II. 1. TE DEUM LAUDAMUS with III. 3. TE DECET LAUS

Office: Dominica ad Matutinum post duodecim Lectionum: Breviarium
Monasticum.

LATIN:
Breviarium Monasticum

1. Te Deum laudamus;/ te Dominum confitemur.
2. Te �ternum Patrem/  omnis terra veneratur.
3. Tibi omnes Angeli,/ tibi C�li, et univers� Potestes: Tibi
Cherubim et Seraphim/ incessabili voce proclamant: Sanctus,
Sanctus, Sanctus/ Dominus, Deus Sabaoth.
4. Pleni sunt c�li et terra/ majestatis glori� tu�.
5. Te gloriosus/ Apostolorum chorus, Te Prophetarum/ laudabilis
numerus,/ Te Martyrum candidatus/ laudat exercitus.
6. Te per orbem terrarum/ sancta confitetur Ecclesia, Patrem/
immens� majestatis;/ Venerandum tuum verum/ et unicum Filium;
Sanctum quoque/ Paraclitum Spiritum.
7. Tu Rex glori�, /Christe.
8. Tu Patris/ sempiternus es Filius.
9. Tu, ad liberandum suscepturus hominem,/ non horruisti Virginis
uterum.
10. Tu, devicto mortis aculeo,/ aperuisti credentibus regna
c�lorum.
11. Tu ad dexteram Dei sedes,/ in gloria Patris.
12. Judex crederis/ esse venturus.
13. Te ergo qu�sumus, tuis famulis subveni,/ quos pretioso sanguine
redemisti.
14. �terna fac cum Sanctis tuis/ in gloria numerari.
15. Salvum fac populum tuum, Domine/ et benedic hereditati tu�.
16. Et rege eos,/ et extolle illos usque in �ternum.
17. Per singulos dies/ benedicimus te; Et laudamus nomen tuum in
s�culum,/ et in s�culum s�culi.
18. Dignare, Domine, die isto/ sine peccato nos custodire.
19. Miserere nostri, Domine,/ miserere nostri.
20. Fiat misericordia tua, Domine, super nos,/ quemadmodum
speravimus in te.
21. In te, Domine, speravi:/ non confundar in �ternum.

Hymnus (after Gospel Reading):

Te decet laus, te decet hymnus; tibi gloria Deo Patri et Filio, cum
Sancto Spiritu in s�cula s�culorum. Amen,