I. 4. CANTEMUS DOMINO

Office: Feria quinte ad Laudes (Canticum Feriale):
ANTIPHON: Cantemus Domino gloriose (Breviarium Monasticum)

Mass: Ex. 15, vv. 1-2: Dicitur canticum post lectionem secundam in
Sabbato Sancto (Missale Romanum)


LATIN:
Biblia Sacra Vulgata

Exodus 15: 1-19

1.   Cantemus Domino gloriose enim magnificatus est/ equum et
ascensorem deiecit in mare/
2.   fortitudo mea et laus mea Dominus/ et factus est mihi in
salutem/ iste Deus meus et glorificabo eum/ Deus patris mei et
exaltabo eum/
3.   Dominus quasi vir pugnator Omnipotens nomen eius/
4.   currus Pharaonis et exercitum eius proiecit in mare/ electi
principes eius submersi sunt in mari Rubro/
5.   abyssi operuerunt eos/ descenderunt in profundum quasi lapis/
6.   dextera tua Domine magnifice in fortitudine/ dextera tua
Domine percussit inimicum/
7.   et in multitudine gloriae tuae deposuisti adversarios meos/
misisti iram tuam quae devoravit eos ut stipulam/
8.   et in spiritu furoris tui congregatae sunt aquae/
stetit unda fluens/ congregatae sunt abyssi in medio mari/
9.   dixi inimicus persequar et conprehendam/ dividam spolia
implebitur anima mea/ evaginabo gladium meum interficiet eos manus
mea/
10.  flavit spiritus tuus et operuit eos mare/ submersi sunt quasi
plumbum in aquis vehementibus/
11.  quis similis tui in fortibus Domine quis similis tui/
magnificus in sanctitate/ terribilis atque laudabilis et faciens
mirabilia/
12.  extendisti manum tuam et devoravit eos terra/
13.  dux fuisti in misericordia tua populo quem redemisti/ et
portasti eum in fortitudine tua ad habitaculum sanctum tuum/
14.  adtenderunt populi et irati sunt/ dolores obtinuerunt
habitatores Philisthim/
15.  tunc conturbati sunt principes Edom robustos Moab obtinuit
tremor/ obriguerunt omnes habitatores Chanaan/
16.  inruat super eos formido et pavor in magnitudine brachii tui/
fiant immobiles quasi lapis/ donec pertranseat populus tuus Domine/
donec pertranseat populus tuus iste quem possedisti/
17.  introduces eos et plantabis in monte hereditatis tuae/
firmissimo habitaculo tuo quod operatus es Domine/ sanctuarium
Domine quod firmaverunt manus tuae/
18.  Dominus regnabit in aeternum et ultra/
19.  ingressus est enim equus Pharao cum curribus et equitibus eius
in mare/ et reduxit super eos Dominus aquas maris/ filii autem
Israhel ambulaverunt per siccum in medio eius/

nb Breviarium Monasticum variants:

*eius > ejus passim, i + vowel > j + vowel, con + plosive > com +
plosive

6: *magnifice > magnificata est
14: *adtenderunt > ascenderunt
16: *inruit > irruat
17: *sanctuarium Domine > sanctuarium tuum Domine
19: *equus > eques

nb Missale Romanum variants:

1: *magnificatus > honorificatus; *deiecit > proiecit
2: fortitudo mea et laus mea Dominus et factus est > adiutor et
protector factus est mihi; *iste > hic; *glorificabo > honorificabo
3: *quasi vir pugnator > conterens bella; *Omnipotens nomen eius >
Dominus nomen est illi

PSALTERS

I. B.L. Cotton Vespasian A.i, fol 144r
1: *magnificatus > honorificatus; *deiecit > proiecit
2: *fortitudo mea et laus mea Dominus et factus est > audiutor et
protector factus est; *iste > hic; *glorificabo > honorabo
3: *quasi vir pugnator > conterens bella; *Omnipotens nonem eius >
Dominus nomen est ei
4: *electi principes eius > electos ascensores ternos statores;
*submersi sunt > demersit; *in mare Rubro > in rubro mare
5: *abyssi > pelago; *operuerunt > cooperuit; *descenderunt >
devererunt; *quasi > tamquam
6: *magnifice in fortitudine > glorificata est in virtute;
*percussit > confregit; *inimicum > inimicos
7: *in multitudine gloriae tuae > per multitudinem maiestatis tuq;
*deposuisti adversarios meos > conteruisti adversarios; *quae
devoravit > et comedit; *ut stipulam > tamquam stipulam
8: *furoris > iraecundiae; *congregatae sunt aquae > divisa est
aqua; *stetit unda fluens congregatae sunt abyssi in medi mari >
gelaverunt tamquam muros aquae gelaverunt fluctus in medio mare
9: *persequar et conprehendam > persequens conpraehendam; *dividam
> partibo; *implebitur > *replebo; *anima mea > animam meam
interficiam; *evaginabo gladium meum interficiet eos > gladio mea
dominabitur
10: *flavit > misisti; *spiritus tuus > spirituum tuum; *submersi
sunt > mersereunt; *quasi > tamquam; *in aquis vehementibus > in
aqua validissima
11: *tui > tibi; *in fortibus > in diis; *tui > tibi; *magnificus
> gloriosus; *in sanctitate > in sanctis; *terribilis atque
laudabilis et faciens mirabilia > mirabilis in maiestatibus faciens
prodigia
12: *manum > dexteram
13: *dux fuisti > gubernasti; *in misericordia tua > iustitia;
*populo quem redemisti > populum tuum hunc quem liberasti; *ey
portasti eum > exortatus es; *in fortitudine tua > in virtute tua;
*ad habitaculum sanctum tuum > et in refectione sancta tua
14: *adtenderunt > audierunt; *populi > gentes; *irati >iratae;
*obtinuerunt > conpraehenderunt; *habitatores > inhabitantes
15: *conturbati sunt > festinaverunt; *principes > duces; *robustos
Moab > et principes Mohabitarum; *obtinuit tremor > adpraehendit
eos tremor; *obriguerunt > tabuerunt; *habitatores > inhabitantes
16: *inruat > decidat; *formido et pavor > timor et tremor; in
magnitudine > magnitudinis; *fiant immobiles quasi lapis > fiant
tamquam lapis; *pertranseat > transeat; *donec > usque dum; *iste
quem possedisti > humc quem adquisisti
17: *introduces > induces; *eos et plantabis > plantas eos; *in
monte > in montem; *tuae > tuq; *firmissimo habitaculo tuo > in
preparatio habitaculo tuo; *operatus es > prqparasti; *sanctuarium
Domine > sanctimonium tuum Domine; *firmaverunt > prqparaverunt
18: *regnabit > qui regnas; *et ultra > et in saeculum ad adhuc
19: *ingressus est enim equus > quia introivit equitatus; *curribus
> quadrigis; *equitibis eius > ascensoribus; *reduxit > induxit;
*in medio eius > per medium mare.