I. 6. AUDITE CAELI

Office: Sabbato ad Laudes (Canticum Feriale):
ANTIPHON: Date magnitudinem Deo nostro (Breviarium Monasticum)

Mass: Deut. 32, vv. 1-4. Dicitur canticum post lectionem quartam in
Sabbato sancto (Missale Romanum)


LATIN:
Biblia Sacra Vulgata

Deuteronomy 32: 1-43

1.   Audite caeli quae loquor/ audiat terra verba oris mei/
2.   concrescat in pluvia doctrina mea/ fluat ut ros eloquium meum/
quasi imber super herbam et quasi stillae super gramina/
3.   quia nomen Domini invocabo/ date magnificentiam Deo nostro/
4.   Dei perfecta sunt opera et omnes viae eius iudicia/ Deus
fidelis et absque ulla iniquitate iustus et rectus/
5.   peccaverunt ei non filii eius in sordibus/ generatio prava
atque perversa/
6.   haecine reddis Domino popule stulte et insipiens/ numquid non
ipse est pater tuus qui possedit et fecit et creavit te/
7.   memento dierum antiquorum/ cogita generationes singulas/
interroga patrem tuum et adnuntiabit tibi/ maiores tuos et dicent
tibi/
8.   quando dividebat Altissimus gentes/ quando separabat filios
Adam/ constituit terminos populorum iuxta numerum filiorum Israhel/
9.   pars autem Domini populus eius Iacob funiculus hereditatis
eius/
10.  invenit eum in terra deserta/ in loco horroris et vastae
solitudinis/ circumdixit eum et docuit et custodivit quasi pupillam
oculi sui/
11.  sicut aquila provocans ad volandum pullos suos et super eos
volitans/ expandit alas suas et adsumpsit eum atque portavit in
umeris suis/
12.  Dominus solus dux eius fuit et non erat cum eo deus alienus/
13.  constituit eum super excelsam terram/ ut comederet fructus
agrorum/ ut sugeret mel de petra oleumque de saxo durissimo/
14.  butyrum de armento et lac de ovibus/ cum adipe agnorum et
arietum filiorum Basan/ et hircos cum medulla tritici et sanguinem
uvae biberet meracissimum/
15.  incrassatus est dilectus et recalcitravit incrassatus
inpinguatus dilatatus/ dereliquit Deum factorem suum et recessit a
Deo salutari suo/
16.  provocaverunt eum in diis alienis et in abominationibus ad
iracundiam concitaverunt/
17.  immolaverunt daemonibus et non Deo diis quos ignorabant/ novi
recentesque venerunt quos non coluerunt patres eorum/
18.  Deum qui te genuit dereliquisti et oblitus es Domini creatoris
tui/
19.  vidit Dominus et ad iracundiam concitatus est/ quia
provocaverunt eum filii sui et filiae/
20.            et ait abscondam faciem meam ab eis et considerabo novissima
eorum/ generatio enim perversa est et infideles filii/
21.  ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus/ et inritaverunt
in vanitatibus suis/ et ego provocabo eos in eo qui non est
populus/ et in gente stulta inritabo illos/
22.  ignis succensus est in furore meo et ardebit usque ad inferni
novissima/ devorabitque terram cum germine suo et montium
fundamenta conburet/
23.  congregabo super eos mala et sagittas meas conplebo in eis/
24.  consumentur fame et devorabunt eos aves morsu amarissimo/
dentes bestiarum inmittam in eos cum furore trahentium super terram
atque serpentium/
25.  foris vastabit eos gladius et intus pavor/ iuvenem simul ac
virginem lactantem cum homine sene/
26.  dixi ubinam sunt/ cessare faciam ex hominibus memoriam eorum/
27.  sed propter iram inimicorum distuli/ ne forte superbirent
hostes eorum et dicerent/ manus nostra excelsa et non Dominus fecit
haec omnia.
28.  gens absque consilio est et sine prudentia/
29.  utinam saperent et intellegerent ac novissima providerent/
30.  quomodo persequatur unus mille et duo fugent decem milia/
nonne ideo quia Deus suus vendidit eos et Dominus conclusit illos/
31.  non enim est Deus noster ut deus eorum et inimici nostri sunt
iudices/
32.  de vinea Sodomorum vinea eorum et de suburbanis Gomorrae uva
eorum/ uva fellis et botri amarissimi/
33.  fel draconum vinum eorum et venenum aspidum insanabile/
34.  nonne haec condita sunt apud me et signata in thesauris meis/
35.  mea est ultio et ego retribuam in tempore ut labatur pes
eorum/ iuxta est dies perditionis et adesse festinant tempora/
36.  iudicabit Dominus populum suum et in servis suis miserebitur/
videbit quod infirmata sit manus et clausi quoque defecerint
residuique consumpti sint/
37.  et dicet ubi sunt dii eorum in quibus habebant fiduciam/
38.  de quorum victimis comedebant adipes et bibebant vinum
libaminum/ surgant et opitulentur vobis et in necessitate vos
protegant/
39.  videte quod ego sim solus et non sit alius deus prater me/ ego
occidam et ego vivere faciam percutiam et ego sanabo/ et non est
qui de manu mea possit eruere/
40.  levabo ad caelum manum meam et dicam vivo ego in aeternum/
41.  inebriabo sagittas meas sanguine et gladius meus devorabit
carnes/ de cruore occisorum et de captivitate nudati inimicorum
capitis/
43.  laudate gentes populum eius/ quia sanguinem servorum suorum
ulciscetur/ et vindictam retribuet in hostes eorum et propitius
erit terrae populi sui/


nb Breviarium Monasticum variants:

*eius > ejus passim; *i + vowel > j + vowel passim, *ei- > ej-
passim, *con- + plosive > com- + plosive, passim

5: *non filii > et non filii
6: *haecine > haeccine
7: *adnuntiabit > annuntiabit
8: *Israhel > Israel

11: *umeris > humeris
15: *inpinguatus > impinguatus
21: *inritaverunt > irritaverunt; *inritabo > irritabo
22: Breviarium Monasticum marks DIVISO here
31: *deum eorum > dii eorum
36: *defecerint > defecerunt
40: Breviarium Monasticum adds two verses between Biblia Sacra
Latina vv 39 and 40: Si acuero ut fulgur gladium meum/ et
arripuerit judicium manus mea; Reddam ultionem hostibus meis/ et
his, qui oderunt me, retribuam.


nb Missale Romanum variants:

1: *audite > attende; *caeli > caelum; *quae > et; *audiat > et
audiat; *oris mei > ex ore meo
2: *concrescat > exspectetur; *in pluvia > sicut pluvia; *doctrina
mea > eloquium meum; *fluat ut ros > descendant sicut ros;
*eloquium meum > verba mea; *quasi > sicut; *herbam > gramen;
*quasi > sicut; *stillae > nix; *gramina > fenum
3: *magnificentiam > magnitudinem
4: *perfecta sunt opera > vera opera eius; *et absque ulla
iniquitate > in quo non est iniquitas; *rectus > sanctus