1:1 Paulus apostolus Christi Iesu secundum imperium Dei
salvatoris nostri et Christi Iesu spei nostrae
1:2 Timotheo dilecto filio in fide gratia misericordia pax a Deo
Patre et Christo Iesu Domino nostro
1:3 sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam
ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent
1:4 neque intenderent fabulis et genealogiis interminatis quae
quaestiones praestant magis quam aedificationem Dei quae est in
fide
1:5 finis autem praecepti est caritas de corde puro et
conscientia bona et fide non ficta
1:6 a quibus quidam aberrantes conversi sunt in vaniloquium
1:7 volentes esse legis doctores non intellegentes neque quae
loquuntur neque de quibus adfirmant
1:8 scimus autem quia bona est lex si quis ea legitime utatur
1:9 sciens hoc quia iusto lex non est posita sed iniustis et non
subditis impiis et peccatoribus sceleratis et contaminatis
patricidis et matricidis homicidis
1:10 fornicariis masculorum concubitoribus plagiariis mendacibus
periuris et si quid aliud sanae doctrinae adversatur
1:11 quae est secundum evangelium gloriae beati Dei quod
creditum est mihi
1:12 gratias ago ei qui me confortavit Christo Iesu Domino
nostro quia fidelem me existimavit ponens in ministerio
1:13 qui prius fui blasphemus et persecutor et contumeliosus sed
misericordiam consecutus sum quia ignorans feci in
incredulitate
1:14 superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide et
dilectione quae est in Christo Iesu
1:15 fidelis sermo et omni acceptione dignus quia Christus Iesus
venit in mundum peccatores salvos facere quorum primus ego sum
1:16 sed ideo misericordiam consecutus sum ut in me primo
ostenderet Christus Iesus omnem patientiam ad deformationem
eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam
1:17 regi autem saeculorum inmortali invisibili soli Deo honor
et gloria in saecula saeculorum amen
1:18 hoc praeceptum commendo tibi fili Timothee secundum
praecedentes in te prophetias ut milites in illis bonam
militiam
1:19 habens fidem et bonam conscientiam quam quidam repellentes
circa fidem naufragaverunt
1:20 ex quibus est Hymeneus et Alexander quos tradidi Satanae ut
discant non blasphemare
2:1 obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes orationes
postulationes gratiarum actiones pro omnibus hominibus
2:2 pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt ut quietam et
tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate
2:3 hoc enim bonum est et acceptum coram salutari nostro Deo
2:4 qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem
veritatis venire
2:5 unus enim Deus unus et mediator Dei et hominum homo Christus
Iesus
2:6 qui dedit redemptionem semet ipsum pro omnibus testimonium
temporibus suis
2:7 in quo positus sum ego praedicator et apostolus veritatem
dico non mentior doctor gentium in fide et veritate
2:8 volo ergo viros orare in omni loco levantes puras manus sine
ira et disceptatione
2:9 similiter et mulieres in habitu ornato cum verecundia et
sobrietate ornantes se non in tortis crinibus aut auro aut
margaritis vel veste pretiosa
2:10 sed quod decet mulieres promittentes pietatem per opera
bona
2:11 mulier in silentio discat cum omni subiectione
2:12 docere autem mulieri non permitto neque dominari in virum
sed esse in silentio
2:13 Adam enim primus formatus est deinde Eva
2:14 et Adam non est seductus mulier autem seducta in
praevaricatione fuit
2:15 salvabitur autem per filiorum generationem si permanserint
in fide et dilectione et sanctificatione cum sobrietate
3:1 fidelis sermo si quis episcopatum desiderat bonum opus
desiderat
3:2 oportet ergo episcopum inreprehensibilem esse unius uxoris
virum sobrium prudentem ornatum hospitalem doctorem
3:3 non vinolentum non percussorem sed modestum non litigiosum
non cupidum
3:4 suae domui bene praepositum filios habentem subditos cum
omni castitate
3:5 si quis autem domui suae praeesse nescit quomodo ecclesiae
Dei diligentiam habebit
3:6 non neophytum ne in superbia elatus in iudicium incidat
diaboli
3:7 oportet autem illum et testimonium habere bonum ab his qui
foris sunt ut non in obprobrium incidat et laqueum diaboli
3:8 diaconos similiter pudicos non bilingues non multo vino
deditos non turpe lucrum sectantes
3:9 habentes mysterium fidei in conscientia pura
3:10 et hii autem probentur primum et sic ministrent nullum
crimen habentes
3:11 mulieres similiter pudicas non detrahentes sobrias fideles
in omnibus
3:12 diacones sint unius uxoris viri qui filiis suis bene
praesunt et suis domibus
3:13 qui enim bene ministraverint gradum sibi bonum adquirent et
multam fiduciam in fide quae est in Christo Iesu
3:14 haec tibi scribo sperans venire ad te cito
3:15 si autem tardavero ut scias quomodo oporteat te in domo Dei
conversari quae est ecclesia Dei vivi columna et firmamentum
veritatis
3:16 et manifeste magnum est pietatis sacramentum quod
manifestatum est in carne iustificatum est in spiritu apparuit
angelis praedicatum est gentibus creditum est in mundo
adsumptum est in gloria
4:1 Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus
discedent quidam a fide adtendentes spiritibus erroris et
doctrinis daemoniorum
4:2 in hypocrisi loquentium mendacium et cauteriatam habentium
suam conscientiam
4:3 prohibentium nubere abstinere a cibis quos Deus creavit ad
percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his qui
cognoverunt veritatem
4:4 quia omnis creatura Dei bona et nihil reiciendum quod cum
gratiarum actione percipitur
4:5 sanctificatur enim per verbum Dei et orationem
4:6 haec proponens fratribus bonus eris minister Christi Iesu
enutritus verbis fidei et bonae doctrinae quam adsecutus es
4:7 ineptas autem et aniles fabulas devita exerce te ipsum ad
pietatem
4:8 nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est pietas
autem ad omnia utilis est promissionem habens vitae quae nunc
est et futurae
4:9 fidelis sermo et omni acceptione dignus
4:10 in hoc enim laboramus et maledicimur quia speravimus in
Deum vivum qui est salvator omnium hominum maxime fidelium
4:11 praecipe haec et doce
4:12 nemo adulescentiam tuam contemnat sed exemplum esto
fidelium in verbo in conversatione in caritate in fide in
castitate
4:13 dum venio adtende lectioni exhortationi doctrinae
4:14 noli neglegere gratiam quae in te est quae data est tibi
per prophetiam cum inpositione manuum presbyterii
4:15 haec meditare in his esto ut profectus tuus manifestus sit
omnibus
4:16 adtende tibi et doctrinae insta in illis hoc enim faciens
et te ipsum salvum facies et qui te audiunt
5:1 seniorem ne increpaveris sed obsecra ut patrem iuvenes ut
fratres
5:2 anus ut matres iuvenculas ut sorores in omni castitate
5:3 viduas honora quae vere viduae sunt
5:4 si qua autem vidua filios aut nepotes habet discant primum
domum suam regere et mutuam vicem reddere parentibus hoc enim
acceptum est coram Deo
5:5 quae autem vere vidua est et desolata speravit in Deum et
instat obsecrationibus et orationibus nocte ac die
5:6 nam quae in deliciis est vivens mortua est
5:7 et hoc praecipe ut inreprehensibiles sint
5:8 si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet
fidem negavit et est infideli deterior
5:9 vidua eligatur non minus sexaginta annorum quae fuerit unius
viri uxor
5:10 in operibus bonis testimonium habens si filios educavit si
hospitio recepit si sanctorum pedes lavit si tribulationem
patientibus subministravit si omne opus bonum subsecuta est
5:11 adulescentiores autem viduas devita cum enim luxuriatae
fuerint in Christo nubere volunt
5:12 habentes damnationem quia primam fidem irritam fecerunt
5:13 simul autem et otiosae discunt circumire domos non solum
otiosae sed et verbosae et curiosae loquentes quae non oportet
5:14 volo ergo iuveniores nubere filios procreare matres
familias esse nullam occasionem dare adversario maledicti
gratia
5:15 iam enim quaedam conversae sunt retro Satanan
5:16 si qua fidelis habet viduas subministret illis et non
gravetur ecclesia ut his quae vere viduae sunt sufficiat
5:17 qui bene praesunt presbyteri duplici honore digni habeantur
maxime qui laborant in verbo et doctrina
5:18 dicit enim scriptura non infrenabis os bovi trituranti et
dignus operarius mercede sua
5:19 adversus presbyterum accusationem noli recipere nisi sub
duobus et tribus testibus
5:20 peccantes coram omnibus argue ut et ceteri timorem habeant
5:21 testor coram Deo et Christo Iesu et electis angelis ut haec
custodias sine praeiudicio nihil faciens in aliam partem
declinando
5:22 manus cito nemini inposueris neque communicaveris peccatis
alienis te ipsum castum custodi
5:23 noli adhuc aquam bibere sed vino modico utere propter
stomachum tuum et frequentes tuas infirmitates
5:24 quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad
iudicium quosdam autem et subsequuntur
5:25 similiter et facta bona manifesta sunt et quae aliter se
habent abscondi non possunt
6:1 quicumque sunt sub iugo servi dominos suos omni honore
dignos arbitrentur ne nomen Domini et doctrina blasphemetur
6:2 qui autem fideles habent dominos non contemnant quia fratres
sunt sed magis serviant quia fideles sunt et dilecti qui
beneficii participes sunt haec doce et exhortare
6:3 si quis aliter docet et non adquiescit sanis sermonibus
Domini nostri Iesu Christi et ei quae secundum pietatem est
doctrinae
6:4 superbus nihil sciens sed languens circa quaestiones et
pugnas verborum ex quibus oriuntur invidiae contentiones
blasphemiae suspiciones malae
6:5 conflictationes hominum mente corruptorum et qui veritate
privati sunt existimantium quaestum esse pietatem
6:6 est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia
6:7 nihil enim intulimus in mundum haut dubium quia nec auferre
quid possumus
6:8 habentes autem alimenta et quibus tegamur his contenti sumus
6:9 nam qui volunt divites fieri incidunt in temptationem et
laqueum et desideria multa inutilia et nociva quae mergunt
homines in interitum et perditionem
6:10 radix enim omnium malorum est cupiditas quam quidam
appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis
6:11 tu autem o homo Dei haec fuge sectare vero iustitiam
pietatem fidem caritatem patientiam mansuetudinem
6:12 certa bonum certamen fidei adprehende vitam aeternam in qua
vocatus es et confessus bonam confessionem coram multis
testibus
6:13 praecipio tibi coram Deo qui vivificat omnia et Christo
Iesu qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam
confessionem
6:14 ut serves mandatum sine macula inreprehensibile usque in
adventum Domini nostri Iesu Christi
6:15 quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens rex
regum et Dominus dominantium
6:16 qui solus habet inmortalitatem lucem habitans
inaccessibilem quem vidit nullus hominum sed nec videre potest
cui honor et imperium sempiternum amen
6:17 divitibus huius saeculi praecipe non sublime sapere neque
sperare in incerto divitiarum sed in Deo qui praestat nobis
omnia abunde ad fruendum
6:18 bene agere divites fieri in operibus bonis facile tribuere
communicare
6:19 thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum ut
adprehendant veram vitam
6:20 o Timothee depositum custodi devitans profanas vocum
novitates et oppositiones falsi nominis scientiae
6:21 quam quidam promittentes circa fidem exciderunt gratia
tecum