I. 3. EXULTAVIT COR MEUM

Office: Feria Quarta ad Laudes (Canticum Feriale): Breviaria
Monasticum et Romanum.
ANTIPHON: Dominus judicabit fines terr� (Breviarium Monasticum);
Exultavit cor meum in Domino, qui humiliat et sublevat (Breviarium
Romanum).
    III Nocturns In Festo Sc Cordis Jesu: Breviarium Monasticum
    III Nocturns Dominica ultima Octobris -- Dominus Noster Jesu
Christi Regis: Breviarium Monasticum


LATIN:
Biblia Sacra Vulgata

1 Samuel 2: 1-10

1.   Exultavit cor meum in Domino/ exaltatum est cornu meum in
Domino/ dilatatum est os meum super inimicos meos/ quia laetata sum
in salutari tuo/
2.   non est sanctus ut est Dominus/ neque enim est alius extra te/
et non est fortis sicut Deus noster/
3.   nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes/ recedant vetera
de ore vestro/ quoniam Deus scientiarum Dominus est/ et ipsi
praeparantur cogitationes/
4.   arcus fortium superatus est/ et infirmi accincti sunt robore/
5.   saturati prius pro pane se locaverunt/ et famelici saturati
sunt/ donec sterilis peperit plurimos/ et quae multos habebat
filios infirmata est/
6.   Dominus mortificat et vivificat/ deducit ad infernum et
reducit/
7.   Dominus pauperem facit et ditat humiliat et sublevat/
8.   suscitat de pulvere egenum et de stercore elevat pauperem/ ut
sedeat cum principibus et solium gloriae teneat/ Domini enim sunt
cardines terrae et posuit super eos orbem/
9.   pedes sanctorum suorum servabit/ et impii in tenebris
conticescent/ quia non in fortitudine roborabitur vir/
10.  Dominum formidabunt adversarii eius super ipsos in caelis
tonabit/ Dominus iudicabit fines terrae et dabit imperium regi suo/
et sublimabit cornu christi sui/


SOURCES:

1: Ps. 34:9, [Gall./Heb.] anima autem mea exultabit in Domino; Ps
83:3 [Gall], cor meum et caro mea exultavit in Deum vivum/ [Heb]
cor meum et caro mea laudabunt Deum viventem; Ps. 88:18, [Gall] et
in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum/ [Heb.] et in
misericordia tua elevabis cornu nostrum; Zacc. 10:7, et exultabit
cor eorum in Domino; Ps. 9:16, [Gall/Heb] exultabo in salutari tuo;
Isaiah 25:9, iste Dominus sustinuimus eum exultabimus et laetabimur
in salutari eius; Isaiah 61:10, gaudens gaudebo in Domino et
exultabit anima mea in Deo meo; Luke 1:47, et exultavit spiritus
meus in Deo salutari meo;
2: Deut. 2:35, ut scires quoniam Dominus ipse est Deus et non est
alius praeter unum; 2 Sam. 7:22, idcirco magnificatus es Domine
Deus quia non est similis tui neque est deus extra te; Exod. 15:11,
quis similis tui in fortibus Domine quis similis tui; 2 Sam. 22:32,
quis est deus praeter Dominum et quis fortis praeter Deum nostrum;
Job 36:22, ecce Deus excelsus in fortitudine sua et nullus ei
similis in legislatoribus;
4: Ps. 36:15, [Gall] et arcus ipsorum confringatur/ [Heb] et arcus
eorum confringantur; Ps. 45:10, [Gall] arcum conteret et confringet
arma/ [Heb] arcum confringet et concidet hastam; Ps. 75:4, [Gall]
ibi confregit potentias arcuum/ [Heb] ibi confringet volatilia
arcus;
5: Luke 1:53, esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes;
Isaiah 54:1, lauda sterilis quae non paris decanta laudem; Jeremiah
15:9, infirmata est quae peperit septem defecit anima eius;
6: IV Ezrae 8:13, et mortificabis eum ut tuam creaturam et
vivificabis eum ut tuum opus; Deut. 32:39, ego occidam et ego
vivere faciam; Sapientia 16:13, tu enim vitae et mortis habes
potestatem et deducis ad portas mortis et reducis; Tobias 13:2,
deducis ad infernum et reducis;
7: Ps. 74:8, [Gall] quoniam Deus iudex est hunc humiliat et hunc
exaltat/ [Heb] sed Deus iudex hunc humiliabit et hunc exaltabit;
Luke 1:52, deposuit potentes de sede et exaltavit humiles; Job
5:11, qui ponit humiles in sublimi et maerentes erigit sospitate;
Sirach 7:12, est enim qui humiliat et exaltat circumspector Deus;
Ezekiel 21:26, nonne haec est quae humilem sublevavit et sublimem
humiliavit;
8: Ps 112:7 [Gall] suscitans a terra inopem et de stercore erigens
pauperem/ [Heb] suscitans de terra inopem et de stercore elevat
pauperem; Ps. 9:10 [Heb] et erit Dominus elevatio oppresso elevatio
opportuna in angustia; Ps. 112:8, [Gall] ut conlocet eum cum
principibus/ [Heb] ut eum sedere faciat cum principibus; Job 36:7,
et reges in solio conlocat in perpetuum; Ex. 19:5, mea est enim
omnis terra; Ps. 71:8, [Gall] et dominabitur a mari usque ad mare
et a flumine usque ad terminos orbis terrarum/ [Heb] et dominabitur
a mari e=usque ad mare et a flumine usque ad terminos terrae; Ps.
92:1, [Gall] etenim firmavit orbem terrae qui non commovebitur/
[Heb] insuper adpendit orbem qui non commovebitur;
9: Ps. 120:3, [Gall/Heb] non det in commotionem pedem tuum;
10: Ps. 7:10, [Gall] consummetur nequitia peccatorum/ [Heb]
consumatur malum iniquorum; II Samuel 22:14, tonabit de caelis
Dominus; Ps. 17:14, [Gall/Heb] et intonuit de caelo Dominus; Ps.
9:9, [Gall] et ipse iudicabit orbem terrae in aequitate/ [Heb] et
ipse iudicat orbem in iustitia; I Par 16:33, quia venit iudicare
terram; Ps. 131:17, [Gall] illic producam cornu David paravi
lucernam christo meo/ [Heb] ibi oriri faciam cornu David paravi
lucernam christo meo.


LITURGICAL COGNATES

Magnificat (Dominica ad Vesperas, Feria Secunda ad Vesperas,
Commune Apostolorum extra Tempus Paschale in 1 Vesperis, Officium
Defunctorum ad Vesperas -- Breviarium Monasticum; Dominica ad
Vesperas -- Breviarium Romanum)
Cantemus Domino (Feria Quinta ad Laudes, Canticum Feriale --
Breviaria Monasticum et Romanum)
Audite Caeli (Sabbato ad Laudes, Canticum Feriale -- Breviaria
Monasticum et Romanum)


NB Breviarium Monasticum variants:

*eius > ejus passim, i + vowel > j + vowel passim

1: *exultavit > exsultavit
3: *quoniam > quia
5: *saturati > repleti; *pro pane > pro panibus
6: *ad infernum > ad inferos
10: *super > et super

NB Breviarium Romanum variants:

1: *exultavit > exsultat; *exaltatus est > extollitur; *in Domino
> in Deo meo; *dilatatum est > late aperitur; *super > contra;
*laetata sum > gaudeo; *in salutari tuo > de auxilio tuo
2: *ut est Dominus > par Domino; *est alius > alius est; *et non
est fortis > neque petra; *sicut Deus noster > similis Deo nostro
3: *multiplicare > multa; *sublimia > superbe; *gloriantes recedant
vetera de ore vestro > neque insolentia prodeat ex ore vestro;
*quoniam > quia; *scientiarum > scienti�; *Dominus est > est
Dominus; *ipsi > ab ipso; *praeparantur > ponderantur;
*cogitationes > actiones
4: *superatus est > confringuntur; *infirmi > debiles; *accincti
sunt > autem cinguntur
5: *saturati > saturi; *prius > OMITTED; *se locaverunt > se
locant; * et > OMITTED; *saturati sunt > vero a labore cessant;
*donec > OMITTED; *peperit >parit; *plurimos > septies; *quae
multos habebat > multorum parens; *infirmata est > languescit
6: *mortificat > dat mortem; *vivificat > [dat] vitam; * ad
infernum > ad inferos
7: *humiliat > humilem reddit; *sublevat > [reddit] excelsum
8: *suscitat > erigit; *de > e; *de stercore elevat pauperem >
pauperem e stercore attollit; *sedeat > det ei sedem; *cum > inter;
*principibus > principes; *teneat > tribuat ei; *cardines >
columnae; *posuit super eos orbem > super eas posuit orbem
9: *pedes > gressus; *servabit > custodit; *et > OMITTED; *in
tenebris > autem in tenebris; *conticescent > pereunt; *quia non in
fortitudine roborabitur vir > neque enim robore suo fortis est vir
10: *formidabunt > confringet; *adversarii eius > adversarios suos;
*super ipsos > excelsus; *imperium > potentiam; *sublimat >
extollet; *christi > Uncti.


PSALTERS

I. B.L. Cotton Vespasian A.i, fol 143r
1: *exaltatum > et exaltatum; * in domino > in domino meo
3: *quoniam > quia; *praeparantur > prqparantur
5: *saturati > repleti; *pro pane > pro panibus; *sterilis >
sterelis; *et quae >et quq
6: *ad infernum > ad inferos
7: *sublevat > sublimat
8: *suscitat > suscitans; *elevat > eregens