaeos timore Mardochei
9:4 quem principem esse palatii et plurimum posse cognoverant
fama quoque nominis eius crescebat cotidie et per cunctorum ora
volitabat
9:5 itaque percusserunt Iudaei inimicos suos plaga magna et
occiderunt eos reddentes eis quod sibi paraverant facere
9:6 in tantum ut etiam in Susis quingentos viros interficerent
et decem extra filios Aman Agagitae hostis Iudaeorum quorum
ista sunt nomina
9:7 Pharsandatha et Delphon et Esphata
9:8 et Phorata et Adalia et Aridatha
9:9 et Ephermesta et Arisai et Aridai et Vaizatha
9:10 quos cum occidissent praedas de substantiis eorum agere
noluerunt
9:11 statimque numerus eorum qui occisi erant in Susis ad regem
relatus est
9:12 qui dixit reginae in urbe Susis interfecere Iudaei
quingentos viros et alios decem filios Aman quantam putas eos
exercere caedem in universis provinciis quid ultra postulas et
quid vis ut fieri iubeam
9:13 cui illa respondit si regi placet detur potestas Iudaeis ut
sicut hodie fecerunt in Susis sic et cras faciant et decem
filii Aman in patibulis suspendantur
9:14 praecepitque rex ut ita fieret statimque in Susis pependit
edictum et decem Aman filii suspensi sunt
9:15 congregatis Iudaeis quartadecima adar mensis die interfecti
sunt in Susis trecenti viri nec eorum ab illis direpta
substantia est
9:16 sed et per omnes provincias quae dicioni regis subiacebant
pro animabus suis stetere Iudaei interfectis hostibus ac
persecutoribus suis in tantum ut septuaginta quinque milia
occisorum implerentur et nullus de substantiis eorum quicquam
contingeret
9:17 dies autem tertiusdecimus mensis adar unus apud omnes
interfectionis fuit et quartodecimo die caedere desierunt quem
constituerunt esse sollemnem ut in eo omni deinceps tempore
vacarent epulis gaudio atque conviviis
9:18 at hii qui in urbe Susis caedem exercuerant tertiodecimo et
quartodecimo eiusdem mensis die in caede versati sunt
quintodecimo autem die percutere desierunt et idcirco eandem
diem constituere sollemnem epularum atque laetitiae
9:19 hii vero Iudaei qui in oppidis non muratis ac villis
morabantur quartumdecimum diem mensis adar conviviorum et
gaudii decreverunt ita ut exultent in eo et mittant sibi mutuo
partes epularum et ciborum
9:20 scripsit itaque Mardocheus omnia haec et litteris
conprehensa misit ad Iudaeos qui in omnibus regis provinciis
morabantur tam in vicino positis quam procul
9:21 ut quartamdecimam et quintamdecimam diem mensis adar pro
festis susciperent et revertente semper anno sollemni honore
celebrarent
9:22 quia in ipsis diebus se ulti sunt Iudaei de inimicis suis
et luctus atque tristitia in hilaritatem gaudiumque conversa
sint essentque istae dies epularum atque laetitiae et mitterent
sibi invicem ciborum partes et pauperibus munuscula largirentur
9:23 susceperuntque Iudaei in sollemnem ritum cuncta quae eo
tempore facere coeperant et quae Mardocheus litteris facienda
mandaverat
9:24 Aman enim filius Amadathi stirpis Agag hostis et
adversarius Iudaeorum cogitavit contra eos malum ut occideret
illos atque deleret et misit phur quod nostra lingua vertitur
in sortem
9:25 et postea ingressa est Hester ad regem obsecrans ut conatus
eius litteris regis irriti fierent et malum quod contra Iudaeos
cogitaverat reverteretur in caput eius denique et ipsum et
filios eius adfixerunt cruci
9:26 atque ex illo tempore dies isti appellati sunt Phurim id
est Sortium eo quod phur id est sors in urnam missa fuerit et
cuncta quae gesta sunt epistulae id est libri huius volumine
continentur
9:27 quaeque sustinuerint et quae deinceps inmutata sint
suscepere Iudaei super se et semen suum et super cunctos qui
religioni eorum voluerint copulari ut nulli liceat duos hos
dies absque sollemnitate transigere quam scriptura testatur et
certa expetunt tempora annis sibi iugiter succedentibus
9:28 isti sunt dies quos nulla umquam delebit oblivio et per
singulas generationes cunctae in toto orbe provinciae
celebrabunt nec est ulla civitas in qua dies Phurim id est
Sortium non observentur a Iudaeis et ab eorum progenie quae his
caerimoniis obligata est
9:29 scripseruntque Hester regina filia Abiahil et Mardocheus
Iudaeus etiam secundam epistulam ut omni studio dies ista
sollemnis sanciretur in posterum
9:30 et miserunt ad omnes Iudaeos qui in centum viginti septem
regis Asueri provinciis versabantur ut haberent pacem et
susciperent veritatem
9:31 observantes dies Sortium et suo tempore cum gaudio
celebrarent sicut constituerat Mardocheus et Hester et illi
observanda susceperant a se et a semine suo ieiunia atque
clamores et Sortium dies
9:32 et omnia quae libri huius qui vocatur Hester historia
continentur
10:1 rex vero Asuerus omnem terram et cunctas maris insulas
fecit tributarias
10:2 cuius fortitudo et imperium et dignitas atque sublimitas
qua exaltavit Mardocheum scripta sunt in libris Medorum atque
Persarum
10:3 et quomodo Mardocheus iudaici generis secundus a rege
Asuero fuerit et magnus inter Iudaeos et acceptabilis plebi
fratrum suorum quaerens bona populo suo et loquens ea quae ad
pacem sui seminis pertinerent