Office: In Festo Ssmae Trinitatis ad Primam post ultimam Psalmi
divisionem cum Gloria Patri: Breviarium Monasticum.
LATIN:
Breviarium Monasticum
1. Quicumque vult salvus esse,/ ante omnia opus est, ut teneat
Catholicam fidem: Quam nisi quisque integram inviolatamque
servaverit,/ absque dubio in �ternum peribit.
2. Fides autem catholica h�c est:/ ut unus Deum in Trinitate, et
Trinitatem in unitate veneremur.
3. Neque confundentes personas:/ neque substantiam separantes.
4. Alia est enim persona Patris, alia Filii,/ alia Spiritus Sancti:
Sed Patris, et Filii, et Spiritus Sancti una est divinitas,/
�qualis gloria, co�terna majestas.
5. Qualis Pater, talis Filius,/ talis Spiritus Sanctus.
6. Increatus Pater, increatus Filius,/ increatus Spiritus Sanctus.
7. Immensus Pater, immensus Filius,/ immensus Spiritus Sanctus.
8. �ternus Pater, �ternus Filius,/ �ternus Spiritus Sanctus.
9. Et tamen non tres �terni,/ sed unus �ternus.
10. Sicut non tres increati, nec tres immensi,/ sed unus increatus,
et unus immensus.
11. Similiter omnipotens Pater, omnipotens Filius,/ omnipotens
Spiritus Sanctus.
12. Et tamen non tres omnipotentes,/ sed unus omnipotens.
13. Ita Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus Sanctus.
14. Et tamen non tres Dii,/ sed unus est Deus.
15. Ita Dominus Pater, Dominus Filius,/ Dominus Spiritus Sanctus.
16. Et tamen non tres Domini,/ sed unus est Dominus.
17. Quia, sicut singillatim unamquamque personam Deum ac Dominum
confiteri christiana veritate compellimur:/ ita tres Deos aut
Dominos dicere catholica religione prohibemur.
18. Pater a nullo est factus:/ nec creatus, nec genitus.
19. Filius a Patre solo est:/ non factus, nec creatus, sed genitus.
20. Spiritus Sanctus a Patre et Filio:/ non factus, nec creatus,
nec genitus, sed procedens.
21. Unus ergo Pater, non tres Patres: unus Filius, non tres Filii:/
unus Spiritus Sanctus, non tres Spiritus Sancti.
22. Et in hac Trinitate nihil prius aut posterius, nihil majus aut
minus:/ sed tot� tres person� co�tern� sibi sunt et co�quales.
23. Ita ut per omnia, sicut jam supra dictum est, et unitas in
Trinitate,/ et Trinitas in unitate veneranda sit.
24. Qui vult ergo sulvus esse,/ ita de Trinitate sentiat.
25. Sed necessarium est ad �ternam salutem,/ ut Incarnationem
quoque Domini nostri Jesu Christi fideliter credat.
26. Est ergo fides recta, ut credamus et confiteamur,/ quia Dominus
noster Jesus Christus, Dei Filius,/ Deus et homo est.
27. Deus est ex substantia Patris ante s�cula genitus:/ et homo est
ex substantia matris in s�culo natus.
28. Perfectus Deus, perfectus homo:/ ex anima rationali et humana
carne subsistens.
29. �qualis Patri secundum divinitatem:/ minor Patre secundum
humanitatem.
30. Qui, licet Deus sit et homo,/ non duo tamen, sed unus est
Christus.
31. Unus autem non conversione divinitatis in carnem,/ sed
assumptione humanitatis in Deum.
32. Unus omnino, non confusione substanti�,/ sed unitate person�.
33. Nam sicut anima rationalis et caro unus est homo:/ ita Deus et
homo unus est Christus.
34. Qui passus est pro salute nostra: descendit ad inferos:/ tertia
die resurrexit a mortuis.
35. Ascendit ad c�los, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis:/
inde venturus est judicare vivos et mortuos.
36. Ad cujus adventum omnes homines resurgere habent cum corporibus
suis:/ et reddituri sunt de factis propriis rationem.
37. Et qui bona egerunt, ibunt in vitam �ternam:/ qui vero mala, in
ignem �ternum.
38. H�c est fides catholica,/ quam nisi quisque fideliter
firmiterque crediderit,/ salvus esse non poterit. (Gloria Patri)
(Gloria tibi, Trinitas �qualis, una Deitas, et ante omnia s�cula,
et nunc et in perpetuum.)
NB Breviarium Romanum as above
HOMILIES
REFERENCE IN WULFSTAN
I. "De Cristianitate"; (Latin homily); Bethurum Xb, 197.
in MSS CCCC 201, pp 53-56; Oxford, Bodleian Hatton 113, fols 34-38.