% tex2asc-version: 0.1
%
% Oratio in Catilinam III.
%
% Contributor: Konrad Schroder <
[email protected]>
%
% Original publication data:
% Mueller, C. F. W. _M._Tulli_Ciceronis_Scripta_Quae_Manserunt_Omnia._
% Part II, volume II. Teubner: Leipsig, 1913.
%
% Version: 0.01 (Beta), 17 December 1993.
%
% This file is in the Public Domain.
%
\input ks_macros.tex
\docversion=1.0pt \warnifold
\raggedbottom
\centerline{M.~TULLI CICERONIS}
\centerline{ORATIO IN CATILINAM TERTIA}
\centerline{AD POPULUM.}
\bigskip
\centerline{ARGUMENTUM.}
\medskip
Aliquanto post quam haec gesta erant, cum legati Allobrogum, qui a
Lentulo temptati M.~Cicerone auctore favere se coniurationi
simulaverant, exeuntes ex urbe cum T.~Volturcio, qui erat a Lentulo ad
Catilinam missus, in ponte Mulvio nocte comprehensi essent litteraeque,
quae ab Lentulo, Cethego, P.~Gabinio Cimbro ad Catilinam ferebantur,
Ciceroni traditae is arcessitis coniurationis principibus senatum in
aedem Concordiae coegit III Non. Decembres. Ibi cum legati et Volturcius
omnem rem indicassent, coniurati litteris suis convicti in custodiam
dati sunt, Ciceroni autem gratiae a senatu actae supplicatioque decreta
est. Quibus rebus peractis Cicero in contionem prodiit et populo, quae
acta essent, exposuit hac, quae infra legitur, oratione.
\bigskip\centerline{\hbox to 1in {\hrulefill}}\bigskip
\chap Rem publicam, Quirites, vitamque omnium vestrum bona, fortunas, coniuges
liberosque vestros atque hoc domicilium clarissumi imperii,
fortunatissimam pulcherrimamque urbem, hodierno die deorum inmortalium
summo erga vos amore, laboribus, consiliis, periculis meis e flamma
atque ferro ac paene ex faucibus fati ereptam et vobis conservatam ac
restitutam videtis. \chap Et si non minus nobis iucundi atque inlustres sunt
ii dies, quibus conservamur, quam illi, quibus nascimur, quod salutis
certa laetitia est, nascendi incerta condicio, et quod sine sensu
nascimur, cum voluptate servamur, profecto, quoniam illum, qui hanc
urbem condidit, ad deos inmortalis benivolentia famaque sustulimus, esse
apud vos posterosque vestros in honore debebit is, qui eandem hanc urbem
conditam amplificatamque servavit. Nam toti urbi, templis, delubris,
tectis ac moenibus subiectos prope iam ignis circumdatosque restinximus,
idemque gladios in rem publicam destrictos rettudimus mucronesque eorum
a iugulis vestris deiecimus. \chap Quae quoniam in senatu inlustrata,
patefacta, comperta sunt per me, vobis iam exponam breviter, Quirites,
ut, et quanta et quam manifesta et qua ratione investigata et
comprehensa sint, vos, qui et ignoratis et expectatis, scire possitis.
Principio ut Catilina paucis ante diebus erupit ex urbe, cum sceleris
sui socios huiusce nefarii belli acerrimos duces Romae reliquisset,
semper vigilavi et providi, Quirites, quem ad modum in tantis et tam
absconditis insidiis salvi esse possemus. Nam tum, cum ex urbe Catilinam
eiciebam (non enim iam vereor huius verbi invidiam, cum illa magis sit
tiunenda, quod vivus exierit), sed tum, cum illum exterminari volebam,
aut reliquam coniuratorum manum simul exituram aut eos, qui
restitissent, infirmos sine illo ac debiles fore putabam. \chap Atque ego ut
vidi, quos maximo furore et scelere esse infiammatos sciebam, eos
nobiscum esse et Romae remansisse, in eo omnes dies noctesque consumpsi,
ut, quid agerent, quid molirentur, sentirem ac viderem, ut, quoniam
auribus vestris propter incredibilem magnitudinem sceleris minorem fidem
faceret oratio mea, rem ita comprehenderem, ut tum demum animis saluti
vestrae provideretis, cum oculis maleficium ipsum videretis. Itaque, ut
comperi legatos Allobrogum belli Transalpini et tumultus Gallici
excitandi causa a P.~Lentulo esse sollicitatos, eosque in Galliam ad
suos civis eodemque itinere cum litteris mandatisque ad Catilinam esse
missos, comitemque iis adiunctum esse T.~Volturcium, atque huic esse ad
Catilinam datas litteras, facultatem mihi oblatam putavi, ut, quod erat
difficillimum, quodque ego semper optabam ab dis inmortalibus, ut tota
res non solum a me, sed etiam a senatu et a vobis manifesto
deprehenderetur. \chap Itaque hesterno die L.~Flaccum et C.~Pomptinum
praetores, fortissimos atque amantissimos rei publicae viros, ad me
vocavi, rem exposui, quid fieri placeret, ostendi. Illi autem, qui omnia
de re publica praeclara atque egregia sentirent, sine recusatione ac
sine ulla mora negotium susceperunt et, cum advesperasceret, occulte ad
pontem Mulvium pervenerunt atque ibi in proximis villis ita bipertito
fuerunt, ut Tiberis inter eos et pons interesset. Eodem autem et ipsi
sine cuiusquam suspicione multos fortis viros eduxerant, et ego ex
praefectura Reatina complures delectos adulescentes, quorum opera utor
adsidue in rei publicae praesidio, cum gladiis miseram. \quae Interim tertia
fere vigilia exacta cum iam pontem Mulvium magno comitatu legati
Allobrogum ingredi inciperent unaque Volturcius, fit in eos impetus;
educuntur et ab illis gladii et a nostris. Res praetoribus erat nota
solis, ignorabatur a ceteris. Tum interventu Pomptini atque Flacci
pugna, quae erat commissa, sedatur. Litterae, quaecumque erant in eo
comitatu, integris signis praetoribus tradunturipsi comprehensi ad me,
cum iam dilucesceret, deducuntur. Atque horum omnium scelerum
inprobissimum machinatorem, Cimbrum Gabinium, statim ad me nihildum
suspicantem vocavi; deinde item accersitus est L.~Statilius et post eum
C.~Cethegus; tardissime autem Lentulus venit, credo quod in litteris
dandis praeter consuetudinem proxima nocte vigilarat. \chap Cum summis et
clarissimis huius civitatis viris, qui audita re frequentes ad me mane
convenerant, litteras a me prius aperiri quam ad senatum deferri
placeret, ne, si nihil esset inrentum, temere a me tantus tumultus
iniectus civitati videretur, negavi me esse facturum, ut de periculo
publico non ad consilium publicum rem integram deferrem. Etenim,
Quirites, si ea, quae erant ad me delata, reperta non essent, tamen ego
non arbitrabar in tantis rei publicae periculis esse mihi nimiam
diligentiam pertimescendam. Senatum frequentem celeriter, ut vidistis,
co\"egi. \chap Atque interea statim admonitu Allobrogum C.~Sulpicium
praetorem, fortem virum, misi, qui ex aedibus Cethegi, si quid o telorum
esset, efferret; ex quibus ille maximum sicarum numerum et gladiorum
extulit.
Introduxi Volturcium sine Gallis; fidem publicam iussu senatus dedi;
hortatus sum, ut ea, quae sciret sine timore indicaret. Tum ille dixit,
cum vix se ex magno timore recreasset, a P.~Lentulo se habere ad
Catilinam mandata et litteras, ut servorum praesidio uteretur, ut ad
urbem quam primum cum exercitu accederet; id autem eo consilio, ut, cum
urbem ex omnibus partibus, quem ad modum discriptum distributumque
erat, incendissent caedemque infinitam civium fecissent, praesto esset
ille, qui et fugientis exciperet et se cum his urbanis ducibus
coniungeret. \chap Introducti autem Galli ius iurandum sibi et litteras ab
Lentulo, Cethego, Statilio ad suam gentem data esse dixerunt, atque ita
sibi ab his et a L.~Cassio esse praescriptum, ut equitatum in Italiam
quam primum mitterent; pedestres sibi copias non defuturas. Lentulum
autem sibi confirmasse ex fatis Sibyllinis haruspicumque responsis se
esse tertium illum Cornelium, ad quem regnum huius urbis atque imperium
pervenire esset necesse; Cinnam ante se et Sullam fuisse. Eundemque
dixisse fatalem hunc annum esse ad interitum huius urbis atque imperii,
qui esset annus decimus post virginum absolutionem, post Capitoli autem
incensionem vice simus. \chap Hanc autem Cethego cum ceteris controversiam
fuisse dixerunt, quod Lentulo et aliis Saturnalibus caedem fieri atque
urbem incendi placeret, Cethego nimium id longum videretur. Ac ne longum
sit, Quirites, tabellas proferri iussimus, quae a quoque dicebantur
datae. Primo ostendimus Cethego; signum cognovit. Nos linum incidimus,
legimus. Erat scriptum ipsius manu Allobrogum senatui et populo sese,
quae eorum legatis confirmasset, facturum esse; orare ut item illi
facerent, quae sibi eorum legati recepissent. Tum Cethegus, qui paulo
ante aliquid tamen de gladiis ac sicis, quae apud ipsum erant
deprehensa, respondisset dixissetque se semper bonorum ferramentorum
studiosum fuisse, recitatis litteris debilitatus atque abiectus
conscientia repente conticuit. Introductus est Statilius; cognovit et
signum et manum suam. Recitatae sunt tabellae in eandem fere sententiam;
confessus est. Tum ostendi tabellas Lentulo et quaesivi, cognosceretne
signum. Adnuit. 'Est vero', inquam, 'notum quidem signum, imago avi tui,
clarissimi viri, qui amavit unice patriam et cives suos; quae quidem te
a tanto scelere etiam muta revocare debuit.' \chap Leguntur eadem ratione ad
senatum Allobrogum populumque litterae. Si quid de his rebus dicere
vellet, feci potestatem. Atque ille primo quidem negavit; post autem
aliquanto, toto iam indicio exposito atque edito, surrexit; quaesivit a
Gallis, quid sibi esset cum iis, quam ob rem domum suam venissent,
itemque a Volturcio. Qui cum illi breviter constanterque respondissent,
per quem ad eum quotiensque venissent, quaesissentque ab eo, nihilne
secum esset de fatis Sibyllinis locutus, tum ille subito scelere demens,
quanta conscientiae vis esset, ostendit. Nam, cum id posset infitiari,
repente praeter opinionem omnium confessus est. Ita eum non modo
ingenium illud et dicendi exercitatio, qua semper valuit, sed etiam
propter vim sceleris manifesti atque deprehensi inpudentia, qua
superabat omnis, inprobitasque defecit. \chap Volturcius vero subito litteras
proferri atque aperiri iubet, quas sibi a Lentulo ad Catilinam datas
esse dicebat Atque ibi vehementissime perturbatus Lentulus tamen et
signum et manum suam cognovit. Erant autem sine nomine, sed ita: 'Quis
sim, scies ex eo, quem ad te misi. Cura, ut vir sis, et cogita, quem in
locum sis progressus. Vide, ecquid tibi iam sit necesse, et cura, ut
omnium tibi auxilia adiungas, etiam infimorum.' Gabinius deinde
introductus cum primo impudenter respondere coepisset, ad extremum nihil
ex iis, quae Galli insimulabant, negavit. \chap Ac mihi quidem, Quirites, cum
illa certissima visa sunt argumenta atque indicia sceleris, tabellae,
signa, manus, denique unius cuiusque confessio, tum multo certiora illa,
color, oculi, voltus, taciturnitas. Sic enim ob stupuerant, sic terram
intuebantur, sic furtim non numquam inter sese aspiciebant, ut non iam
ab aliis indicari, sed indicare se ipsi viderentur.
\chap Indiciis expositis atque editis, Quirites, senatum consului, de summa re
publica quid fieri placeret. Dictae sunt a principibus acerrimae ac
fortissimae sententiae, quas senatus sine ulla varietate est secutus. Et
quoniam nondum est perscriptum senatus consultum, ex memoria vobis,
Quirites, quid senatus censuerit, exponam. \chap Primum mihi gratiae verbis
amplissimis aguntur, quod virtute, consilio, providentia mea res publica
maximis periculis sit liberata. Deinde L.~Flaccus et C.~Pomptinus
praetores, quod eorum opera forti fidelique usus essem, merito ac iure
laudantur. \chap Atque etiam viro forti, collegae meo, laus inpertitur, quod
eos, qui huius coniurationis participes fuissent, a suis et a rei
publicae consiliis removisset. Atque ita censuerunt, ut P.~Lentulus, cum
se praetura abdicasset, in custodiam traderetur; itemque uti
C.~Cethegus, L.~Statilius, P.~Gabinius, qui omnes praesentes erant, in
custodiam traderentur; atque idem hoc decretum est in L.~Cassium, qui
sibi procurationem incendendae urbis depoposcerat, in M.~Ceparium, cui
ad sollicitandos pastores Apuliam attributam esse erat indicatum, in P.
Furium, qui est ex iis colonis, quos Faesulas L.~Sulla deduxit, in
Q.~Annium Chilonem, qui una cum hoc Furio semper erat in hac Allobrogum
sollicitatione versatus, in P.~Umbrenum, libertinum hominem, a quo
primum Gallos ad Gabinium perductos esse constabat. Atque ea lenitate
senatus est usus, Quirites, ut ex tanta coniuratione tantaque hac
multitudine domesticorum hostium novem hominum perditissimorum poena re
publica conservata reliquorum mentes sanari posse 1o arbitraretur. Atque
etiam supplicatio dis inmortalibus pro singulari eorum merito meo nomine
decreta est quod mihi primum post hanc urbem conditam togato contigit,
et his decreta verbis est, 'quod urbem incendiis, caede civis, Italiam
bello liberassem.' Quae supplicatio si cum ceteris supplicationibus
conferatur, hoc interest, quod ceterae bene gesta, haec una conservata
re publica constituta est. Atque illud, quod faciundum primum fuit,
factum atque transactum est. Nam P.~Lentulus, quamquam patefactis
indiciis, confessionibus suis, iudicio senatus non modo praetoris ius,
verum etiam civis amiserat, tamen magistratu se abdicavit, ut, quae
religio C.~Mario, clarissimo viro, non fuerat, quo minus C.~Glauciam, de
quo nihil nominatim erat decretum, praetorem occideret, ea nos religione
in privato P.~Lentulo puniendo liberaremur.
\chap Nunc quoniam, Quirites, consceleratissimi periculosissimique belli
nefarios duces captos iam et comprehensos tenetis, existumare debetis
omnis Catilinae copias, omnis spes atque opes his depulsis urbis
periculis concidisse. Quem quidem ego cum ex urbe pellebam, hoc
providebam animo, Quirites, remoto Catilina non mihi esse P.~Lentuli
somnum nec L.~Cassi adipes nec C.~Cethegi furiosam temeritatem
pertimescendam. Ille erat unus timendus ex istis omnibus, sed tam diu,
dum urbis moenibus continebatur. Omnia norat, omnium aditus tenebat;
appellare, temptare, sollicitare poterat, audebat. Erat ei consilium ad
facinus aptum, consilio autem neque manus neque lingua deerat. Iam ad
certas res conficiendas certos homines delectos ac descriptos habebat.
Neque vero, cum aliquid mandarat, confectum putabat; nihil erat, quod
non ipse obiret, occurreret, vigilaret, laboraret; frigus, sitim, famem
ferre poterat. \chap Hunc ego hominem tam acrem, tam audacem, tam paratum,
tam callidum, tam in scelere vigilantem, tam in perditis rebus
diligentem nisi ex domesticis insidiis in castrense latrocinium compulissem
(dicam id, quod sentio, Quirites), non facile hanc tantam molem mali a
cervicibus vestris depulissem. Non ille nobis Saturnalia constituisset
neque tanto ante exitii ac fati diem rei publicae denuntiavisset neque
commisisset, ut signum, ut litterae suae testes manifesti sceleris
deprehenderentur. Quae nunc illo absente sic gesta sunt, ut nullum in
privata domo furtum umquam sit tam palam inventum, quam haec tanta in re
publica coniuratio manifesto inventa atque deprehensa est. Quodsi
Catilina in urbe ad hanc diem remansisset, quamquam, quoad fuit, omnibus
eius consiliis occurri atque obstiti, tamen, ut levissime dicam,
dimicandum nobis cum illo fuisset, neque nos umquam, cum ille in urbe
hostis esset, tantis periculis rem publicam tanta pace, tanto otio,
tanto silentio liberassemus.
\chap Quamquam haec omnia, Quirites, ita sunt a me
administrata, ut deorum inmortalium nutu atque consilio et gesta et
provisa esse videantur. Idque cum
coniectura consequi possumus, quod vix videtur humani
consilii tantarum rerum gubernatio esse potuisse, tum
vero ita praesentes his temporibus opem et auxilium
nobis tulerunt, ut eos paene oculis videre possemus.
Nam ut illa omittam, visas nocturno tempore ab
occidente faces ardoremque caeli, ut fulminum iactus,
ut terrae motus relinquam, ut omittam cetera, quae
tam multa nobis consulibus facta sunt, ut haec, quae
nunc fiunt, canere di inmortales viderentur, hoe certe,
quod sum dicturus, neque praetermittendum neque
relinquendum est. \chap Nam profecto memoria tenetis
Cotta et Torquato consulibus complures in Capitolio
res de caelo esse percussas, cum et simulacra deorum
depulsa sunt et statuae veterum hominum deiectae et
legum aera liquefacta et tactus etiam ille, qui hanc
urbem condidit, Romulus, quem inauratum in Capitolio parvum atque lactantem uberibus lupinis inhiantem fuisse meministis. Quo quidem tempore cum
haruspices ex tota Etruria convenissent, caedes atque
incendia et legum interitnm et bellum civile ac domesticum et totius urbis atque imperii oecasum adpropinquare dixerunt, nisi di inmortales omni ratione
placati suo numine prope fata ipsa flexissent. \chap Itaque
illorum responsis tum et ludi per decem dies facti
sunt, neque res ulla, quae ad placandos deos pertineret,
praetermissa est. Idemque iusserunt simulacrum Iovis
facere maius et in excelso conlocare et contra, atque
antea fuerat, ad orientem convertere; ac se sperare
dixerunt, si illud signum, quod videtis, solis ortum et
forum curiamque conspiceret, fore ut ea consilia, quae
clam essent inita contra salutem urbis atque imperii,
inlustrarentur, ut a senatu populoque Romano perspici
possent. Atque illud signum collocandum consules
illi locaverunt; sed tanta fuit operis tarditas, ut neque
superioribus consulibus neque nobis ante hodiernum
diem collocaretur. \chap Hic quis potest esse, Quirites, tam
aversus a vero, tam praeceps, tam mente captus, qui
neget haec omnia, quae videmus, praecipueque hanc
urbem deorum inmortalium nutu ac potestate administrari? Etenim, cum
esset ita responsum, caedes, ineendia, interitum rei publieae eomparari,
et ea per
cives, quae tum propter magnitudinem scelerum non
nullis incredibilia videbantur, ea non modo cogitata a
nefariis civibus, verum etiam suscepta esse sensistis.
Illud vero nonne ita praesens est, ut nutu Iovis optimi
maximi factum esse videatur, ut, cum hodierno die
mane per forum meo iussu et coniurati et eorum indices in aedem
Concordiae ducerentur, eo ipso tempore
signum statueretur? Quo collocato atque ad vos sena
tumque converso omnia [et senatus et vos], quae erant
contra salutem omnium cogitata, inlustrata et patefacta
vidistis. \chap Quo etiam maiore sunt isti odio supplicioque
digni, qui non solum vestris domiciliis atque tectis
sed etiam deorum templis atque delubris sunt funestos
ac nefarios ignes inferre conati. Quibus ego si me
restitisse dicam, nimium mihi sumam et non sim
ferendus; ille, ille Iuppiter restitit; ille Capitolium,
ille haec templa, ille cunctam urbem, ille vos omnis
salvos esse voluit. Dis ego inmortalibus ducibus hanc
mentem, Quirites, voluntatemque suscepi atque ad
haec tanta indicia perveni. Iam vero [illa Allobrogum
sollicitatio, iam] ab Lentulo ceterisque domesticis
hostibus tam dementer tantae res creditae et ignotis
et barbaris commissaeque litterae numquam essent
profecto, nisi ab dis inmortalibus huic tantae audaciae
consilium esset ereptum. Quid vero? ut homines
Galli ex civitate male pacata, quae gens una restat
quae bellum populo Romano facere et posse et non
nolle videatur, spem imperii ac rerum maxumarum
ultro sibi a patriciis hominibus oblatam neglegerent
vestramque salutem suis opibus anteponerent, id non
divinitus esse factum putatis, praesertim qui nos non
pugnando, sed tacendo superare potuerint?
\chap Quam ob rem, Quirites, quoniam ad omnia pulvinaria supplicatio decreta
est, celebratote illos dies cum coniugibus ac liberis vestris. Nam multi
saepe honores dis inmortalibus iusti habiti sunt ac debiti, sed profecto
iustiores numquam. Erepti enim estis ex crudelissimo ac miserrimo
interitu [erepti]; sine caede, sine sanguine, sine exercitu, sine
dimicatione togati me uno togato duce et imperatore vicistis. \chap Etenim
recordamini, Quirites, omnis civiles dissensiones, non solum eas, quas
audistis, sed eas, quas vosmet ipsi meministis atque vidistis. L.~Sulla
P.~Sulpicium oppressit [eiecit ex urbe]; C.~Marium, custodem huius
urbis, multosque fortis viros partim eiecit ex civitate, partim
interemit. Cn.~Octavius consul armis expulit ex urbe collegam; omnis hic
locus acervis corporum et civium sanguine redundavit. Superavit postea
Cinna cum Mario; tum vero clarissimis viris interfectis lumina civitatis
extincta sunt. Ultus est huius victoriae crudelitatem postea Sulla; ne
dici quidem opus est, quanta deminutione civium et quanta calamitate rei
publicae. Dissensit M.~Lepidus a clarissimo et fortissimo viro,
Q.~Catulo; attulit non tam ipsius interitus rei publicae luctum quam
ceterorum. \chap Atque illae tamen omnes dissensiones erant eius modi
[Quirites], quae non ad delendam, sed ad commutandam rem publicam
pertinerent. Non illi nullam esse rem publicam, sed in ea, quae esset,
se esse principes, neque hanc urbem conflagrare, sed se in hac urbe
florere voluerunt. Atque illae tamen omnes dissensiones, quarum nulla
exitium rei publicae quaesivit, eius modi fuerunt, ut non
reconciliatione concordiae, sed internecione civium diiudicatae sint. In
hoc autem uno post hominum memoriam maximo crudelissimoque bello, quale
bellum nulla umquam barbaria cum sua gente gessit, quo in bello lex haec
fuit a Lentulo, Catilina, Cethego, Cassio constituta, ut omnes, qui
salva urbe salvi esse possent, in hostium numero ducerentur, ita me
gessi, Quirites, ut salvi omnes conservaremini, et, cuun hostes vestri
tantum civium superfuturum putassent, quantum infinitae caedi
restitisset, tantum autem urbis, quantum flamma obire non potuisset, et
urbem et civis integros incolumesque servavi.
\chap Quibus pro tantis rebus, Quirites, nullum ego a vobis praemium virtutis,
nullum insigne honoris, nullum monumentum laudis postulo praeterquam
huius diei memoriam sempiternam. In animis ego vestris omnes triumphos
meos, omnia ornamenta honoris, monumenta gloriae, laudis insignia condi
et collocari volo. Nihil me mutum potest delectare, nihil tacitum, nihil
denique eius modi, quod etiam minus digni ad sequi possint. Memoria
vestra, Quirites, nostrae res alentur, sermonibus crescent, litterarum
monumentis inveterascent et corroborabuntur; eandemque diem intellego,
quam spero aeternam fore, propagatam esse et ad salutem urbis et ad
memoriam consulatus mei, unoque tempore in hac re publica duos civis
extitisse quorum alter finis vestri imperii non terrae, sed caeli
regionibus terminaret, alter eiusdem imperii domicilium sedesque
servaret. \chap Sed quoniam earum rerum, quas ego gessi, non eadem est fortuna
atque condicio quae illorum, qui externa bella gesserunt, quod mihi cum
iis vivendum est, quos vici ac subegi, illi hostes aut interfectos aut
oppressos reliquerunt, vestrum est, Quirites, si ceteris facta sua recte
prosunt, mihi mea ne quando obsint, providere. Mentes enim hominum
audacissimorum sceleratae ac nefariae ne vobis nocere possent, ego
providi, ne mihi noceant, vestrum est providere. Quamquam, Quirites,
mihi quidem ipsi nihil ab istis iam noceri potest. Magnum enim est in
bonis praesidium, quod mihi in perpetuum comparatum est, magna in re
publica dignitas, quae me semper tacita defendet, magna vis
conscientiae, quam qui neglegunt, cum me violare volent, se ipsi
indicabunt. \chap Est enim in nobis is animus, Quirites, ut non modo nullius
audaciae cedamus, sed etiam omnis in probos ultro semper lacessamus.
Quodsi omnis impetus domesticorum hostium depulsus a vobis se in me unum
convorterit, vobis erit videndum, Quirites, qua condicione posthac eos
esse velitis, qui se pro salute vestra obtulerint invidiae periculisque
omnibus; mihi quidem ipsi quid est quod iam ad vitae fructum possit
adquiri, cum praesertim neque in honore vestro neque in gloria virtutis
quicquam videam altius, quo mihi lubeat ascendere? \chap Illud perficiam
profecto, Quirites, ut ea, quae gessi in consulatu, privatus tuear atque
ornem, ut, si qua est invidia in conservanda re publica suscepta, laedat
invidos, mihi valeat ad gloriam. Denique ita me in re publica tractabo,
ut meminerim semper, quae gesserim, curemque, ut ea virtute, non casu
gesta esse videantur. Vos, Quirites, quoniam iam est nox, venerati Iovem
illum, custodem huius urbis ac vestrum, in vestra tecta discedite et ea,
quamquam iam est periculum depulsum, tamen aeque ac priore nocte
custodiis vigiliisque defendite. Id ne vobis diutius faciuudum sit,
atque ut iu perpetua pace esse possitis, providebo.
\bye