% tex2asc-version: 0.1
%
% Oratio in Catilinam I.
%
% Contributors: Konrad Schroder <
[email protected]>
%
% Original publication data:
% Mueller, C. F. W. _M._Tulli_Ciceronis_Scripta_Quae_Manserunt_Omnia._
% Part II, volume II. Teubner: Leipsig, 1913.
%
% Version: 0.04 (Gamma), 27 September 1993.
% (N.B. This would be a Delta, but I'm not sure about the
% section numbering. --ks)
%
% This file is in the Public Domain.
%
\input ks_macros.tex
\docversion=1.0pt \warnifold
\raggedbottom
\centerline{M.~TULLI CICERONIS}
\centerline{ORATIO IN CATILINAM PRIMA}
\centerline{IN SENATU HABITA}
\bigskip
\centerline{ARGUMENTUM}
\medskip
L.~Sergius Catilina, homo patricii generis, magna vi et animi et
corporis, sed ingenio malo pravoque, praetorius, qui iam a.~u.~c. 689
caedem consulum facere eaque facta rerum potiri constituerat, casu autem
rem perficere prohibitus erat, ascitis ad consilium rei publicae
opprimendae hominibus omnis generis perditissiis atque audacissimis,
quos inopia, cupiditas, scelera stimulabant, consulatum in annum 691
p.~u.~c. petivit, sed cum, quae in animo habebat, perniciosa rei
publicae consilia parum occultata essent, studiis bonorum omnium
M.~Tullius Cicero una cum C.~Antonio consul factus est. Qua re commotus
L.~Catilina M.~Cicerone C.~Antonio consulibus cupidius etiam sua
consilia recepit, quibus maxime Ciceronis consulis diligentia restitit
ad quem Catilinae eiusque sociorum consilia a Fulvia, muliere nobili,
quae rem habebat cum Q.~Curio, qui particeps fuit conspirationis illius,
deferebantur. Cum autem ista mala consilia contra salutem rei publicae a
coniuratis inita apertius iam agitarentur, senatus consultum factum est,
darent operam consules, ne quid res publica detrimenti caperet,
effectumque est, ut Catilina spe consulatus, quem in proximum annum
petebat, excideret, designarenturque D.~Silanus et L.~Murena. Quae cum
ita essent, L.~Catilina, qui iam ante per Italiam ad homines seditiosos,
maxime veteres L.~Sullae milites, concitandos nuntios miserat, ad
C.~Manlium, qui Faesulas, in urbem Etruriae munitam, manum armatorum
co\"egerat, proficisci constituit et bellum patriae inferre
convocatisque nocte, quae inter VIII et VII Id. Novembres erat, sociis
in domum M.~Porci Laecae consilium, quod ceperat, aperuit. Qua in
congregatione nocturna duo equites Romani Ciceronem consulem illa ipsa
nocte ante lucem, cum sicut salutaturi eius domum intrassent,
interficiendum receperunt. M.~Cicero vitatis insidiis proximo die, qui
fuit a.~d. VI Id. Novembres, dispositis praesidiis senatum in templum
Iovis Statoris convocavit, quo cum Catilina quasi sui purgandi causa
venisset, Cicero eam, quae infra legitur, orationem in Catilinam
vehementissime invehens habuit.
\bigskip\centerline{\hbox to 1in {\hrulefill}}\bigskip
\chap Quo usque tandem abutere, Catilina, patientia nostra? quam diu
etiam furor iste tuus nos eludet? quem ad finem sese effrenata iactabit
audacia? Nihilne te nocturnum praesidium Palati, nihil urbis vigiliae,
nihil timor populi, nihil concursus bonorum omnium, nihil hic
munitissimus habendi senatus locus, nihil horum ora voltusque moverunt?
Patere tua consilia non sentis, constrictam iam horum omnium scientia
teneri coniurationem tuam non vides? Quid proxima, quid superiore nocte
egeris, ubi fueris, quos convocaveris, quid consilii ceperis, quem
nostrum ignorare arbitraris? \chap O tempora, o mores! Senatus haec
intellegit. consul videt; hic tamen vivit. Vivit? immo vero etiam in
senatum venit, fit publici consilii particeps, notat et designat oculis
ad caedem unum quemque nostrum. Nos autem fortes viri satis facere rei
publicae videmur, si istius furorem ac tela vitemus. Ad mortem te,
Catilina, duci iussu consulis iam pridem oportebat, in te conferri
pestem, quam tu in nos [omnes iam diu] machinaris. \chap An vero vir
amplissumus, P.~Scipio, pontifex maximus, Ti. Gracchum mediocriter
labefactantem statum rei publicae privatus interfecit; Catilinam orbem
terrae caede atque incendiis vastare cupientem nos consules perferemus?
Nam illa nimis antiqua praetereo, quod C.~Servilius Ahala Sp. Maelium
novis rebus studentem manu sua occidit. Fuit, fuit ista quondam in hac
re publica virtus, ut viri fortes acrioribus suppliciis civem
perniciosum quam acerbissimum hostem coercerent. Habemus senatus
consultum in te, Catilina, vehemens et grave, non deest rei publicae
consilium neque auctoritas huius ordinis; nos, nos, dico aperte,
consules desumus. \chap Decrevit quondam senatus, ut L.~Opimius consul
videret, ne quid res publica detrimenti caperet; nox nulla intercessit;
interfectus est propter quasdam seditionum suspiciones C.~Gracchus,
clarissimo patre, avo, maioribus, occisus est cum liberis M.~Fulvius
consularis. Simili senatus consulto C.~Mario et L.~ Valerio consulibus
est permissa res publica; num unum diem postea L.~Saturninum tribunum
pl. et C.~ Servilium praetorem mors ac rei publicae poena remorata est?
At [vero] nos vicesimum iam diem patimur hebescere aciem horum
auctoritatis. Habemus enim huiusce modi senatus consultum, verum
inclusum in tabulis tamquam in vagina reconditum, quo ex senatus consulto
confestim te interfectum esse, Catilina, convenit. Vivis, et vivis non
ad deponendam, sed ad confirmandam audaciam. Cupio, patres conscripti,
me esse clementem, cupio in tantis rei publicae periculis me non
dissolutum videri, sed iam me ipse inertiae nequitiaeque condemno.
\chap Castra sunt in Italia contra populum Romanum in Etruriae faucibus
conlocata, crescit in dies singulos hostium numerus; eorum autem
castrorum imperatorem ducemque hostium intra moenia atque adeo in senatu
videmus intestinam aliquam cotidie perniciem rei publicae molientem. Si
te iam, Catilina, comprehendi, si interfici iussero, credo, erit
verendum mihi, ne non potius hoc omnes boni serius a me quam quisquam
crudelius factum esse dicat. Verum ego hoc, quod iam pridem factum esse
oportuit, certa de causa nondum adducor ut faciam. Tum denique
interficiere, cum iam nemo tam inprobus, tam perditus, tam tui similis
inveniri poterit, qui id non iure factum esse fateatur. \chap Quamdiu
quisquam erit, qui te defendere audeat, vives, et vives ita, ut [nunc]
vivis. multis meis et firmis praesidiis obsessus, ne commovere te contra
rem publicam possis. Multorum te etiam oculi et aures non sentientem,
sicut adhuc fecerunt, speculabuntur atque custodient.
Etenim quid est, Catilina, quod iam amplius expectes, si neque nox
tenebris obscurare coeptus nefarios nec privata domus parietibus
continere voces coniurationis tuae potest, si illustrantur, si erumpunt
omnia? Muta iam istam mentem, mihi crede, obliviscere caedis atque
incendiorum. Teneris undique; luce sunt clariora nobis tua consilia
omnia; quae iam mecum licet recognoscas. \chap Meministine me ante diem
XII Kalendas Novembris dicere in senatu fore in armis certo die, qui
dies futurus esset ante diem VI Kal. Novembris, C.~Manlium, audaciae
satellitem atque administrum tuae? Num me fefellit, Catilina, non modo
res tanta, tam atrox tamque incredibilis, verum, id quod multo magis
est admirandum, dies? Dixi ego idem in senatu caedem te optumatium
contulisse in ante diem V Kalendas Novembris, tum cum multi principes
civitatis Roma non tam sui conservandi quam tuorum consiliorum
reprimendorum causa profugerunt. Num infitiari potes te illo ipso die
meis praesidiis, mea diligentia circumclusum commovere te contra rem
publicam non potuisse, cum tu discessu ceterorum nostra tamen, qui
remansissemus, caede te contentum esse dicebas? \chap Quid? cum te
Praeneste Kalendis ipsis Novembribus occupaturum nocturno impetu esse
confideres, sensistin illam coloniam meo iussu meis praesidiis,
custodiis, vigiliis esse munitam? Nihil agis, nihil moliris, nihil
cogitas, quod non ego non modo audiam, sed etiam videam planeque
sentiam. Recognosce tandem mecum noctem illam superiorem; iam
intelleges multo me vigilare acrius ad salutem quam te ad perniciem rei
publicae. Dico te priore nocte venisse inter falcarios (non agam
obscure) in M.~Laecae domum; convenisse eodem complures eiusdem amentiae
scelerisque socios. Num negare audes? quid taces? Convincam, si negas.
Video enim esse hic in senatu quosdam, qui tecum una fuerunt. \chap O di
inmortales! ubinam gentium sumus? in qua urbe vivimus? quam rem publicam
habemus? Hic, hic sunt in nostro numero, patres conscripti, in hoc orbis
terrae sanctissimo gravissimoque consilio, qui de nostro omnium
interitu, qui de huius urbis atque adeo de orbis terrarum exitio
cogitent! Hos ego video consul et de re publica sententiam rogo et,
quos ferro trucidari oportebat, eos nondum voce volnero! Fuisti igitur
apud Laecam illa nocte, Catilina, distribuisti partes Italiae,
statuisti, quo quemque proficisci placeret, delegisti, quos Romae
relinqueres, quos tecum educeres, discripsisti urbis partes ad incendia,
confirmasti te ipsum iam esse exiturum, dixisti paulum tibi esse etiam
nunc morae, quod ego viverem. Reperti sunt duo equites Romani, qui te
ista cura liberarent et sese illa ipsa nocte paulo ante lucem me in meo
lectulo interfecturos [esse] pollicerentur. \chap Haec ego omnia vixdum
etiam coetu vestro dimisso comperi; domum meam maioribus praesidiis
munivi atque firmavi, exclusi eos, quos tu ad me salutatum mane miseras,
cum illi ipsi venissent, quos ego iam multis ac summis viris ad me id
temporis venturos esse praedixeram.
Quae cum ita sint, Catilina, perge, quo coepisti, egredere aliquando ex
urbe; patent portae; proficiscere. Nimium diu te imperatorem tua illa
Manliana castra desiderant. Educ tecum etiam omnes tuos, si minus, quam
plurimos; purga urbem. Magno me metu liberabis, dum modo inter me atque
te murus intersit. Nobiscum versari iam diutius non potes; non feram,
non patiar, non sinam. \chap Magna dis inmortalibus habenda est atque
huic ipsi Iovi Statori, antiquissimo custodi huius urbis, gratia, quod
hanc tam taetram, tam horribilem tamque infestam rei publicae pestem
totiens iam effugimus. Non est saepius in uno homine summa salus
periclitanda rei publicae. Quamdiu mihi consuli designato, Catilina,
insidiatus es, non publico me praesidio, sed privata diligentia defendi.
Cum proximis comitiis consularibus me consulem in campo et competitores
tuos interficere voluisti, compressi conatus tuos nefarios amicorum
praesidio et copiis nullo tumultu publice concitato; denique,
quotienscumque me petisti, per me tibi obstiti, quamquam videbam
perniciem meam cum magna calamitate rei publicae esse coniunctam. \chap
Nunc iam aperte rem publicam universam petis, templa deorum inmortalium,
tecta urbis, vitam omnium civium, Italiam [denique] totam ad exitium et
vastitatem vocas. Quare, quoniam id, quod est primum, et quod huius
imperii disciplinaeque maiorum proprium est, facere nondum audeo, faciam
id, quod est ad severitatem lenius et ad communem salutem utilius. Nam
si te interfici iussero, residebit in re publica reliqua coniuratorum
manus; sin tu, quod te iam dudum hortor, exieris, exhaurietur ex urbe
tuorum comitum magna et perniciosa sentina rei publicae. \chap Quid est,
Catilina? num dubitas id me imperante facere, quod iam tua sponte
faciebas? Exire ex urbe iubet consul hostem. Interrogas me, num in
exilium; non iubeo, sed, si me consulis, suadeo.
Quid est enim, Catilina, quod te iam in hac urbe delectare possit?
in qua nemo est extra istam coniurationem perditorum hominum, qui te non
metuat, nemo, qui non oderit. Quae nota domesticae turpitudinis non
inusta vitae tuae est? quod privatarum rerum dedecus non haeret in fama?
quae lubido ab oculis, quod facinus a manibus umquam tuis, quod
flagitium a toto corpore afuit? cui tu adulescentulo, quem corruptelarum
inlecebris inretisses, non aut ad audaciam ferrum aut ad lubidinem facem
praetulisti? \chap Quid vero? nuper cum morte superioris uxoris novis
nuptiis domum vacuefecisses, nonne etiam alio incredibili scelere hoc
scelus cumulasti? quod ego praetermitto et facile patior sileri, ne in
hac civitate tanti facinoris inmanitas aut extitisse aut non vindicata
esse videatur Praetermitto ruinas fortunarum tuarum, quas omnis
inpendere tibi proxumis Idibus senties; ad illa venio, quae non ad
privatam ignominiam vitiorum tuorum, non ad domesticam tuam
difficultatem ac turpitudinem sed ad summam rem publicam atque ad omnium
nostrum vitam salutemque pertinent. \chap Potestne tibi haec lux,
Catilina, aut huius caeli spiritus esse iucundus, cum scias esse horum
neminem, qui nesciat te pridie Kalendas Ianuarias Lepido et Tullo
consulibus stetisse in comitio cum telo, manum consulum et principum
civitatis interficiendorum causa paravisse, sceleri ac furori tuo non
mentem aliquam aut timorem tuum sed fortunam populi Romani obstitisse?
Ac iam illa omitto (neque enim sunt aut obscura aut non multa commissa
postea); quotiens tu me designatum, quotiens consulem interficere
conatus es! quot ego tuas petitiones ita coniectas, ut vitari posse non
viderentur, parva quadam declinatione et, ut aiunt, corpore effugi!
nihil [agis, nihil] adsequeris [, nihil moliris] neque tamen conari ac
velle desistis. \chap Quotiens tibi iam extorta est ista sica de manibus,
quotiens [vero] excidit casu aliquo et elapsa est! [tamen ea carere
diutius non potes] quae quidem quibus abs te initiata sacris ac devota
sit, nescio, quod eam necesse putas esse in consulis corpore defigere.
Nunc vero quae tua est ista vita? Sic enim iam tecum loquar, non
ut odio permotus esse videar, quo debeo, sed ut misericordia, quae tibi
nulla debetur. Venisti paulo ante in senatum. Quis te ex hac tanta
frequentia totque tuis amicis ac necessariis salutavit? Si hoc post
hominum memoriam contigit nemini, vocis expectas contumeliam, cum sis
gravissimo iudicio taciturnitatis oppressus? Quid, quod adventu tuo ista
subsellia vacuefacta sunt, quod omnes consulares, qui tibi persaepe ad
caedem constituti fuerunt, simul atque adsedisti, partem istam
subselliorum nudam atque inanem reliquerunt, quo tandem animo [hoc] tibi
ferundum putas? \chap Servi mehercule mei si me isto pacto metuerent, ut
te metuunt omnes cives tui, domum meam relinquendam putarem; tu tibi
urbem non arbitraris? et, si me meis civibus iniuria suspectum tam
graviter atque offensum viderem, carere me aspectu civium quam infestis
omnium oculis conspici mallem; tu cum conscientia scelerum tuorum
agnoscas odium omnium iustum et iam diu tibi debitum, dubitas, quorum
mentes sensusque volneras, eorum aspectum praesentiamque vitare? Si te
parentes timerent atque odissent tui neque eos ulla ratione placare
posses, ut opinor, ab eorum oculis aliquo concederes. Nunc te patria,
quae communis est parens omnium nostrum, odit ac metuit et iam diu nihil
te iudicat nisi de parricidio suo cogitare; huius tu neque auctoritatem
verebere nec iudicium sequere nec vim pertimesces? \chap Quae tecum,
Catilina, sic agit et quodam modo tacita loquitur: `Nullum iam aliquot
annis facinus exstitit nisi per te, nullum flagitium sine te; tibi uni
multorum civium neces, tibi vexatio direptioque sociorum inpunita fuit
ac libera; tu non solum ad neglegendas leges et quaestiones, verum etiam
ad evertendas perfringendasque valuisti. Superiora illa, quamquam
ferenda non fuerunt, tamen, ut potui, tuli; nunc vero me totam esse in
metu propter unum te, quicquid increpuerit, Catilinam timeri, nullum
videri contra me consilium iniri posse, quod a tuo scelere abhorreat,
non est ferendum. Quam ob rem discede atque hunc mihi timorem eripe; si
est verus, ne opprimar, sin falsus, ut tandem aliquando timere desinam.'
\chap Haec si tecum, ita ut dixi, patria loquatur, nonne impetrare
debeat, etiamsi vim adhibere non possit? Quid, quod tu te ipse in
custodiam dedisti, quod vitandae suspicionis causa ad M'. Lepidum te
habitare velle dixisti? A quo non receptus etiam ad me venire ausus es
atque, ut domi meae te adservarem, rogasti. Cum a me quoque id responsum
tulisses, me nullo modo posse isdem parietibus tuto esse tecum, qui
magno in periculo essem, quod isdem moenibus contineremur, ad
Q.~Metellum praetorem venisti. A quo repudiatus ad sodalem tuum, virum
optumum, M.~ Metellum, demigrasti; quem tu videlicet et ad custodiendum
diligentissimum et ad suspicandum sagacissimum et ad vindicandum
fortissimum fore putasti. Sed quam longe videtur a carcere atque a
vinculis abesse debere, qui se ipse iam dignum custodia iudicarit! \chap
Quae cum ita sint, Catilina, dubitas, si emori aequo animo non potes,
abire in aliquas terras et vitam istam multis suppliciis iustis
debitisque ereptam fugae solitudinique mandare?
`Refer', inquis, `ad senatum'; id enim postulas et, si hic ordo [sibi]
placere decreverit te ire in exilium, optemperaturum te esse dicis. Non
referam, id quod abhorret a meis moribus, et tamen faciam, ut
intellegas, quid hi de te sentiant. Egredere ex urbe, Catilina, libera
rem publicam metu, in exilium, si hanc vocem exspectas, proficiscere.
Quid est, Catilina? ecquid attendis, ecquid animadvertis horum
silentium? Patiuntur, tacent. Quid exspectas auctoritatem loquentium,
quorum voluntatem tacitorum perspicis? \chap At si hoc idem huic adulescenti
optimo, P.~Sestio, si fortissimo viro, M.~Marcello, dixissem, iam mihi
consuli hoc ipso in templo iure optimo senatus vim et manus intulisset.
De te autem, Catilina, cum quiescunt, probant, cum patiuntur, decernunt,
cum tacent, clamant, neque hi solum, quorum tibi auctoritas est
videlicet cara, vita vilissima, sed etiam illi equites Romani,
honestissimi atque optimi viri, ceterique fortissimi cives, qui
circumstant senatum, quorum tu et frequentiam videre et studia
perspicere et voces paulo ante exaudire potuisti. Quorum ego vix abs te
iam diu manus ac tela contineo, eosdem facile adducam, ut te haec, quae
vastare iam pridem studes, relinquentem usque ad portas prosequantur.
\chap Quamquam quid loquor? te ut ulla res frangat, tu ut umquam te corrigas,
tu ut ullam fugam meditere, tu ut ullum exilium cogites? Utinam tibi
istam mentem di inmortales duint! tametsi video, si mea voce perterritus
ire in exilium animum induxeris quanta tempestas invidiae nobis, si
minus in praesens tempus recenti memoria scelerum tuorum, at in
posteritatem impendeat. Sed est tanti, dum modo ista sit privata
calamitas et a rei publicae periculis seiungatur. Sed tu ut vitiis tuis
commoveare, ut legum poenas pertimescas, ut temporibus rei publicae
cedas, non est postulandum. Neque enim is es, Catilina, ut te aut pudor
umquam a turpitudine aut metus a periculo aut ratio a furore revocarit.
\chap Quam ob rem, ut saepe iam dixi, proficiscere ac, si mihi inimico, ut
praedicas, tuo conflare vis invidiam, recta perge in exilium; vix feram
sermones hominum, si id feceris, vix molem istius invidiae, si in
exilium iussu consulis ieris, sustinebo. Sin autem servire meae laudi et
gloriae mavis, egredere cum inportuna sceleratorum manu, confer te ad
Manlium, concita perditos cives, secerne te a bonis, infer patriae
bellum, exsulta impio latrocinio, ut a me non eiectus ad alienos, sed
invitatus ad tuos isse videaris. \chap Quamquam quid ego te invitem, a
quo iam sciam esse praemissos, qui tibi ad Forum Aurelium
praestolarentur armati, cui iam sciam pactam et constitutam cum Manlio
diem, a quo etiam aquilam illam argenteam, quam tibi ac tuis omnibus
confido perniciosam ac funestam futuram, cui domi tuae sacrarium
[scelerum tuorum] constitutum fuit, sciam esse praemissam? Tu ut illa
carere diutius possis, quam venerari ad caedem proficiscens solebas, a
cuius altaribus saepe istam impiam dexteram ad necem civium
transtulisti? \chap Ibis tandem aliquando, quo te iam pridem ista tua
cupiditas effrenata ac furiosa rapiebat; neque enim tibi haec res adfert
dolorem, sed quandam incredibilem voluptatem. Ad hanc te amentiam
natura peperit, voluntas exercuit, fortuna servavit. Numquam tu non modo
otium, sed ne bellum quidem nisi nefarium concupisti. Nactus es ex
perditis atque ab omni non modo fortuna, verum etiam spe derelictis
conflatam inproborum manum. \chap Hic tu qua laetitia perfruere, quibus
gaudiis exultabis, quanta in voluptate bacchabere, cum in tanto numero
tuorum neque audies virum bonum quemquam neque videbis! Ad huius vitae
studium meditati illi sunt, qui feruntur, labores tui, iacere humi non
solum ad obsidendum stuprum, verum etiam ad facinus obeundum, vigilare
non solum insidiantem somno maritorum, verum etiam bonis otiosorum.
Habes, ubi ostentes tuam illam praeclaram patientiam famis, frigoris,
inopiae rerum omnium, quibus te brevi tempore confectum esse senties.
\chap Tantum profeci tum, cum te a consulatu reppuli, ut exsul potius
temptare quam consul vexare rem publicam posses, atque ut id, quod esset
a te scelerate susceptum, latrocinium potius quam bellum nominaretur.
Nunc, ut a me, patres conscripti, quandam prope iustam patriae
querimoniam detester ac deprecer, percipite, quaeso, diligenter, quae
dicam, et ea penitus animis vestris mentibusque mandate. Etenim, si
mecum patria, quae mihi vita mea multo est carior, si cuncta Italia, si
omnis res publica loquatur: `M.~Tulli, quid agis? Tune eum, quem esse
hostem comperisti, quem ducem belli futurum vides, quem expectari
imperatorem in castris hostium sentis, auctorem sceleris, principem
coniurationis, evocatorem servorum et civium perditorum, exire patiere,
ut abs te non emissus ex urbe, sed immissus in urbem esse videatur?
Nonne hunc in vincla duci, non ad mortem rapi, non summo supplicio
mactari imperabis? \chap Quid tandem te impedit? mosne maiorum? At
persaepe etiam privati in hac re publica perniciosos cives morte
multarunt. An leges, quae de civium Romanorum supplicio rogatae sunt? At
numquam in hac urbe, qui a re publica defecerunt, civium iura tenuerunt.
An invidiam posteritatis times? Praeclaram vero populo Romano refers
gratiam, qui te, hominem per te cognitum nulla commendatione maiorum tam
mature ad summum imperium per omnis honorum gradus extulit, si propter
invidiam aut alicuius periculi metum salutem civium tuorum neglegis.
\chap Sed, si quis est invidiae metus, non est vehementius severitatis ac
fortitudinis invidia quam inertiae ac nequitiae pertimescenda. An, cum
bello vastabitur Italia, vestabuntur urbes, tecta ardebunt tum te non
existumas invidiae incendio conflagraturum?' His ego sanctissimis
rei publicae vocibus et eorum hominum, qui hoc idem sentiunt, mentibus
pauca respondebo. Ego si hoc optimum factu iudicarem, patres conscripti,
Catilinam morte multari, unius usuram horae gladiatori isti ad vivendum
non dedissem. Etenim si summi viri et clarissimi cives saturnini et
Gracchorum et Flacci et superiorum complurium sanguine non modo se non
contaminarunt, sed etiam honestarunt, certe verendum mihi non erat, ne
quid hoc parricida civium interfecto invidiae [mihi] in posteritatem
redundaret. Quodsi ea mihi maxime inpenderet tamen hoc animo fui semper,
ut invidiam virtute partam gloriam, non invidiam putarem. \chap Quamquam
non nulli sunt in hoc ordine, qui aut ea, quae inminent non videant aut
ea, quae vident, dissimulent; qui spem Catilinae mollibus sententiis
aluerunt coniurationemque nascentem non credendo corroboraverunt; quorum
auctoritate multi non solum improbi, verum etiam inperiti, si in hunc
animadvertissem, crudeliter et regie factum esse dicerent. Nunc
intellego, si iste, quo intendit, in Manliana castra pervenerit, neminem
tam stultum fore, qui non videat coniurationem esse factam neminem tam
improbum, qui non fateatur. Hoc autem uno interfecto intellego hanc rei
publicae pestem paulisper reprimi, non in perpetuum comprimi posse.
Quodsi se eiecerit secumque suos eduxerit et eodem ceteros undique
collectos naufragos adgregarit, extinguetur atque delebitur non modo
haec tam adulta rei publicae pestis, verum etiam stirps ac semen malorum
omnium. \chap Etenim iam diu, patres conscripti, in his periculis
coniurationis insidiisque versamur, sed nescio quo pacto omnium scelerum
ac veteris furoris et audaciae maturitas in nostri consulatus tempus
erupit. Quodsi ex tanto latrocinio iste unus tolletur, videbimur
fortasse ad breve quoddam tempus cura et metu esse relevati, periculum
autem residebit et erit inclusum penitus in venis atque in visceribus
rei publicae. Ut saepe homines aegri morbo gravi cum aestu febrique
iactantur, si aquam gelidam biberunt, primo relevari videntur, deinde
multo gravius vehementiusque adflictantur, sic hic morbus, qui est in re
publica, relevatus istius poena vehementius reliquis vivis ingravescet.
\chap Quare secedant inprobi, secernant se a bonis, unum in locum
congregentur, muro denique, [id] quod saepe iam dixi, secernantur a
nobis; desinant insidiari domi suae consuli, circumstare tribunal
praetoris urbani, obsidere cum gladiis curiam, malleolos et faces ad
inflammandam urbem comparare; sit denique inscriptum in fronte unius
cuiusque, quid de re publica sentiat. Polliceor hoc vobis, patres
conscripti, tantam in nobis consulibus fore diligentiam, tantam in vobis
auctoritatem, tantam in equitibus Romanis virtutem, tantam in omnibus
bonis consensionem, ut Catilinae profectione omnia patefacta,
inlustrata, oppressa, vindicata esse videatis.
\chap Hisce ominibus, Catilina, cum summa rei publicae salute, cum tua peste
ac pernicie cumque eorum exitio, qui se tecum omni scelere parricidioque
iunxerunt, proficiscere ad impium bellum ac nefarium. Tu, Iuppiter, qui
isdem quibus haec urbs auspiciis a Romulo es constitutus, quem Statorem
huius urbis atque imperii vere nominamus, hunc et huius socios a tuis
[aris] ceterisque templis, a tectis urbis ac moenibus, a vita
fortunisque civium [omnium] arcebis et homines bonorum inimicos, hostis
patriae, latrones Italiae scelerum foedere inter se ac nefaria societate
coniunctos aeternis suppliciis vivos mortuosque mactabis.
\bye