% tex2asc-version: 0.1
%
% Oratio in Catilinam II.
%
% Contributors: Konrad Schroder <
[email protected]>
%
% Original publication data:
% Mueller, C. F. W. _M._Tulli_Ciceronis_Scripta_Quae_Manserunt_Omnia._
% Part II, volume II. Teubner: Leipsig, 1913.
%
% Version: 1.01 (Gamma), 27 September 1993.
% (N.B. This would be a `Delta', except that I am unsure of the
% section numbering.)
%
% This file is in the Public Domain.
%
\input ks_macros.tex
\docversion=1.0pt \warnifold
\raggedbottom
\centerline{M.~TULLI CICERONIS}
\centerline{ORATIO IN CATILINAM SECUNDA}
\centerline{AD POPULUM}
\bigskip
\centerline{ARGUMENTUM}
\medskip
Cum ea oratio, quam M.~Tullius in senatu in L.~Catilinam praesentem
a.~d. VI Id.~Novembres habuit, a senatoribus ita audita esset, ut
plerique consuli adsentirentur et Catilinam hostem patriae atque
parricidam appellarent, ille e senatu egressus proximaque nocte relictis
P.~Lentulo, C.~Cethego aliisque in urbe sociis, qui ea, de quibus
convenisset exsequerentur, ad Manlium profectus erat. Postridie eius
diei M.~Cicero contione convocata, ut populum de iis rebus, quae
agitabantur, edoceret et invidiam a se deprecaretur, hanc, quae infra
legitur, orationem habuit.
\bigskip
\chap Tandem aliquando, Quirites, L.~Catilinam furentem audacia, scelus
anhelantem, pestem patriae nefarie molientem, vobis atque huic urbi
ferro flammaque minitantem ex urbe vel eiecimus vel emisimus vel ipsum
egredientem verbis prosecuti sumus. Abiit, excessit, evasit, erupit.
Nulla iam pernicies a monstro illo atque prodigio moenibus ipsis intra
moenia comparabitur. Atque hunc quidem unum huius belli domestici ducem
sine controversia vicimus. Non enim iam inter latera nostra sica illa
versabitur, non in campo, non in foro, non in curia, non denique intra
domesticos parietes pertimescemus. Loco ille motus est, cum est ex urbe
depulsus. Palam iam cum hoste nullo inpediente bellum iustum geremus.
Sine dubio perdidimus hominem magnificeque vicimus, cum illum ex
occultis insidiis in apertum latrocinium coniecimus. \chap Quod vero non
cruentum mucronem, ut voluit, extulit, quod vivis nobis egressus est,
quod ei ferrum e manibus extorsimus, quod incolumes cives, quod stantem
urbem reliquit, quanto tandem illum maerore esse adflictum et
profligatum putatis? Iacet ille nunc prostratus, Quirites, et se
perculsum atque abiectum esse sentit et retorquet oculos profecto saepe
ad hanc urbem, quam e suis faucibus ereptam esse luget; quae quidem mihi
laetari videtur, quod tantam pestem evomuerit forasque proiecerit.
\chap Ac si quis est talis, quales esse omnes oportebat, qui in hoc
ipso, in quo exultat et triumphat oratio mea, me vehementer accuset,
quod tam capitalem hostem non comprehenderim potius quam emiserim, non
est ista mea culpa, Quirites, sed temporum. Interfectum esse
L.~Catilinam et gravissimo supplicio adfectum iam pridem oportebat,
idque a me et mos maiorum et huius imperii severitas et res publica
postulabat. Sed quam multos fuisse putatis, qui, quae ego deferrem, non
crederent, [quam multos, qui propter stultitiam non putarent,] quam
multos, qui etiam defenderent [,quam multos, qui propter improbitatem
faverent]! Ac, si illo sublato depelli a vobis omne periculum iudicarem,
iam pridem ego L.~Catilinam non modo invidiae meae, verum etiam vitae
periculo sustulissem. \chap Sed cum viderem, ne vobis quidem omnibus re
etiam tum probata si illum, ut erat meritus, morte multassem, fore ut
eius socios invidia oppressus persequi non possem, rem huc deduxi, ut
tum palam pugnare possetis, cum hostem aperte videretis. Quem quidem ego
hostem, Quirites, quam vehementer foris esse timendum putem, licet hinc
intellegatis, quod etiam illud moleste fero, quod ex urbe parum
comitatus exierit. Utinam ille omnis secum suas copias eduxisset!
Tongilium mihi eduxit, quem amare in praetexta coeperat, Publicium et
Minucium, quorum aes alienum contractum in popina nullum rei publicae
motum adferre poterat; reliquit quos viros, quanto aere alieno, quam
valentis, quam nobilis! \chap Itaque ego illum exercitum prae Gallicanis
legionibus et hoc dilectu, quem in agro Piceno et Gallico Q.~Metellus
habuit, et his copiis, quae a nobis cotidie comparantur, magno opere
contemno collectum ex senibus desperatis, ex agresti luxuria, ex
rusticis decoctoribus, ex iis, qui vadimonia deserere quam illum
exercitum maluerunt; quibus ego non modo si aciem exercitus nostri,
verum etiam si edictum praetoris ostendero, concident. Hos, quos video
volitare in foro, quos stare ad curiam, quos etiam in senatum venire,
qui nitent unguentis, qui fulgent purpura, mallem secum suos milites
eduxisset; qui si hic permanent, mementote non tam exercitum illum esse
nobis quam hos, qui exercitum deseruerunt, pertimescendos. Atque hoc
etiam sunt timendi magis, quod, quid cogitent, me scire sentiunt neque
tamen permoventur. \chap Video, cui sit Apulia adtributa, quis habeat
Etruriam, quis agrum Picenum, quis Gallicum, quis sibi has urbanas
insidias caedis atque incendiorum depoposcerit. Omnia superioris noctis
consilia ad me perlata esse sentiunt; patefeci in senatu hesterno die;
Catilina ipse pertimuit, profugit; hi quid expectant? Ne illi vehementer
errant, si illam meam pristinam lenitatem perpetuam sperant futuram.
Quod expectavi, iam sum adsecutus, ut vos omnes factam esse aperte
coniurationem contra rem publicam videretis; nisi vero si quis est, qui
Catilinae similis cum Catilina sentire non putet. Non est iam lenitati
locus; severitatem res ipsa flagitat. Unum etiam nunc concedam: exeant,
proficiscantur, ne patiantur desiderio sui Catilinam miserum tabescere.
Demonstrabo iter: Aurelia via profectus est; si accelerare volent, ad
vesperam consequentur. \chap O fortunatam rem publicam, si quidem hanc
sentinam urbis eiecerit! Uno mehercule Catilina exhausto levata mihi et
recreata res publica videtur. Quid enim mali aut sceleris fingi aut
cogitari potest, quod non ille conceperit? quis tota Italia veneficus,
quis gladiator, quis latro, quis sicarius, quis parricida, quis
testamentorum subiector, quis circumscriptor, quis ganeo, quis nepos,
quis adulter, quae mulier infamis, quis corruptor iuventutis, quis
corruptus, quis perditus inveniri potest, qui se cum Catilina non
familiarissime vixisse fateatur? quae caedes per hosce annos sine illo
facta est, quod nefarium stuprum non per illum? \chap Iam vero quae tanta
umquam in ullo [homine] iuventutis inlecebra fuit, quanta in illo? qui
alios ipse amabat turpissime, aliorum amori flagitiosissime serviebat,
aliis fructum lubidinum, aliis mortem parentum non modo inpellendo,
verum etiam adiuvando pollicebatur. Nunc vero quam subito non solum ex
urbe, verum etiam ex agris ingentem numerum perditorum hominum
collegerat! Nemo non modo Romae, sed [ne] ullo in angulo totius Italiae
oppressus aere alieno fuit, quem non ad hoc incredibile sceleris foedus
asciverit. \chap Atque ut eius diversa studia in dissimili ratione
perspicere possitis, nemo est in ludo gladiatorio paulo ad facinus
audacior, qui se non intimum Catilinae esse fateatur, nemo in scaena
levior et nequior; qui se non eiusdem prope sodalem fuisse commemoret.
Atque idem tamen stuprorum et scelerum exercitatione adsuefactus frigore
et fame et siti et vigiliis perferundis fortis ab istis praedicabatur,
cum industriae subsidia atque instrumenta virtutis in lubidine
audaciaque consumeret. \chap Hunc vero si secuti erunt sui comites, si
ex urbe exierint desperatorum hominum flagitiosi greges, o nos beatos, o
rem publicam fortunatam, o praeclaram laudem consulatus mei! Non enim
iam sunt mediocres hominum lubidines, non humanae ac tolerandae
audaciae; nihil cogitant nisi caedem, nisi incendia, nisi rapinas.
Patrimonia sua profuderunt, fortunas suas obligaverunt; res eos iam
pridem deseruit, fides nuper deficere coepit; eadem tamen illa, quae
erat in abundantia, lubido permanet. Quodsi in vino et alea
comissationes solum et scorta quaererent, essent illi quidem desperandi,
sed tamen essent ferendi; hoc vero quis ferre possit, inertes homines
fortissimis viris insidiari, stultissimos prudentissimis, ebriosos
sobriis, dormientis vigilantibus? qui mihi accubantes in conviviis
conplexi mulieres inpudicas vino languidi, conferti cibo, sertis
redimiti, unguentis obliti, debilitati stupris eructant sermonibus suis
caedem bonorum atque urbis incendia. \chap Quibus ego confido impendere
fatum aliquod, et poenam iam diu improbitati, nequitiae, sceleri,
libidini debitam aut instare iam plane aut certe adpropinquare. Quos si
meus consulatus, quoniam sanare non potest, sustulerit, non breve nescio
quod tempus, sed multa saecula propagarit rei publicae. Nulla est enim
natio, quam pertimescamus, nullus rex, qui bellum populo Romano facere
possit. Omnia sunt externa unius virtute terra marique pacata;
domesticum bellum manet, intus insidiae sunt, intus inclusum periculum
est, intus est hostis. Cum luxuria nobis, cum amentia, cum scelere
certandum est. Huic ego me bello ducem profiteor, Quirites; suscipio
inimicitias hominum perditorum; quae sanari poterunt, quacumque ratione
sanabo, quae resecanda erunt, non patiar ad perniciem civitatis manere.
Proinde aut exeant aut quiescant aut, si et in urbe et in eadem mente
permanent, ea, quae merentur, expectent.
\chap At etiam sunt, qui dicant, Quirites, a me eiectum in exilium esse
Catilinam. Quod ego si verbo adsequi possem, istos ipsos eicerem, qui
haec locuntur. Homo enim videlicet timidus aut etiam permodestus vocem
consulis ferre non potuit; simul atque ire in exilium iussus est,
paruit, ivit. Hesterno die, Quirites, cum domi meae paene interfectus
essem, senatum in aedem Iovis Statoris convocavi, rem omnem ad patres
conscriptos detuli. Quo cum Catilina venisset, quis eum senator
appellavit, quis salutavit, quis denique ita aspexit ut perditum civem
ac non potius ut inportunissimum hostem? Quin etiam principes eius
ordinis partem illam subselliorum, ad quam ille accesserat, nudam atque
inanem reliquerunt. \chap Hic ego vehemens ille consul, qui verbo civis
in exilium eicio, quaesivi a Catilina, in nocturno conventu apud
M.~Laecam fuisset necne. Cum ille homo audacissimus conscientia
convictus primo reticuisset, patefeci cetera; quid ea nocte egisset,
[ubi fuisset,] quid in proximam constituisset, quem ad modum esset ei
ratio totius belli descripta, edocui. Cum haesitaret, cum teneretur,
quaesivi, quid dubitaret proficisci eo, quo iam pridem pararet, cum
arma, cum secures, cum fasces, cum tubas, cum signa militaria, cum
aquilam illam argenteam, cui ille etiam sacrarium [scelerum] domi suae
fecerat, scirem esse praemissam. \chap In exilium eiciebam, quem iam
ingressum esse in bellum videbam? Etenim, credo, Manlius iste centurio,
qui in agro Faesulano castra posuit bellum populo Romano suo nomine
indixit, et illa castra nunc non Catilinam ducem expectant, et ille
eiectus in exilium se Massiliam, ut aiunt, non in haec castra conferet.
O condicionem miseram non modo administrandae, verum etiam
conservandae rei publicae! Nunc si L. Catilina consiliis, laboribus,
periculis meis circumclusus ac debilitatus subito pertimuerit,
sententiam mutaverit, deseruerit suos, consilium belli faciendi
abiecerit et ex hoc cursu sceleris ac belli iter ad fugam atque in
exilium converterit, non ille a me spoliatus armis audaciae, non
obstupefactus ac perterritus mea diligentia, non de spe conatuque
depulsus sed indemnatus innocens in exilium eiectus a consule vi et
minis esse dicetur; et erunt, qui illum, si hoc fecerit, non improbum,
sed miserum, me non diligentissimum consulem, sed crudelissimum tyrannum
existimari velint! \chap Est mihi tanti, Quirites, huius invidiae falsae
atque iniquae tempestatem subire, dum modo a vobis huius horribilis
belli ac nefarii periculum depellatur. Dicatur sane eiectus esse a me,
dum modo eat in exilium. Sed, mihi credite, non est iturus. Numquam ego
ab dis inmortalibus optabo, Quirites, invidiae meae levandae causa, ut
L.~Catilinam ducere exercitum hostium atque in armis volitare
audiatis, sed triduo tamen audietis; multoque magis illud timeo, ne mihi
sit invidiosum aliquando, quod illum emiserim potius quam quod eiecerim.
Sed cum sint homines, qui illum, cum profectus sit, eiectum esse
dicant, idem, si interfectus esset, quid dicerent? \chap Quamquam isti,
qui Catilinam Massiliam ire dictitant, non tam hoc queruntur quam
verentur. Nemo est istorum tam misericors, qui illum non ad Manlium quam
ad Massilienses ire malit. Ille autem, si mehercule hoc, quod agit,
numquam antea cogitasset, tamen latrocinantem se interfici mallet quam
exulem vivere. Nunc vero, cum ei nihil adhuc praeter ipsius voluntatem
cogitationemque acciderit, nisi quod vivis nobis Roma profectus est,
optemus potius, ut eat in exilium, quam queramur.
\chap Sed cur tam diu de uno hoste loquimur, et de eo hoste, qui iam
fatetur se esse hostem, et quem, quia, quod semper volui, murus
interest, non timeo; de his, qui dissimulant, qui Romae remanent, qui
nobiscum sunt, nihil dicimus? Quos quidem ego, si ullo modo fieri
possit, non tam ulcisci studeo quam sanare sibi ipsos, placare rei
publicae, neque, id quare fieri non possit, si me audire volent,
intellego. Exponam enim vobis, Quirites, ex quibus generibus hominum
istae copiae comparentur; deinde singulis medicinam consilii atque
orationis meae, si quam potero, adferam. \chap Unum genus est eorum, qui
magno in aere alieno maiores etiam possessiones habent, quarum amore
adducti dissolvi nullo modo possunt. Horum hominum species est
honestissima (sunt enim locupletes), voluntas vero et causa
inpudentissima. Tu agris, tu aedificiis, tu argento, tu familia, tu
rebus omnibus ornatus et copiosus sis et dubites de possessione
detrahere, adquirere ad fidem? Quid enim expectas? bellum? Quid ergo?
in vastatione omnium tuas possessiones sacrosanctas futuras putas? An
tabulas novas? Errant, qui istas a Catilina expectant; meo beneficio
tabulae novae proferentur, verum auctionariae; neque enim isti, qui
possessiones habent, alia ratione ulla Salvi esse possunt. Quod si
maturius facere voluissent neque, id quod stultissimum est, certare cum
usuris fructibus praediorum, et locupletioribus his et melioribus
civibus uteremur. Sed hosce homines minime puto pertimescendos, quod aut
deduci de sententia possunt aut, si permanebunt, magis mihi videntur
vota facturi contra rem publicam quam arma laturi. \chap Alterum genus
est eorum, qui quamquam premuntur aere alieno, dominationem tamen
expectant, rerum potiri volunt, honores, quos quieta re publica
desperant, perturbata se consequi posse arbitrantur. Quibus hoc
praecipiendum videtur, unum Scilicet et idem quod reliquis omnibus, ut
desperent se id, quod conantur, consequi posse; primum omnium me ipsum
vigilare, adesse, providere rei publicae; deinde magnos animos esse in
bonis viris, magnam concordiam [maxumam multitudinem], magnas praeterea
militum copias; deos denique inmortalis huic invicto populo, clarissimo
imperio, pulcherrimae urbi contra tantam vim sceleris praesentis
auxilium esse laturos. Quodsi iam sint id, quod summo furore cupiunt,
adepti, num illi in cinere urbis et in sanguine civium, quae mente
conscelerata ac nefaria concupiverunt, consules se aut dictatores aut
etiam reges sperant futuros? Non vident id se cupere, quod si adepti
sint, fugitivo alicui aut gladiatori concedi sit necesse? \chap Tertium
genus est aetate iam adfectum, sed tamen exercitatione robustum; quo ex
genere iste est Manlius, cui nunc Catilina succedit. Hi sunt homines ex
iis coloniis, quas Sulla constituit; quas ego universas civium esse
optimorum et fortissimorum virorum sentio, sed tamen ii sunt coloni, qui
se {\it in\/} insperatis ac repentinis pecuniis sumptuosius
insolentiusque iactarunt. Hi dum aedificant tamquam beati, dum praediis
lectis, familiis magnis, conviviis apparatis delectantur, in tantum aes
alienum inciderunt, ut, si salvi esse velint, Sulla sit iis ab inferis
excitandus; qui etiam non nullos agrestis homines tenues atque egentes
in eandem illam spem rapinarum veterum impulerunt. Quos ego utrosque in
eodem genere praedatorum direptorumque pono, sed eos hoc moneo, desinant
furere ac proscriptiones et dictaturas cogitare. Tantus enim illorum
temporum dolor inustus est civitati, ut iam ista non modo homines, sed
ne pecudes quidem mihi passurae esse videantur. \chap Quartum genus est
sane varium et mixtum et turbulentum; qui iam pridem premuntur, qui
numquam emergunt, qui partim inertia, partim male gerendo negotio,
partim etiam sumptibus in vetere aere alieno vacillant, qui vadimoniis,
iudiciis, proscriptione bonorum defetigati permulti et ex urbe et ex
agris se in illa castra conferre dicuntur. Hosce ego non tam milites
acris quam infitiatores lentos esse arbitror. Qui homines {\it quam\/}
primum, si stare non possunt, corruant sed ita, ut non modo civitas, sed
ne vicini quidem proximi sentiant. Nam illud non intellego, quam ob rem,
si vivere honeste non possunt, perire turpiter velint, aut cur minore
dolore perituros se cum multis quam si soli pereant, arbitrentur. \chap
Quintum genus est parricidarum, sicariorum, denique omnium
facinerosorum. Quos ego a Catilina non revoco; nam neque ab eo divelli
possunt et pereant sane in latrocinio quoniam sunt ita multi, ut eos
carcer capere non possit. Postremum autem genus est non solum numero
verum etiam genere ipso atque vita, quod proprium Catilinae est, de eius
dilectu, immo vero de complexu eius ac sinu; quos pexo capillo nitidos
aut inberbis aut bene barbatos videtis, manicatis et talaribus tunicis
velis amictos, non togis; quorum omnis industria vitae et vigilandi
labor in antelucanis cenis expromitur. \chap In his gregibus omnes
aleatores, omnes adulteri, omnes inpuri inpudicique versantur. Hi pueri
tam lepidi ac delicati non solum amare et amari neque saltare et
cantare, sed etiam sicas vibrare et spargere venena didicerunt. Qui nisi
exeunt, nisi pereunt, etiamsi Catilina perierit, scitote hoc in re
publica seminarium Catilinarum futurum. Verum tamen quid sibi isti
miseri volunt? num suas secum mulierculas sunt in castra ducturi? Quem
ad modum autem illis carere poterunt, his praesertim iam noctibus? Quo
autem pacto illi Appenninum atque illas pruinas ac nives perferent? nisi
idcirco se facilius hiemem toleraturos putant, quod nudi in conviviis
saltare didicerunt.
\chap O bellum magno opere pertimescendum, cum hanc sit habiturus
Catilina scortorum cohortem praetoriam! Instruite nunc, Quirites,
contra has tam praeclaras Catilinae copias vestra praesidia vestrosque
exercitus. Et primum gladiatori illi confecto et saucio consules
imperatoresque vestros opponite; deinde contra illam naufragorum eiectam
ac debilitatam manum florem totius Italiae ac robur educite. Iam vero
urbes coloniarum ac municipiorum respondebunt Catilinae tumulis
silvestribus. Neque ego ceteras copias, ornamenta, praesidia vestra cum
illius latronis inopia atque egestate conferre debeo. \chap Sed si
omissis his rebus, quibus nos suppeditamur, eget ille, senatu, equitibus
Romanis, urbe, aerario, vectigalibus, cuncta Italia, provinciis omnibus,
exteris nationibus, si his rebus omissis causas ipsas, quae inter se
confligunt, contendere velimus, ex eo ipso, quam valde illi iaceant,
intellegere possumus. Ex hac enim parte pudor pugnat, illinc petulantia;
hinc pudicitia, illinc stuprum; hinc fides, illinc fraudatio; hinc
pietas, illinc scelus; hinc constantia, illinc furor; hinc honestas,
illinc turpitudo; hinc continentia, illinc lubido; denique aequitas,
temperantia, fortitudo, prudentia, virtutes omnes certant cum
iniquitate, luxuria, ignavia, temeritate, cum vitiis omnibus; postremo
copia cum egestate, bona ratio cum perdita, mens sana cum amentia, bona
denique spes cum omnium rerum desperatione confligit. In eius modi
certamine ac proelio nonne, si hominum studia deficiant, di ipsi
inmortales cogant ab his praeclarissimis virtutibus tot et tanta vitia
superari?
\chap Quae cum ita sint, Quirites, vos, quem ad modum iam antea dixi,
vestra tecta vigiliis custodiisque defendite; mihi, ut urbi sine vestro
motu ac sine ullo tumultu satis esset praesidii, consultum atque
provisum est. Coloni omnes municipesque vestri certiores a me facti de
hac nocturna excursione Catilinae facile urbes suas finesque defendent;
gladiatores, quam sibi ille manum certissimam fore putavit, quamquam
animo meliore sunt quam pars patriciorum, potestate tamen nostra
continebuntur. Q.~Metellus, quem ego hoc prospiciens in agrum Gallicum
Picenumque praemisi, aut opprimet hominem aut eius omnis motus
conatusque prohibebit. Reliquis autem de rebus constituendis maturandis,
agendis iam ad senatum referemus, quem vocari videtis.
\chap Nunc illos, qui in urbe remanserunt, atque adeo qui contra urbis
salutem omniumque vestrum in urbe a Catilina relicti sunt, quamquam
sunt hostes, tamen, quia [nati] sunt cives, monitos etiam atque etiam
volo. Mea lenitas adhuc si cui solutior visa est, hoc expectavit, ut
id, quod latebat, erumperet. Quod reliquum est, iam non possum oblivisci
meam hanc esse patriam, me horum esse consulem, mihi aut cum his
vivendum aut pro his esse moriendum. Nullus est portis custos, nullus
insidiator viae; si qui exire volunt, conivere possum; qui vero se in
urbe commoverit, cuius ego non modo factum, sed inceptum ullum conatumve
contra patriam deprehendero, sentiet in hac urbe esse consules
vigilantis, esse egregios magistratus, esse fortem senatum, esse arma,
esse carcerem, quem vindicem nefariorum ac manifestorum scelerum maiores
nostri esse voluerunt.
\chap Atque haec omnia sic agentur, Quirites, ut maxumae. res minimo
motu, pericula summa nullo tumultu, bellum intestinum ac domesticum post
hominum memoriam crudelissimum et maximum me uno togato duce et
imperatore sedetur. Quod ego sic administrabo, Quirites, ut, si ullo
modo fieri poterit, ne inprobus quidem quisquam in hac urbe poenam sui
sceleris sufferat. Sed si vis manifestae audaciae, si inpendens patriae
periculum me necessario de hac animi lenitate deduxerit, illud profecto
perficiam, quod in tanto et tam insidioso bello vix optandum videtur, ut
neque bonus quisquam intereat paucorumque poena vos omnes salvi esse
possitis. \chap Quae quidem ego neque mea prudentia neque humanis
consiliis fretus polliceor vobis, Quirites, sed multis et non dubiis
deorum inmortalium significationibus, quibus ego ducibus in hanc spem
sententiamque sum ingressus; qui iam non pro cul, ut quondam Solebant,
ab externo hoste atque longinquo, sed hic praesentes suo numine atque
auxilio sua templa atque urbis tecta defendunt. Quos vos, Quirites,
precari, venerari, implorare debetis, ut, quam urbem pulcherrimam
florentissimamque esse voluerunt, hanc omnibus hostium copiis terra
marique superatis a perditissimorum civium nefario scelere defendant.
\bye