1:1 Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei sanctis
omnibus qui sunt Ephesi et fidelibus in Christo Iesu
1:2 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu
Christo
1:3 benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi qui
benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in
Christo
1:4 sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem ut
essemus sancti et inmaculati in conspectu eius in caritate
1:5 qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum
Christum in ipsum secundum propositum voluntatis suae
1:6 in laudem gloriae gratiae suae in qua gratificavit nos in
dilecto
1:7 in quo habemus redemptionem per sanguinem eius remissionem
peccatorum secundum divitias gratiae eius
1:8 quae superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia
1:9 ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae secundum
bonum placitum eius quod proposuit in eo
1:10 in dispensationem plenitudinis temporum instaurare omnia in
Christo quae in caelis et quae in terra sunt in ipso
1:11 in quo etiam sorte vocati sumus praedestinati secundum
propositum eius qui omnia operatur secundum consilium
voluntatis suae
1:12 ut simus in laudem gloriae eius qui ante speravimus in
Christo
1:13 in quo et vos cum audissetis verbum veritatis evangelium
salutis vestrae in quo et credentes signati estis Spiritu
promissionis Sancto
1:14 qui est pignus hereditatis nostrae in redemptionem
adquisitionis in laudem gloriae ipsius
1:15 propterea et ego audiens fidem vestram quae est in Domino
Iesu et dilectionem in omnes sanctos
1:16 non cesso gratias agens pro vobis memoriam vestri faciens
in orationibus meis
1:17 ut Deus Domini nostri Iesu Christi Pater gloriae det vobis
spiritum sapientiae et revelationis in agnitione eius
1:18 inluminatos oculos cordis vestri ut sciatis quae sit spes
vocationis eius quae divitiae gloriae hereditatis eius in
sanctis
1:19 et quae sit supereminens magnitudo virtutis eius in nos qui
credidimus secundum operationem potentiae virtutis eius
1:20 quam operatus est in Christo suscitans illum a mortuis et
constituens ad dexteram suam in caelestibus
1:21 supra omnem principatum et potestatem et virtutem et
dominationem et omne nomen quod nominatur non solum in hoc
saeculo sed et in futuro
1:22 et omnia subiecit sub pedibus eius et ipsum dedit caput
supra omnia ecclesiae
1:23 quae est corpus ipsius plenitudo eius qui omnia in omnibus
adimpletur
2:1 et vos cum essetis mortui delictis et peccatis vestris
2:2 in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius
secundum principem potestatis aeris huius spiritus qui nunc
operatur in filios diffidentiae
2:3 in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in
desideriis carnis nostrae facientes voluntates carnis et
cogitationum et eramus natura filii irae sicut et ceteri
2:4 Deus autem qui dives est in misericordia propter nimiam
caritatem suam qua dilexit nos
2:5 et cum essemus mortui peccatis convivificavit nos Christo
gratia estis salvati
2:6 et conresuscitavit et consedere fecit in caelestibus in
Christo Iesu
2:7 ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes
divitias gratiae suae in bonitate super nos in Christo Iesu
2:8 gratia enim estis salvati per fidem et hoc non ex vobis Dei
enim donum est
2:9 non ex operibus ut ne quis glorietur
2:10 ipsius enim sumus factura creati in Christo Iesu in
operibus bonis quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus
2:11 propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in
carne qui dicimini praeputium ab ea quae dicitur circumcisio in
carne manufacta
2:12 quia eratis illo in tempore sine Christo alienati a
conversatione Israhel et hospites testamentorum promissionis
spem non habentes et sine Deo in mundo
2:13 nunc autem in Christo Iesu vos qui aliquando eratis longe
facti estis prope in sanguine Christi
2:14 ipse est enim pax nostra qui fecit utraque unum et medium
parietem maceriae solvens inimicitiam in carne sua
2:15 legem mandatorum decretis evacuans ut duos condat in semet
ipsum in unum novum hominem faciens pacem
2:16 et reconciliet ambos in uno corpore Deo per crucem
interficiens inimicitiam in semet ipso
2:17 et veniens evangelizavit pacem vobis qui longe fuistis et
pacem his qui prope
2:18 quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad
Patrem
2:19 ergo iam non estis hospites et advenae sed estis cives
sanctorum et domestici Dei
2:20 superaedificati super fundamentum apostolorum et
prophetarum ipso summo angulari lapide Christo Iesu
2:21 in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum
sanctum in Domino
2:22 in quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in Spiritu
3:1 huius rei gratia ego Paulus vinctus Christi Iesu pro vobis
gentibus
3:2 si tamen audistis dispensationem gratiae Dei quae data est
mihi in vobis
3:3 quoniam secundum revelationem notum mihi factum est
sacramentum sicut supra scripsi in brevi
3:4 prout potestis legentes intellegere prudentiam meam in
mysterio Christi
3:5 quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum
sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis eius et prophetis
in Spiritu
3:6 esse gentes coheredes et concorporales et conparticipes
promissionis in Christo Iesu per evangelium
3:7 cuius factus sum minister secundum donum gratiae Dei quae
data est mihi secundum operationem virtutis eius
3:8 mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec in
gentibus evangelizare ininvestigabiles divitias Christi
3:9 et inluminare omnes quae sit dispensatio sacramenti
absconditi a saeculis in Deo qui omnia creavit
3:10 ut innotescat principibus et potestatibus in caelestibus
per ecclesiam multiformis sapientia Dei
3:11 secundum praefinitionem saeculorum quam fecit in Christo
Iesu Domino nostro
3:12 in quo habemus fiduciam et accessum in confidentia per
fidem eius
3:13 propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro
vobis quae est gloria vestra
3:14 huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri
Iesu Christi
3:15 ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur
3:16 ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute
corroborari per Spiritum eius in interiore homine
3:17 habitare Christum per fidem in cordibus vestris in caritate
radicati et fundati
3:18 ut possitis conprehendere cum omnibus sanctis quae sit
latitudo et longitudo et sublimitas et profundum
3:19 scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi ut
impleamini in omnem plenitudinem Dei
3:20 ei autem qui potens est omnia facere superabundanter quam
petimus aut intellegimus secundum virtutem quae operatur in
nobis
3:21 ipsi gloria in ecclesia et in Christo Iesu in omnes
generationes saeculi saeculorum amen
4:1 obsecro itaque vos ego vinctus in Domino ut digne ambuletis
vocatione qua vocati estis
4:2 cum omni humilitate et mansuetudine cum patientia
subportantes invicem in caritate
4:3 solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis
4:4 unum corpus et unus spiritus sicut vocati estis in una spe
vocationis vestrae
4:5 unus Dominus una fides unum baptisma
4:6 unus Deus et Pater omnium qui super omnes et per omnia et in
omnibus nobis
4:7 unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram
donationis Christi
4:8 propter quod dicit ascendens in altum captivam duxit
captivitatem dedit dona hominibus
4:9 quod autem ascendit quid est nisi quia et descendit primum
in inferiores partes terrae
4:10 qui descendit ipse est et qui ascendit super omnes caelos
ut impleret omnia
4:11 et ipse dedit quosdam quidem apostolos quosdam autem
prophetas alios vero evangelistas alios autem pastores et
doctores
4:12 ad consummationem sanctorum in opus ministerii in
aedificationem corporis Christi
4:13 donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis
Filii Dei in virum perfectum in mensuram aetatis plenitudinis
Christi
4:14 ut iam non simus parvuli fluctuantes et circumferamur omni
vento doctrinae in nequitia hominum in astutia ad
circumventionem erroris
4:15 veritatem autem facientes in caritate crescamus in illo per
omnia qui est caput Christus
4:16 ex quo totum corpus conpactum et conexum per omnem
iuncturam subministrationis secundum operationem in mensuram
uniuscuiusque membri augmentum corporis facit in aedificationem
sui in caritate
4:17 hoc igitur dico et testificor in Domino ut iam non
ambuletis sicut gentes ambulant in vanitate sensus sui
4:18 tenebris obscuratum habentes intellectum alienati a vita
Dei per ignorantiam quae est in illis propter caecitatem cordis
ipsorum
4:19 qui desperantes semet ipsos tradiderunt inpudicitiae in
operationem inmunditiae omnis in avaritia
4:20 vos autem non ita didicistis Christum
4:21 si tamen illum audistis et in ipso edocti estis sicut est
veritas in Iesu
4:22 deponere vos secundum pristinam conversationem veterem
hominem qui corrumpitur secundum desideria erroris
4:23 renovamini autem spiritu mentis vestrae
4:24 et induite novum hominem qui secundum Deum creatus est in
iustitia et sanctitate veritatis
4:25 propter quod deponentes mendacium loquimini veritatem
unusquisque cum proximo suo quoniam sumus invicem membra
4:26 irascimini et nolite peccare sol non occidat super
iracundiam vestram
4:27 nolite locum dare diabolo
4:28 qui furabatur iam non furetur magis autem laboret operando
manibus quod bonum est ut habeat unde tribuat necessitatem
patienti
4:29 omnis sermo malus ex ore vestro non procedat sed si quis
bonus ad aedificationem oportunitatis ut det gratiam
audientibus
4:30 et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei in quo signati
estis in die redemptionis
4:31 omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et
blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia
4:32 estote autem invicem benigni misericordes donantes invicem
sicut et Deus in Christo donavit nobis
5:1 estote ergo imitatores Dei sicut filii carissimi
5:2 et ambulate in dilectione sicut et Christus dilexit nos et
tradidit se ipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem
suavitatis
5:3 fornicatio autem et omnis inmunditia aut avaritia nec
nominetur in vobis sicut decet sanctos
5:4 aut turpitudo aut stultiloquium aut scurrilitas quae ad rem
non pertinent sed magis gratiarum actio
5:5 hoc enim scitote intellegentes quod omnis fornicator aut
inmundus aut avarus quod est idolorum servitus non habet
hereditatem in regno Christi et Dei
5:6 nemo vos seducat inanibus verbis propter haec enim venit ira
Dei in filios diffidentiae
5:7 nolite ergo effici participes eorum
5:8 eratis enim aliquando tenebrae nunc autem lux in Domino ut
filii lucis ambulate
5:9 fructus enim lucis est in omni bonitate et iustitia et
veritate
5:10 probantes quid sit beneplacitum Deo
5:11 et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum
magis autem et redarguite
5:12 quae enim in occulto fiunt ab ipsis turpe est et dicere
5:13 omnia autem quae arguuntur a lumine manifestantur omne enim
quod manifestatur lumen est
5:14 propter quod dicit surge qui dormis et exsurge a mortuis et
inluminabit tibi Christus
5:15 videte itaque fratres quomodo caute ambuletis non quasi
insipientes sed ut sapientes
5:16 redimentes tempus quoniam dies mali sunt
5:17 propterea nolite fieri inprudentes sed intellegentes quae
sit voluntas Domini
5:18 et nolite inebriari vino in quo est luxuria sed implemini
Spiritu
5:19 loquentes vobismet ipsis in psalmis et hymnis et canticis
spiritalibus cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino
5:20 gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri
Iesu Christi Deo et Patri
5:21 subiecti invicem in timore Christi
5:22 mulieres viris suis subditae sint sicut Domino
5:23 quoniam vir caput est mulieris sicut Christus caput est
ecclesiae ipse salvator corporis
5:24 sed ut ecclesia subiecta est Christo ita et mulieres viris
suis in omnibus
5:25 viri diligite uxores sicut et Christus dilexit ecclesiam et
se ipsum tradidit pro ea
5:26 ut illam sanctificaret mundans lavacro aquae in verbo
5:27 ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem
maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi sed ut sit sancta et
inmaculata
5:28 ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua qui
suam uxorem diligit se ipsum diligit
5:29 nemo enim umquam carnem suam odio habuit sed nutrit et
fovet eam sicut et Christus ecclesiam
5:30 quia membra sumus corporis eius de carne eius et de ossibus
eius
5:31 propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam et
adherebit uxori suae et erunt duo in carne una
5:32 sacramentum hoc magnum est ego autem dico in Christo et in
ecclesia
5:33 verumtamen et vos singuli unusquisque suam uxorem sicut se
ipsum diligat uxor autem ut timeat virum
6:1 filii oboedite parentibus vestris in Domino hoc enim est
iustum
6:2 honora patrem tuum et matrem quod est mandatum primum in
promissione
6:3 ut bene sit tibi et sis longevus super terram
6:4 et patres nolite ad iracundiam provocare filios vestros sed
educate illos in disciplina et correptione Domini
6:5 servi oboedite dominis carnalibus cum timore et tremore in
simplicitate cordis vestri sicut Christo
6:6 non ad oculum servientes quasi hominibus placentes sed ut
servi Christi facientes voluntatem Dei ex animo
6:7 cum bona voluntate servientes sicut Domino et non hominibus
6:8 scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum hoc
percipiet a Domino sive servus sive liber
6:9 et domini eadem facite illis remittentes minas scientes quia
et illorum et vester Dominus est in caelis et personarum
acceptio non est apud eum
6:10 de cetero fratres confortamini in Domino et in potentia
virtutis eius
6:11 induite vos arma Dei ut possitis stare adversus insidias
diaboli
6:12 quia non est nobis conluctatio adversus carnem et sanguinem
sed adversus principes et potestates adversus mundi rectores
tenebrarum harum contra spiritalia nequitiae in caelestibus
6:13 propterea accipite armaturam Dei ut possitis resistere in
die malo et omnibus perfectis stare
6:14 state ergo succincti lumbos vestros in veritate et induti
loricam iustitiae
6:15 et calciati pedes in praeparatione evangelii pacis
6:16 in omnibus sumentes scutum fidei in quo possitis omnia tela
nequissimi ignea extinguere
6:17 et galeam salutis adsumite et gladium Spiritus quod est
verbum Dei
6:18 per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore
in Spiritu et in ipso vigilantes in omni instantia et
obsecratione pro omnibus sanctis
6:19 et pro me ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum
fiducia notum facere mysterium evangelii
6:20 pro quo legatione fungor in catena ita ut in ipso audeam
prout oportet me loqui
6:21 ut autem et vos sciatis quae circa me sunt quid agam omnia
nota vobis faciet Tychicus carissimus frater et fidelis
minister in Domino
6:22 quem misi ad vos in hoc ipsum ut cognoscatis quae circa nos
sunt et consoletur corda vestra
6:23 pax fratribus et caritas cum fide a Deo Patre et Domino
Iesu Christo
6:24 gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Iesum
Christum in incorruptione