[Provided courtesy of James Marchand, University of Illinois at
Urbana Champaign, 24 December 1992]
Praefatio in librum antiquum lingua Saxonica conscriptum
Cum plurimas Reipublicae utilitates Ludouuicus piissimus Augustus
summo atquepraeclaro ingenio prudenter statuere atque ordinare
contendat, maxime tamen quodad sacrosanctam religionem
aeternamque animarum salubritatem attinet, studiosusac devotus
esse comprobatur hoc quotidie solicite tractans, ut populum sibi
a Deosubiectum sapienter instruendo ad potiora atque
excellentiora semper accendat, etnociva quaeque atque
superstitiosa comprimendo compescat. In talibus ergo studiis suus
iugiter benevolus versatur animus, talibus delectamentis
pascitur, ut meliora semper augendo multiplicet et deteriora
vetando extinguat. Verum sicut in aliis innumerabilibus
infirmioribusque rebus, eius comprobari potest affectus, ita
quoque in hoc magno opusculo sua non mediocriter commendatur
benevolentia. Nam cum divinorum librorum solummodo literati atque
eruditi prius notitiam haberent, eius studio atque imperii
tempore, sed Dei omnipotentia atque inchoancia mirabiliter actum
est nuper, ut cunctus populus suae ditioni subditus, Theudisca
loquens lingua, eiusdem divinae lectionis nihilominus notionem
acceperit. Praecepit namque cuidam viro de gente Saxonum, qui
apud suosnon ignobilis vates habebatur, ut vetus ac novum
Testamentum in Germanicam linguam poetice transferre studeret,
quatenus non solum literatis, verum etiam illiteratis, sacra
divinorum praeceptorum lectio panderetur. Qui iussis Imperialibus
libenter obtemperans nimirum eo facilius, quo desuper admonitus
est prius, ad tam difficile tanque arduum se statim contulit
opus, potius tamen confidens de adiutorio obtemperantiae, quam de
suae ingenio parvitatis. Igitur a mundi creatione initium
capiens, iuxta historiae veritatem quaeque excellentiora summatim
decerpens, interdum quaedam ubi commodum duxit, mystico sensu
depingens, ad finem totius veteris ac novi Testamenti
interpretando more poetico satis faceta e|oquentia perduxit. Quod
opus tam lucide tamque eleganter iuxta idioma illius linguae
composuit, ut audientibus ac intelligentibus non minimam sui
decoris dulcedinem praestet. Iuxta morem vero illius poematis
omne opus per vitteas distinxit, quas nos lectiones vel
sententias possumus appellare.
Ferunt eundem Vatem dum adhuc artis huius penitus esset ignarus,
in somnis esse admonitum, ut Sacrae legis praecepta ad
cantilenam propriae linguae congrua modulatione coaptaret. Quam
sed Dei omnipotentia atque inchoancia mirabiliter actum est
nuper, ut cunctus populus suae ditioni subditus, Theudisca
loquens lingua, eiusdem divinae lectionis nihilominus notionem
acceperit. Praecepit namque cuidam viro de gente Saxonum, qui
apud suos non ignobilis vates habebatur, ut vetus ac novum
Testamentum in Germanicam linguam poetice transferre studeret,
quatenus non solum literatis, inquirentis quadam dulcedinis
suavitate demulceat. Ut uero studiosi lectoris intentio facilius
quaeque ut gesta sunt possit invenire, singulis sententiis, iuxta
quod ratio huius operis postularat, capitula annotata sunt.
Versus de poeta et interprete huius codicis
Fortunam studiumque viri laetosque labores,
carmine privatam delectat promere vitam, qui dudum
impresso terram vertebat aratro,
intentus modico et victum quaerebat in agro,
5 contentus casula fuerat, cui culmea tecta,
postesque acclives; sonipes sua limina nunquam
obtrivit, tantum armentis sua cura studebat
o felix nimium proprio qui vivere censu
praevaluit fomitemque ardentem extinguere dirae
1O invidiae, pacemque animi gestare quietam.
gloria non illum, non alta palatia regum,
divitiae mundi, non dira cupido movebat.
invidiosus erat nulli nec invidus ulli.
securus latam scindebat vomere terram
15 spemque suam in modico totam statuebat agello.
cum sol per quadrum coepisset spargere mundum
luce sua radios, atris cedentibus umbris,
egerat exiguo paucos menando iuvencos
depellens tecto vasti per pascua saltus.
20 laetus et attonitus larga pascebat in herba,
cumque fatigatus patulo sub tegmine, fessa
convictus somno tradidisset membra quieto,
mox divina polo resonans vox labitur alto,
"o quid agis Vates, cur cantus tempora perdis?
25 incipe divinas recitare ex ordine leges,
transferre in propriam clarissima dogmata linguam."
nec mora post tanti fuerat miracula dicti.
qui prius agricola, mox et fuit ille poeta:
tunc cantus nimio Vates perfusus amore,
30 metrica post docta dictavit carmina lingua.
coeperat a prima nascentis origine mundi,
quinque relabentis percurrens tempora secli,
venit ad adventum Christi, qui sanguine mundum
faucibus eripuit tetri miseratus Averni.