% tex2asc-version: 1.0
%
% Ab Urbe Condita, praefatio editoris.
%
% Contributor: Konrad Schroder <
[email protected]>
%
% Original publication data:
% Conway, Robert and Walters, Charles.
% _Titi_Livi_Ab_Urbe_Condita,_Tomus_I:_Libri_I-V_
% Clarendon: Oxford University Press, 1914.
%
% Version: 0.02 (Beta), 15 September 1993
%
% This file is in the Public Domain.
%
\input ks_macros.tex
\docversion=1.0pt \warnifold
\raggedbottom
\centerline{\bf PRAEFATIO EDITORIS\footnote{$^1$}
{Gratias agimus amicis doctissimis Professoribus Postgatio et
Andersonio nec non Equiti aur. clarissimo Vniuersitatis Cantabrigiensis
Oratori Publico Iohanni Eduino Sandys quorum opera benignissima
obscuritates multae de hac praefatione sublatae sunt.}}
\bigskip
\S\ 1. C{\sc VM} abhinc annos tredecim textum primae Decadis
Liuianae edendum suscepi, praeuidere prorsus nequibam
quantum temporis necessaria operis ratio foret postulatura.
Praeter enim duos codices adhuc neglectos, Oxoniensem
(\S\ 17) anno 1905 ab amico Alexandro Soutero, nunc
Professore Aberdonensi, Agenensem (\S\ 29) anno 1904 a collega
Waltersio indicatum, quos in usum trahendos esse statim
comparebat, experientia satis acri edoctus sum quam
lacunosa adhuc esset, etiam post insignes uirorum doctorum
curas, notorum quoque codicum notitia. Fragmentorum
Veronensium (\S\ 7) quoad exstat testimonium stabilierat
Mommsenius anno 1868; codices optimos Mediceum
(\S\ 9) et Parisiensem (\S\ 13) fide ac diligentia normam
aetatis suae longe transcendens anno 1841 excusserat
Alschefskius; eximiam uero nostris studiis lucem attulerat
Frigellius, qui cum per amplius uiginti annos, ut ipse
testatur, codicibus Liuianis operam nauasset, quattuor
codicum (per totam Decadem a se conlatorum) Medicei
Parisiensis Romani (\S\ 24) Upsaliensis (\S\ 15) testimonium,
plurimis in locis multorum aliorum lectiones addens, scilicet
Floriacensis (\S\ 14) et Dominicani (\S\ 25) et decem
deteriorum codicum et nouem Editionum ueterum, per
tres priores Libros edidit ({\it Collatio Codicum Livianorum
Lib.~I--III,\/} Upsaliae, 1878); Upsaliensem quoque totum
H\"aggstr\"omius conlatum iam prius ediderat (1874). Ex
codicibus autem egregiis, Leidensi (\S\ 28) et (per
commentarios Casleii) Harleiano (\S\ 20) Drakenborchius editioni
suae incomparabili annorum 1738--1746 optatissimum
subsidium traxerat in textu huius Decadis recensendo.
Videbantur igitur sex utique fontes (${\it Ver.}MP{\it Up}HL$) sat boni
per magnam operis partem in promptu esse, etiam plures per
tres Libros. Sed opus ipsum iam tractanti longe alia rerum
patuit condicio.
\S\ 2. Primum enim editoris Britanni procul dubio
officium fuit testimonium codicis Harleiani, non ex excerptis
Casleianis---non nulla quidem illis multo tamen minore
quam hodie postulatur cura factis---sed plene adhibere.
Hunc igitur codicem totum rogatu meo contulit anno
1902 amicus Waltersius, tunc recens in Regis Collegio
Londiniensi Professor creatus. Quo facto statim comparuit
quot falsa non nunquam ex erroribus saepius ex silentio
Casleii enata in doctorum de hoc codice\footnote{$^2$}
{Quid quod Frigellius hunc codicem amissum esse autumat ({\it
Livianorum Librorum Primae Decadis emendandae Ratio,} Upsaliae, 1875,
p.~6); uel quod Zingerleius (in editione sua 1890) per libros IX et X
codicem `$H$' citare gaudet, qui nullus est? Nam in Libris I--VIII
hoc siglo Zingerleius codicem Harleianum hunc ipsum Priorem (\S\ 20)
denotat (qui cum Libro octauo desinit); sed in IX et X Harleianum
Secundum (anni 1454) cum hoc confundit.}
commentariis
florerent. Mox testimonia Medicei et Parisiensis
colligentem Alschefskii me et Frigellii discrepantiae prorsus
oppresserunt atque ad ipsos codices confugere coegerunt.
Nec tamen erga doctissimos hos uiros et de Liuio optime
meritos usquam nisi grate et pie loqui uelim; sed etiam
in $M$ et $P$ rem imperfectam reliquerunt, Alschefskius ideo
quod---oculis, ut credo, suis, optico instrumento nullo
adiutis, confisus---non satis, Frigellius quod nusquam in
Collatione sua correcturas primae secundae tertiae manus,---aut
in $MP$ aut in ceteris---distinxit. Frigellius quoque
cum animo fortissimo decem fere hominum laborem suscepisset,
ipsa messis suae magnitudine, ut uidetur, uictus,
lectiones huius et illius codicis (praecipue $M$ et $P$) saepe
uel confudit uel silentio perperam tradidit;\footnote{$^3$}
{Vt pauca ex plurimis exempla adducam, confer Frigellii adnn. cum
nostris de {\it Praef.} 13; 1.1.7 ({\it Laurentinum\/}); 1.9.15 ({\it
dedissent\/}); 1.29.6 ({\it urbe\/}); 2.34.6 ({\it eam\/}); 2.45.1 ({\it
proximi\/}); 2.49.4 ({\it sperneres\/}); 3.29.5 ({\it domos\/});
praeterea quae de codice Romano (\S\ 24) memoranda erunt. Inuitus talia
commemoro; debemus tamen semel lectorem monere ubicumque commentarios
nostros cum Frigellianis discrepare inuenerit, nusquam hoc temere
fieri sed examine instituto in re praesenti.}
neque omnino
ultra Librum Tertium in commentariis suis edendis processit;
et ne in his quidem Libris $F$ codicis, cuius pretium
ipse primus perspexit, testimonium plene refert. Quid
praeterea quod tres alii optimae notae, Bambergensis (\S\ 16),
Einsiedlensis (\S\ 18), Dominicanus (\S\ 25), quamuis saepe
a uiris doctis commemorati, adhuc inspecti tantum iacebant?
Nec non quod imperfecta horum notitia ueritati saepe
nocuit, si quidem de Dominicano in commentariis editorum,
Hertzio uel Keilio uel Frigellio confisorum, quae falso
perhibentur paene plura sunt\footnote{$^4$}
{Confer e.g. nostras cum adnn. priorum cuiusuis ad 1.26.14;
3.29.5; 3.44.9; 4.19.2: 5.39.7; 5.44.3; 7.16.1; 7.30.17;
8.26.4; 9.34.9. Vt breuius loquar, inter ea quae de $D$ post Lib.~III
finem traduntur, difficile est quicquam reperire quod non falsum sit.}
quam quae uere? Postremo
inuiti intelleximus ne Drakenborchii quidem ex codice
Leidensi (\S\ 28) excerpta aut satis completa aut erroribus
libera esse.
\S\ 3. Hi igitur decem codices $MPFBOEHDLA$ (quorum
indoles infra describetur) quoad exstant huius editionis causa
ubique comparati sunt et eorum lectiones in omnibus locis qui
mentione digni uidebantur non silentio\footnote{$^5$}
{In hac re ab instituto Bibliothecae huius in ceteris auctoribus
seruato discedere necessarium duximus quod quoniam plures codicum (in
primis Veronensis, Harleianus, Bambergensis) per grandem partem
operis defiunt; plures autem, in primis Vormatiensis, per excerpta
tantum siue iam antiqua seu recentia nobis noti sunt; omnes uero
lacunis et paruis et interdum maioribus laborant---in hac, inquam,
codicum condicione `argumentum ex silentio', lectori periculosissimum,
prorsus abiecimus. Nihil igitur amplius ex adnotationibus nostris
de codicis unius cuiusque in unum quemque locum testimonio colligas
precamur quam quod aperte ibi testamur. Sicubi, ut saepissime, huius
uel illius testimonium exspectatum desiderabis, statuas profecto illud
ne nobis quidem comparuisse. Huius autem inscientiae si causam requiras,
inter adnotationes praecedentes facile reperias num qua lacuna
uel damnum huius uel illius codicis ueritatem occulerit. Illud etiam
praecipue animaduertas oramus quod ubicumque in codice aliquo
manus tantum correctrix (ut saepissime $F^3$) nominatur, sed
de primae manus scriptura ($F$) nihil tradimus, intellegi
uolumus nos hanc scripturam omnino oblitteratam inuenisse.}
indicatae sed aperte
citatae sunt. Si quis tamen uereatur ne apparatus noster in
plenae conlationis magnitudinem creuerit, scito nos, quamquam
de omnibus codicibus longe plura collegimus, in
adnotatione eos locos solos sed eos omnes attigisse ubi
aut ipsam loci lectionem stabilire uel diiudicare adhibitis codicum
testimoniis oportebat, aut discrepantiam codicum ad
codicis huius uel illius naturam auctoritatemque inlustrandam
utilem esse credidimus. Saepissime nobis usu uenit
ut uariationem unius codicis per ceteros omnes exquisierimus;
deinde ubi illius codicis solius propriam esse compertum
habuerimus silentio praeterierimus.
\S\ 4. Lecti sunt codices aut a me aut a Waltersio, cuius
studium codicum insigne editionis huius fundamenti instar
fuit, aut (quod ad $L$ et $B$ maxime pertinet) a collegis meis
in Vniuersitate Mancuniensi Iohanne Frederico Dobson
(nunc apud Bristolienses Professore) Alexandroque Hope
Kyd, qui ambo in legendis et exscribendis codicibus rationes
nostras summa diligentia exsecuti sunt. Quomodo
inter nos hoc opus distributum sit infra exponetur, sed
iam inde intellegas precor, candidissime lector, anno 1903
Waltersium rogatu meo mihi in hac editione socium ab
Vniuersitate Oxoniensi constitutum esse, ita ut in prioribus
quinque Libris edendis auctoritas summa penes me restaret,
penes illum in quinque Libris sequentibus. Vbique igitur
pluralis numerus (nos) commune amborum iudicium uel
coniecturam ab ambobus elaboratam denotabit, singularis
(ego) in his quinque Libris Conwaii tantum uel iudicium
uel temptamen.---Hae omnes lectiones huius editionis causa
quaesitae per singulas litteras denotantur $MP$ cet.
\S\ 5. Praeter hos quos nominaui adhibui quoad exstant
testimonia codicis Vormatiensis (\S\ 12) a Beato Rhenano
per Drakenborchium ex editione Frobeniana (an.~1535)
tradita; codicis Romani per priores tres Libros a Frigellio;
codicum quos uocant deteriorum,\footnote{$^6$}
{Quos citamus hi sunt: Loueliani 1, 2, 3, 4, 5; Leidensis 2;
Harleianus 2 (anni 1454); Haverkampianus; Helmstadiensis; Palatini
tres; Vossianus 2, His adde Fragmentum Haverkampianum, a
Drakenborchio saepe citatum, nunc deperditum, aetatis tamen, ut
uidetur, melioris, quod aliquando utile est. Horum omnium indolem
satis descripsit Drakenborchius Tom. VII editionis suae pp.~320
sqq. Codicem Carinthianum (saec.~XIII) quem laudat Zingerleius (Ed.
Liv. I Praef.) semel tantum citauimus (4.47.7); et uix saepius (a
Frigellio, {\it Coll. Liv. i--iii,} pp.~10, 12) Barberinianum,
saec. XV, Vindobonensemque, saec. XIV.}
i.e. saeculorum decimi tertii quarti quinti, ibi tantum ubi necessarium
fuit, a Drakenborchio, uel---scil. in prioribus tribus Libris---a
Frigellio; sed has lectiones ab aliis acceptas semper
pluribus litteris denotamus, ut {\it Vorm., Rn., Up} (\S\ 15).
Editionum quoque ueterum testimonia accepi a Drakenborchio,
hic illic a Zingerleio correcta; quinquaginta fere locis ubi
repertor uerae lectionis adhuc quaerendus fuit, editiones
usque ad Aldinam in Bibliotheca Rylandsiana Mancunii
ipse perscrutatus sum. Hoc uero opus exsequenti mihi contigit
dubium resoluere quod plures doctorum\footnote{$^7$}
{Audi inter alios querentem Creverium in Praefatione editionis
suae (Paris, 1735) p.~lxiv. Frustra ille numerationem mutare
conatus est.}
uexauit, scil.
quis primus historiam Liuianam in capita diuiserit; nam
interdum diuisio illa cum certa aliqua lectione cohaeret, ut
in 4.32.1. Diuisit Ianus Gruter anno 1612,\footnote{$^8$}
{Quod uidi huius Editionis exemplar capita dinumerata praebet sed
iam praefatione sua caret; in praef. Editionis anni 1628 disertis
uerbis Gruter se testum in `tmemata' diuisisse testatur.}
ut ad
eum locum docui. Minores uero quas uocant sectiones, et
Gronovio (1664) et Creverio (1735) ignotas, fecisse uidetur
Drakenborchius (1738).
Emendantium multitudinem paene innumeram codices
ignorantium, nisi quatenus eorum temptamina aut in opere
quodam maiore\footnote{$^8$}
{Harantii ({\it Emend. et Adnotationes ad Titum Liuium,} Parisiis,
1880) et Nov{\'a}kii (in {\it Cesk{\'e} Museo Philolog.} editas, sed
nobis per Muellerum tantum cognitas) coniecturas fere semper ad
sententiam Liuii inlustrandam luculentas, rarissime tamen cum
codicum auctoritate conciliandas inuenimus.}
edita (qualis praeclara Madvigii animaduersio,
{\it Emendationes Livianae,} Ed. 2, Hauniae, 1877)
aut in {\it Annalibus Societatis Philologicae Berolinensis} a chorago
illo studiorum nostrae aetatis Liuianorum Hermanno Iohanne
M\"uller collecta et perpensa sunt, de industria negleximus.
\S\ 6. Decadum Liuianarum quot exstant una quaeque suos
codices habet; neque inter Primae Decadis saeculo XIII
antiquiores ullum adhuc uidimus qui quicquam Decadum
posteriorum contineat.
Primae Decadis codices quot nouimus omnes in duas
familias discedunt; harum uero una quae Nicomachea
uocatur omnes complectitur, praeter palimpsesti Veronensis
fragmenta a Mommsenio reciperata, de quibus breuiter
iam loqui licebit.
\S\ 7. Codex {\bf Veronensis} ({\it Ver.}, Biblioth. capitularis Veronensis
40, saeculi quarti) saec.~nono moralibus aliquot S.~Gregorii
papae coopertus est. Quae subter iacent per LXV
quidem folia fragmenta Vergilii et scholiorum
Vergilianorum\footnote{$^{9}$}
{Ribbeck, {\it Prolegom. Vergiliana,} p.~226.}
et mathematici alicuius et philosophi alicuius praebent, per
LX uero folia fragmenta Liuianorum Librorum III--VI.
Paginae formam quaternariam, columnas binas exhibent;
litterae in unaquaque linea ad minimum XIV, ad maximum
XXII, plerumque XVIII, quem numerum in lacunis aestimandis
pro norma habui.\footnote{$^{10}$}
{Vbi {\it uix plus quam\/} e.g. {\it sex litterae desunt\/} scripsi,
quasi linea uiginti litterarum fuisset rationem duxi; ubi {\it uix
minus quam,} quasi sedecim litterarum fuisset.}
Primus quod sciamus antiquam
scripturam obseruauit Angelus Maius (anno 1818), Liuiana
Blumius ({\it Mus. Rhen.} ii (1828), 336); post quem, quamquam
plures rem primis labris temptauerunt, nemo quicquam
effecit ante Mommsenium qui anno 1867 opus more
suo heroico attigit perfecitque, testimoniumque quoad exstat
lucidissime edidit in {\it Commentationibus Regiae Academiae
Scientiarum Berolinensis anni 1868.} Fragmentum primum
incipit a 3.6.5 {\it veniat ut anno}; ultimum desinit ad 6.7.1
{\it ingentem Latinorum Herni-.} Initium finisque unius cuiusque
fragmenti suo in loco memorabitur. Scriptura uncialis
est, quarto saeculo, ut periti aestimant, non inferior. Quot
et cuius generis erroribus ex fonte tot saeculis antiquiore
medicina adferri potuerit, ex adnotatione nostra facile
reperietur (e.g. ad 4.25.4; 5.53.1); id tamen non minus
apparebit, etiam quarto saeculo corruptelas pessimas\footnote{$^{11}$}
{Non nullas harum silentio praeteriimus (ut in 3.64.2 ubi uocem
{\it tr.} i. e. tnbunorum ante plebis solus addit). Plures libenter
missas fecissemus nisi adhuc plerique ignorare uisi essent quam
saepe nugetur hic codex. Amplius mox disces a collega nostra Clara
M. Knight, A.M. apud {\it Cl. Quarterly,} VIII (1914).}
et plurimas (e.g. ad 5.4.8) inrepsisse. In commentariis etiam
fragmentorum editioni subiectis largam textum constituentibus
opem Mommsenius tulit; praecipue quia Veronensis
uirtutes saepe minoris aestimare quam uoluit a ueritate ipsa
uidetur coactus.
\S\ 8. Familia Nicomachea nomen inde traxit quod subscriptiones
Librorum, et quidem omnium praeter Librum decimum ubi nullae sunt,
docent hanc textus formam profectam esse a recensione quam Symmachorum
domus instituit. Quintus enim Aurelius Symmachus,\footnote{$^{12}$}
{{\it Q. Aurelii Symmachi quae supersunt,} ed. Seeck, Berlin, 1893;
titulus sepulchralis {\it C.I.L.} vi. 1699. Consul fuit anno 391
p.C.n.; obiit, ut uidetur, anno 402. In {\it Epist.} 9.13 ad
Valenanum (anni 401, iudice Seeckio) huius recensionis meminit:
{\it munus totius Liuiani operis quod spopondi etiam nunc
diligentia emendationis moratur.} In {\it Epist.} 4.18 {\it ad Protadium}
(anni 396 eodem iudice) amicum monet ut ad
{\it priscas Gallorum memorias inlustrandas reuoluat Patauini
scriptoris extrema quibus res Gai Caesans explicantur.} De tota
Symmachorum familia Praefatio Seeckii luculenta consulenda est cum
{\it C.I.L.} vi. 1782, 1783.}
Romanorum
antiquitatum contra Christianos defensor praeclarus, munus hoc Liuii
emendandi Tascio\footnote{$^{13}$}
{Sic nomen scribunt codd. meliores Sidonii Apoll. Epp. 8.3.1.}
Victoriano, senatorii ordinis uiro, uidetur
commisisse, cuius uoces {\it emendabam dominis Symmachis subscriptionem}
claudunt unius cuiusque libri usque ad Nonum. Huic uero testimonio
praeponitur aliud in Libris VI, VII, VIII a Nicomacho Flauiano additum
Symmachi genero, quem Praefectum Vrbis annis 394, 399, 401 fuisse
constat. Libros autem III, IV, V, filius huius, ut demonstrat Seeckius
({\it op. cit.} p.~li), Nicomachus Dexter a se emendatos esse testatur, idque
in Lib.~V subscriptione se fecisse dicit {\it ad exemplum parentis} (i.e.
cognati) sui {\it Clementiani,} de quo nihil amplius, quod reperiam, cognitum
est. Forma\footnote{$^{14}$}
{Huius mentionem fecit Gronovius in Praef. editionis suae (1664--5)
sed primus, quod sciam, plene interpretatus est Otto Jahn, {\it Berichte
d.~S\"achs Gesellsch. d.~Wissensch. (Phil.-Hist. Abtheil.),} 1851,
p.~335.}
quidem subscriptionum in codicibus, ut apparebit ab
adnotatione nostra, saepe corrupta est et huic uel illi codici saepe
deest; nullus tamen codicum nostrorum praeter Veronensem non ex fonte
Symmachiano textum suum traxit. Quantam autem Symmachis gratiam debeamus
inde facile conspicitur si ea menda computantur quibus laborat
Veronensis, uacant Nicomachei. Nec mira est haec Nicomacheorum quamquam
quinque saltem saeculis posteriorum praestantia cum
reputas illos proxime ab unciali quodam fonte (uel fontibus)
distare, ut ex uocibus saepissime male diuisis (e.g. {\it aut socio
antiquum animalib.} (3.60.2) pro {\it haud scio an, qui tum
animi ab\/}; {\it martis uouet auribus} (8.10.14) pro {\it marti suoue
taurilibus}\footnote{$^{15}$}
{Cf. \S\ 20, et u. adnn. ad 3.22.9; 4.6.3; 5.42.7.})
satis patet; adeo ut uix credi possit plus quam
unum descriptionis opus inter exemplar aliquod unciale et
$M$ (uel $F$ uel $H$) codicis descriptionem interuenisse. Haec
autem codicum noni saeculi directa ex codd. quarti uel
quinti deriuatio normae iam bene cognitae consentit, ut clare
demonstrat Shipley ({\it Certain Sources of Corruption in Latin
MSS.,} the Macmillan Co., New York, 1904, p.~5).
\S\ 9. Inter Nicomacheos princeps nominandus est {\bf Mediceus} ($M$,
Biblioth. Laurentianae Plut. lxiii. 19, saeculi X uel XI incipientis)
Libros decem quaternionibus XXVII continens (in membrana egregia binis
columnis scriptus) ob scribarum suorum eximiam fidem, quae tamen saepe
magis per antiquitatem lectionum quam per harum ipsarum integritatem
elucet. Dittographiarum quas uocant\footnote{$^{16}$}
{De his egit Winkler, {\it Die Dittographien in den
Nikomachianischen Codices des Livius,} Vienna, 1890--1892 ({\it
Progr. d. Leopoldst. Kommunal-, Real- u. Obergymnasiums}), ad quem
librum ipse aditum non habui.}
paene constans seruator, glossemata quoque plurima eaque saepe antiqua
(\S\ 10) et in margine et inter lineas religiose tradidit, quae interdum
(saepissime in Lib.~VII) etiam textui ipsi interpolata sunt (e.g. ad
4.31.7). Exaratus est a non minus tnbus sclibis, quorum optimus, qui
quaternioni decimo\footnote{$^{17}$}
{Non decimi quarti ut scribit Frigellius ({\it Collat.} p.~6); quo
errore ea omnia quae subinde disputat pessum data sunt; praeterquam
quod notas {\it a--h} in Quatt. XIV--XXI omnino neglexit.}
nomen suum {\it Leo Diac(onus)} subsclipsit, certe partem alteram quat.
primi, quatt. II--X\footnote{$^{18}$}
{Sed Quat. VII quattuor tantum folia habet.}
(i.e. a Lib.~1.9.15 {\it desiderium} ad 3.71.8 {\it suadere})
conscripsit: probabile est autem eundem quaternionis XI lineas 16
ultimas et quatt. XI--XIII (i.e. 4.21.4 {\it arguens
Seruilio$\ldots$5.7.7 rei p. extra}) confecisse; eidem etiam uix
abnuendi sunt quatt. XXII--XXVII (8.14.1 {\it merito cuiusque} ad Decadis
finem). Alter, qui Vetus ex pristina scripturae suae forma iure
appellari potest, quat. primi primam partem (usque ad 1.9.15) et
quat. XI praeter sedecim ultimas lineas scripsit: Tertius quatt.
XIV--XXI, quarum uni cuique ad finem litteras $a\ldots h$ deinceps
subnotauit. In quat. XXI sex tantum folia sunt, quippe quae ad operis
partem huic scribae attributam facile suffecerint (plura de horum
scriptura in {\it Camb. Philo. Soc. Proceedings,} 1902, p.~10 reperientur).
Aliquando errores eos habet qui perperam audiendo potius quam male
legendo efficiantur (cf. 4.7.7 adn.).
\S\ 10. In hoc autem codice multum interest inter correcturas primae et
secundae manus (atramento iam subrubenti factas) quae ambae auctoritatem
aliquam habent et correcturas tertiae uel quartae (atramento nigro
factas) quae omnes nihili sunt. Scriba Vetus quod scripsit ipse saepe
correxit\footnote{$^{19}$}
{Vide sis adnn. e.g. ad 4.9.3; 4.9.9; 4.19.6.}
aut puncto infra litteram corrigendam addito litteraque noua
suprascripta, aut littera ipsa atramento mutata; sed nunquam per
rasuram: contra Leo et Tertius saepe quae primo scripsere eraserunt, tum
atramento eodem (coloris iam fusci) usi noua inseruerunt; has
correcturas siglo $M^1$ denotamus.\footnote{$^{20}$}
{Cf. in Leonis parte e.g. 4.51.3--4 adn.; in Tertii parte (e.g.)
{\it aeru} in {\it aeris} (5.7.12) a prima manu recte mutatum
est.}
Sequitur ut ubi correctura per rasuram ipsam perfecta est, discerni
nequeat utrum a manu prima (Leonis, siue Tertii) an a manu secunda,
cuiuscumque fuit, profecta sit. Hanc uero manum, ubi quicquam
scripserit, atramenti color clarior ac saepe rubicundior statim prodit.
Cum autem uera lectio persaepe hic ab $M^1$ illic ab $M^2$
introducta sit, operae pretium erit peruestigare num aut $M^1$ aut
$M^2$ ex uno aliquo fonte (qui fortasse ab archetypo codicum $P^2FBUp$
non longe discrepuerit) suas quisque correcturas traxerit.
Glossemata plurima in margine huius codicis exstant,
quorum partem magnam a scriba primario una cum textu
ipso descriptam esse a scripturae genere manifestum est.
Exempla in adnn. ad 1.28.7; 5.2.8; 5.21.5; 5.44.4;
et alibi reperies; in 3.49.5 (et alibi) glossema tale in
textum inrepsit. Vnum autem huius generis prae ceteris
memorari debet, quia procul dubio Germanicam originem
prodit seu scribae (Leonis?) ipsius, seu codicis, seu exemplaris tantum
(uel archetypi eius) ex quo codex descriptus
est: ad Lib.~IX c. 3 init. (quat. XXIII, p. 6, col. 1) narrationem Liuii
sic notat glossemator: {\it fremits et diversa consilia Romanorum apud
pFurculas caudinas interclus(orum),}
ubi {\it pF-} illud uix ab Italo homine profectum erit. Vt igitur
in uniuersum Frigellio adsentimur hunc codicem Cisalpini
generis (cui etiam $RDLA$ adsignandi sunt) uocanti, ita adfirmare non
ausim scribas Medicei unum tantum exemplar
ante oculos habuisse; quaerendum potius erit, praesertim si
dittographiarum et correcturarum primae manus ratio recte
perpenditur, nonne ex duobus saltem fontibus, uno codicibus
$RDLA$, altero codicibus $PFUpB$ propiore, hic codex haustus
sit. Simili ratione $P$ a $P^2$ distare mox uidebimus.
\S\ 11. De huius codicis auctoritate multum dissensere uiri
docti, ei tamen qui codicem ipsum penitus cognouerunt, Alschefskius et
Frigellius, longe pluris eum aestimaverunt quam qui aliorum tantum
testimonia de eo legerunt, ut Zingerleius (in Praef. editionis suae
Libb. I--V).
Vt breui sententiam nostram ponamus, si ab uno codice
tantum nulla emendatione permissa quid in summa uoluisset
Liuius diuinandum esset, tum certe non Mediceus eligendus esset; nam
corruptelis dittographiis interpolationibus
scatet quas cautiores scribae, praecipue Oxoniensis, saepe
reiecerunt. Contra, ratione ac uia peruestiganti quid in
quoque loco Liuius scripserit, uix alius codex maius
auxilium dabit; sescentiens enim scribarum Mediceorum,
praecipue Leonis Diaconi, eximia fides uerae lectionis
uestigia seruauit quae in ceteris omnibus perierunt (e.g.
1.25.10; 1.46.1; 1.47.12; 1.50.5 et 7; 2.43.4; 2.45.16;
3.26.7; 3.53.4; 4.4.11; 5.13.8, et in plurimis aliis locis
quae in adnotatione facile reperientur).
Huius codicis ipse quinque priores libros perlegi, quinque posteriores
Waltersius; ita tamen ut multis in locis ubi postea demum propter
aliorum nuper lectorum ($OEADLB$) codicum uariationem lectionem
Medicei exscribendam esse iudicauimus, Waltersius meos, ego illius
commentarios suppleui. Frigellii per tres Libros, Alschefskii ubique
lectiones obseruauimus; quas quamquam saepe parum accuratas, saepissime
imperfectas inuenimus, saepissime etiam in locis obscuris ueritatem
expressisse animo gratissimo confitemur.
\S\ 12. Medicei paene gemellus fuisse uidetur Codex {\bf Vormatiensis}
({\it Vorm.}) siue Borbetomagensis nunc deperditus, ex excerptis tantum
Beati Rhenani cognitus in editione Frobeniana secunda quam una cum
Gelenio anno 1535 Basileae parauit (u. Praef. Gelenii\footnote{$^{21}$}
{De codice quo Gelenius utebatur in Lib.~VII--X loquemur in
Praef. Voluminis Secundi huius editionis.}
p.~5, uel apud Drak. vii, p. 273). Haec excerpta ad 1.20.2 incipiunt,
ad 6.28.7 desinunt, quia codex, ut testatur Rhenanus, utrimque
decurtatus erat. Et ne Rhenani quidem ope semper patet quid in locis ab
illo tractatis in hoc codice steterit. Saepe enim Rhenanus de codice
nihil disertis uerbis testatur, sed {\it ueterem} uel {\it antiquam} uel
{\it germanam lectionem} commemorat; quam, etsi Drakenborchius (ad eo
sustentata 2.34.5) codicum quos ante oculos Rhenanus habebat lectionem
semper indicare iudicat, ex adnotatione Rhenani ipsius ad 2.18.4
aliquotiens a Vormatiensi discrepuisse probabile\footnote{$^{22}$}
{Nec tamen certum; nam et credi potest Rhenani uerba `ita
habet Archetypon' ad uocem {\it Tarquinia} tantum referri, non ad
totam sententiam.}
uidetur. Tutius igitur duximus Rhenani uerba ubique sequi nec {\it
`vetus lectio'} in {\it `Vorm.'} mutare. Huc accedit quod ille, ut et
alii uiri doctissimi (in primis Gronovius), correcturam idoneam saepe
breuissime indicare satis habuit, formulis quales {\it scribe, lege,
corrige, castiga\/} usus, lectorem in dubio relinquens utrum hoc
coniecturae tantum suae an codicis alicuius testimonio debuerit. Hoc
Rhenani silentium siglo {\it Vorm.?} notauimus. Rhenani adnotationes per hos
quinque Libros a Drakenborchio hausi.
\S\ 13. Parisiensis (P, BiblioLhecae Natlonalis 5725 Lat.),
saeculi X, quaternionum XXII (sed ultima dimidia est), lineis per
paginam continuis scriptus, quamquam antiquitate litterarum formis
indicata codici Floriacensi (\S\ 14) cedit, familiam tamen quam
Frigellius Transalpinam uocat certe ducit. Persaepe enim, ubi titubant
$B$, aut uera aut saltem ueriora praebet $P$. Si plures scribas
habuit, scripturae genere tam simili utebantur ut certo distinguere
nequeamus; cum Frigellio potius credimus `uix plures fuisse'. Correctus
autem est saepe a scriba ipso ($P^1$), saepius etiam a uiro satis
docto ($P^2$) scriptorii, ut conicere licet, magistro, qui
plerumque atramento nunc pallidiore\footnote{$^{23}$}
{Discrimen fortasse id tantum est quod in his locis sabulum uel
aliquam aliam rem siccatiuam statim scriba adhibuit, in illis
atramentum ipsum arescere passus est.}
usus est, interdum autem eodem quo $P^1$. Correcturas igitur
ubique $P^2$ tribuimus nisi ubi manus eadem esse atque scribae
primi manifeste apparet. Plurimae correcturae eius modi sunt ut ubi {\it
P} cum $M$ consentit, $P^2$ lectionem codicum FB sequatur, cui
plerumque et Up suffragatur. Paucae et minimi pretii sunt correcturae
manuum recentiorum ($P^3$, raro etiam $P^4$, $P^5$).
Hunc codicem per Lib.~I--III primo ipse inspexi ubicumque de lectione
eius discrepabat Frigellius ab Alschefskio; per Lib.~IV et V omnibus
locis aut ego contuli aut Waltersius, persaepe ambo, ita ut opus fere
aequaliter diuisum sit; postremo per Lib.~I--III rogatu nostro etiam eas
lectiones quae ab Alschefskio et Frigellio statutae erant denuo excussit
mense Iunio anni 1910 Dobsonius; qui quamquam perpauca mutanda repperit,
multa tamen addidit uel accuratius expressit. Libros VI--X legit
Waltersius, cuius operae pauca tantum ego et Dobsonius suppeditauimus.
\S\ 14. Codex {\bf Floriacensis} ($F$, Paris. Bibliothecae
Nationalis 5724 Lat., saec. IX) quaternionum XXII (sed horum decimus sex
tantum folia, ultimus tria tantum habet) lineis per paginam continuis
scriptus est. Decem Libros continet, sed bis defit (ab 4.21.6 ad 4.50.4,
et ab 10.34.6 ad 10.39.3) nulla lacunae nota. Ex paginarum ratione
apparet illic octo foliorum textum, hic unius in archetypo deperisse eo
tempore quo $F$ exaratus est. In ultimo folio adnotatum est {\it Hic est
Lib.~sci Bened.,} i.e. monasterii S. Benedicti Floriacensis quod prope
Genabum (Orleans) fuit. Scriptura et antiquior (e.g. $c\!c$
%%
%% The c\!c actually is joined only at the bottom. Need to make some
%% Metafont files to make this character. Also, there are two
%% characters following that look like: a P, with the top left corner
%% cut off and a ball at the end of the hook; and a backwards dhen. I'm
%% representing them by ? and $c\!|$ until I can get ahold of a good
%% Metafont frontend.
%%
%% The characters are on page xviii of the copy.
%%
saepissime pro {\it a,} ? pro {\it r}) et difficilior (e. g. in
coniungendis litteris, ut $c\!|$ pro {\it -ci\/} uel {\it -ti\/}). Bis
correctus est, primo per atramentum rubidum, saepe flauescens uel etiam
pallidum ($F^2$); mox (idque saeculo XIII\footnote{$^{24}$}
{Sic Frigellius; nobis uero recentior manus uidetur.}
uel postea) per atramentum fuscum uel saepiusnigrum, a scriba aliquo
($F^3$) qui codicem rasuris pessime lacerauit ut coniecturis
suis\footnote{$^{25}$}
{In quibus saepissime cum codice Klockiano (de quo uide Drak.
Vol.~VII. p.~liii) consentit.}
etiam peius corrumperet. Vbi nihil mutatum est nisi per rasuram,
mutationem siglo $F^2$ denotaui, quamquam persaepe bene credi
potest $F^3$ in culpa fuisse. Vellem locos tales ubique
designaremus siglo $F^x$, quod postea demum excogitauimus. Iam
uero gaudere licet codicis Bambergensis (\S\ 16) testimonium per Libros
amplius sex has tricas semel dissoluisse.
Hunc codicem per Lib.~I--III ipse exscripsi ubicumque
deficit Frigellii testimonium; mox ceteris omnibus locis per
decem Libros comparauit Waltersius, nisi quod per Lib.
IV--V fere dimidiam operis partem ipse suscepi; per Lib.~IX
et X ille totum plene contulit.
\S\ 15. Codex {\bf Upsaliensis} ($Up$, Biblioth. Academiae
Upsal., saeculi X uel potius XI) eximie ab H\"aggstr\"omio conlatus
(Excerpta Liviana, Upsal. 1874), decem Libros continet sed cum quaedam
partes, ut uidetur, ualde maculatae uel laceratae iam saeculo XIV
essent, manu illius aeui ($up$) sex folia suppleta sunt, scil. duo
ad finem Lib.~I (1.56.4 implevit curis$\ldots$uirium in senatu 2.1.10
continentia), quattuor in Lib.~X (ab {\it iure iurando\/} 10.38.9 ad
Decadis finem). Sicubi $P$ titubat uel $F$ defit, consensus cum
alterutro Upsaliensis utilis est ad archetypi `Transalpini', ut uocat
Frigellius, lectionem indicandam; praesertim in Lib.~VII 17--X ubi defit
$B$ (\S\ 16). Fatendum est enim si $B$ usque ad finem Decadis
seruatus esset, minimum codicis Upsaliensis usum futurum fuisse, quoniam
aut scriba ipse, aut praecedens aliquis, textum plurimis et
licentissimis coniecturis corrupit; adeo ut in locis difficilibus lectio
Upsaliensis, quamuis per se probabilis sit, tamen, si alio teste caret,
nobis suspecta semper sit. Bis correctus est, prius a scriba ipso,
postea aut ab ipso, ut putat H\"aggstr\"omius, aut ab altero, ut credere
uidetur Frigellius, qui tamen ambo correcturas omnes pariter siglo
$U^2$ denotant; nobis igitur discrimen nullum facere licuit.
Lectiones secundum H\"aggstr\"omium citamus; aliquando
tamen, praesertim in rebus orthographicis, quas illese spreuisse
profitetur ({\it op. cit.} p.~3), silentium eius pro testimonio habere
noluinlus; his igitur in locis, non ita raris, nihil de hoc
codice docemus. In Lib.~I--III Frigellii ab H\"aggstr\"omio
discrepantias uel potius additamenta, quae rarissima sunt,
semel aut iterum mentione digna repperimus.
\S\ 16. Familiam hanc ($PFUp$) claudit optimus codex
{\bf Bambergensis} ($B$, Bibliothecae\footnote{$^{26}$}
{Cuius custodi, uiro doctissimo et beneuolentissimo, Karolo Fischer
gratias agimus.}
Regiae Bamb. M. iv. 8, saeculi X uel XI), quem per Lib.~I contulit
Heerwagenius anno 1856\footnote{$^{27}$}
{In programmate Gymnasii Regii Baruthini 1856.}
per reliquos sex Libros, multa etiam in Lib.~I addens, rogatu meo mense
Decembri 1912, Ianuario 1913 Alexander Hope Kyd. Paene certum est hunc
codicem cum multis aliis ab Imperatore Henrico II illi bibliothecae
donatum esse. Quaterniones XIV nunc habet; Praefatione incipit, in
uocibus {\it agmine inciderunt} Lib.~VII. 17.3 desinit. In Lib.~IV
lacunam eandem atque codex $F$ (\S\ 14) praebet; et ex omnibus adnn.
nostris facile colliges hunc codicem illius gemellum fuisse, fontemque
esse summi pretii unde quid in $F$ per rasuras pessum datum sit
clarissime eluceat. Ipse nullas correcturas uidetur subiisse, nisi a
scriba ipso; scriptus autem est, si a pluribus imaginibus photographicis
iudicare licet, manu optima et nusquam non lectu facillima.
Summam fidem paruam scientiam adhibuisse uidentur librarii (nam plures
fuerunt); adeo ut cum Parisiensi huius codicis consensus archetypum
`Transalpinum' paene ante oculos repraesentet. Plura de hoc codice mox
alibi\footnote{$^{28}$}
{In Class. Quarterly huius (1914) anni. [Finito iam illo opusculo
sed iacente adhuc sub prelo hac praefatione, subito fato nobis
ereptus est hic iuuenis, quem ut fratrem praeclarae spei desidero,
discipulum collegam ueri inuestigatorem acerrimum, hilarissimi et
candidissimi animi amicum.]}
exponet Kyd; mirari tamen licet nobilem hunc codicem per quinquaginta
sex annos in media Germania iacuisse prorsus neglectum.
In Libro I Heerwageni commentarii, qui, longum per
tractum denuo cum codice conlati, optimi\footnote{$^{29}$}
{Quamquam ad 1.19.4 silet de {\it qui\/} dies (i.e. {\it -que sex
dies\/}).}
inuenti sunt, siglo $Ba.$, supplementa Kydii et eiusdem per ceteros
Libros commentarii siglo $B$ denotantur.
\S\ 17. Familiae huic ($PFUpB$) proximum Stat par nobile
codicum, {\bf Oxoniensis\/} ($O$, Biblioth. Bodleianae 20631,
saeculi XI ineuntis) et Fragmentum Einsiedlense (\S\ 18).
Illius indolem plene a Waltersio apud {\it Class. Quarterly\/} ii
(1908, p.~210) descriptam reperies; nunc igitur pauca tantum
commemorare satis erit. Olim decem Libros in XIII, ut
uidetur, quaternionibus habuit; sed iam ad finem mutilus,
post tertium folium quaternionis duodecimi (10.22.3)
omnia amisit, partesque inferiores plurimorum foliorum in
Libris VI--X et duo folia quibus Lib.~8.38.13--9.2.12
inerant, unum quoque cui 9.12.10--9.14.18, omnino
perierunt. Ab exemplari autem unde descriptus est, perierat
quaternio 4.30.14 (ubi u. adn.)---4.57.11 continens.
Lineae per paginam continuae; plures scribae opus partiti
sunt, inter quos tamen nullam maioris momenti, quod
quidem ad hos quinque Libros pertineat, discrepantiam
obseruauimus. Saepe correcturas primae manus (uel etiam
alterius, scriptorii fortasse magistri), saepissime litteras primo
omissas mox pleniore calamo (\S\ 33 {\it b\/}) insertas reperies. Inter
Nicomacheos uix alius codex a peritiore uiro scriptus uel,
ut ita dicam, gubernatus est quam $O$, nisi forte rectius erit
hanc laudem aut totam aut maiore ex parte illi uiro tribuere
a quo commune illud archetypon (\S\ 19) Oxoniensis et
Einsiedlensis constitutum est. Sagacissime enim et inter
dittographias---paene semper recte---elegit (ut in 3.54.10;
9.5.7), et plura glossemata textu expulit (ut ex 2.40.3;
3.72.6; 5.36.2; 8.10.13). Aliquando tamen haec
sagacitas ueritatis normam excessit uel obscura\footnote{$^{30}$}
{Fortasse non semper audaciae suae indulgens sed pro deletionis
signo interpretatus notam aliquam quam in exemplari posuerat lector
quiuis difficultatis conscius.}
omittendo (ut in 3.41.8; 3.44.5; 9.45.10;\footnote{$^{31}$}
{Hic spatium uacuum in contextu reliquit, in margine req. (i.e.
require) addens; sic etiam ad 9.46.2. Cf.~quae supra dixi de
litteris primo omissis.}
10.14.8) uel prorsus falsa coniectando (cf. adnn. ad 5.6.1; 5.50.5;
8.38.11; 7.41.3 ubi {\it pollutum\/} pro {\it Petelino\/}). Oxonium in
Collectione Meermanniana peruenit, a Meermannio de Collegio Iesuitarum
Clermontano anno 1764 emptus.
Hunc codicem per Lib.~II--X. 22 comparauit Waltersius,
per Lib.~I ego; sed et in Libris posterioribus Waltersii
commentarios rogatu eius hic illic suppleui.
\S\ 18. Fragmentum {\bf Einsiedlense} ($E$, Biblioth. Monasterii
S. Benedicti Einsiedlensis 348, saec., ut credo, decimi) binis columnis
scriptum sex tantum quaterniones nunc habet quorum primus siglo
$\cdot$1$\cdot$ ad finem notatus est, ceteri deinceps siglis {\it I, K,
L, M, N}; exstat in primo Praefatio cum Lib.~I usque ad c. 28.2, in
ceteris IV. 30.14 usque ad VI. 36.3. Quatt. {\it i--n\/} a tribus
scribis exarati e quibus illius qui quat. $m$ (exceptis, ut
uidetur, paruis partibus) conscripsit longe uetustior manus uidetur quam
aut illius qui {\it i--l\/} aut illius qui $n$. Inter horum tamen
operam aliquando, ut in quat. $\cdot$1$\cdot$ p.~8 (parte media) et in
quat. $m$, p.~1, col.~{\it a}, ll. 1--11 et p.~2, col. $b$, ll.
1--13, eminet alia et optima manus, eiusdem, si de indiciis quibusdam
conicere licet, qui et regimen et correcturam ($E^2$) totius
operis suscepit. Ex ratione partium quae supersunt cum totius operis
magnitudine comparatarum apparet partem iam deperditam
(i.28.2--iv.30.14) paene ad amussim septem quaterniones compleuisse;
cumque qui sequitur quaternio littera $I$ notatus est, priores
septem notas $b\ldots h$ habuisse liquet. Cum igitur quaternionis
primi finis tam bene ad hanc rationem ceterarum superstitum quadret, pro
certo habere licet, ut iam supra ex scripturae ratione collegimus, ipsum
hunc quaternionem, quamuis, casu aliquo, per $\cdot 1 \cdot$ non per
$a$ notatum, partem fuisse aut eiusdem ipsius codicis aut saltem
gemelli alicuius in eodem scriptorio eodemque sub magistro eodem tempore
ex eodem fonte (uel potius ex eisdem fontibus) deriuati.
Correcturas subiit primum a scriba ipso\footnote{$^{32}$}
{Vt in Quat. $m$, p.~11, col. $a$, l.~4; p.~14, col.~$a$,
l.~4.}
in sua cuiusque parte, saepe post rasuram, eodem quo cetera atramento
($E^1$); tum, ut puto, a magistro Scriptorii ($E^2$) qui atramento
simili, paulo tamen minus lucido, calamo autem tenuiore usus est,
rasuramque omnino auersatus (e.g. quat. $m$, p.~2, col.~$a$, l.~4
(5.44.1) ubi scripsit {\it ego} manus prima tum {\it adegit}
suprascripsit $E^2$). Posterioris demum aetatis temptamenta ($E^3$)
nigro atramento confecta nihili sunt.
Hoc fragmentum primus, quod sciam, anno 1831 indicauit\footnote{$^{33}$}
{Teste Hertzio (Praef. p. xxxv) qui citat `{\it Seebodii Nov.
Annales\/}~1. 1831, p.~396'}
Orelli, inspexit Mauricius Haupt, cuius excerpta (nunquam edita) Hertzio
anno 1857 Lib.~I--X edenti praesto fuere. Quae inde Hertzius in
praefatione sua deprompsit et in summum perpauca et erroribus plena esse
(praecipue quod saepe $E$ cum $E^2$ confudit neque usquam $E$, $E^2$, $E^3$
distinguere conatus est) cum codice ipso inspecto comperissem, ipse
omnibus locis fragmenti quoad exstat testimonium hausi, in oppidulo
amoenissimo ter commoratus, beneficentiaque Gabrielis Maier Viri
Reuerendi Bibliothecae\footnote{$^{34}$}
{In eadem Bibliotheca mihi indicatum est uolumen alterum (365) quo
fragmenta uaria manu scripta plurium scriptorum Latinorum iam
religiose seruantur, inter quae sex folia codicis saec. XII uel
XIII (ut uidetur) partes huius decadis continent. Haec si quis
nominanda putet, fort. Fragm. Claustrense uel Klosteriense ($K$)
appellet, ut ex monasterii huius quisquiliis tandem erepta. Duas
paginas (in Lib.~V et IX) accuratius perlegi, inuenique quae tradit
a codice Oxoniensi (uel Einsiedlensi) quam prnxime abesse. Quae
continentur haec sunt:---\hfill\break
(a) 4.31.2 alii uiderentur ({\it sic\/)}$\ldots$34.1 oppidi signu ex mino
({\it sic\/})\hfill\break
(b) 4.48.10 ab stirpe claudia$\ldots$51.5 delenimentum animis.\hfill\break
(c) 5.21.14 dicitur manus$\ldots$25.8 ex erario promta.\hfill\break
(d) 5.47.10 reum haud dubium eius$\ldots$51.7 gallorum quam
gentium.\hfill\break
(e) 9.41.16 quare urbem romanam$\ldots$44.11 hostibus signa
confert(?).\hfill\break
(f) 10.13.14 agri possiderent$\ldots$7.11 [romulea]mque
oppug$\ldots$}
praefecti maxime adiutus.
\S\ 19. Ex iis quae supra dixi manifestum erit huius codicis
(ut et Medicei et plurimorum) scripturae operam per quatermones accurate
distributam esse. Plurimi igitur id refert hac diuisione eum cum codicis
Oxoniensis exemplari consentire (uide adn. ad 4.30.14). Ipse quidem
Einsiedlensis, etiam tum cum integer erat, non fuit hoc exemplar (ut ex
diuersitatibus non ita paucis duorum codicum apparet), sed huius
exemplaris certe germanus frater, ne gemellum dicam. Ambo, e.g.,
praenomen $C$ constanter in {\it Claudium\/} conuertunt. Quae uero
cognationis ratio (uel rationes) ($a$) Archetypon horum et ($b$) Archetypon
codicum $PFUpB$ et ($c$) Mediceum et ($d$) Archetypon Harleiani (\S\ 20)
Thuaneique (\S\ 22) coniungat distineatue, quaestionis materia, ut
speramus, collecta, Liuii studiosis quaerendum iam relinquimus.
\S\ 20. Codex {\bf Harleianus} ($H$, Musei Britannici Harl.
2672; 70b; `Harl. primus' a Drakenborchio ex commentariis Casleii (\S\
1) uocatus, saeculi X exeuntis\footnote{$^{35}$}
{Sic nobis pro certo confirmauerunt uiri clarissimi et in hac re
peritissimi E. Maunde Thompson et G. F. Warner.})
octo Libros continet quaternionibus XXIII, sed plures quaternionum sena
tantum folia habent, ita ut omnino folia CLXXXVIII sint. Ex primae
paginae inscriptione patet codicem saeculo XV donatum a Cardinali
Nicolao Cusano (ob. 1464) Hospitali suo apud Cusam ad flumen Mosellam in
dioecesi Treuirensi. Scriptus est lineis per paginam continuis, a
pluribus scribis, qui tamen inter se non multum scriptura discrepant;
correcturas, nisi primae manus, nullas uel paene nullas uidetur esse
perpessus. Saepius quam ceteri huius aetatis codices uoces perperam
diuisit, ut {\it cauis sed eos\/} pro {\it cauisse deos} (3.10.14) uel
{\it sinem agno\/} (8.38.7) pro {\it sine magno\/}; aliquando autem, ut
ad initium Libri IV, scriptura maiuscula non tantum in subscriptione
apparet sed per primam lineam libri ipsius continuatur. Hinc elucet
codicem ab exemplari unciali non longe abesse (\S\ 6); uide etiam
praecipue adn. nostram ad 8.37.12. Errores non nulli
perperam audiendo potius quam male legendo uidentur
effecti, ut {\it anniensem\/} pro {\it Aniensem, antiasset\/} pro {\it
Antias et}, {\it peccorum\/} pro {\it pecorum\/} (cf. \S\ 9 ad fin.).
\S\ 21. Ad originem et cognationem codicum Nicomacheorum omnium
peruestigandam, non alius codex, credo, nisi fortasse $OE$, pluris quam
$H$ ualuerit. Saepissime enim, saltem in Lib.~I--V (ut 1.9.6; 1.33.2;
2.47.5; 3.44.5; 4.17.4; 5.24.9) inter duas partes, hinc $M$ {\it Vorm.}
illinc $PFUpB$ (quibus non nunquam etiam OE accedunt) sic medius stat ut
modo huc modo illuc sed ubique ad ueriorem lectionem inclinet; saepe
etiam (ut 1.20.4; 2.23.13; 3.41.1; 4.16.3) ipse aut solus uerum tenuit
aut (ut 4.6.11 et saepius) cum $O$---quae uirtutes omnino maiori
scribarum fidei, certe non maiori scientiae, quae minima fuit,
tribuendae sunt. Hoc quidem nos semel percepto pluribus in locis ubi
utraque lectio per se probari potuit eam elegimus cui Harleianus
suffragatur (ut e.g. 4.15.8; 5.28.12). Ad hanc autem
peruestigationem duo Harleiani uitia utilissima sunt; primum quod
saepius quam ceteri eiusdem aetatis codices siglum quo scriptorium illud
nobile\footnote{$^{36}$}
{Cf. praecipue {\it Traube, Sitzungsber. d. M\"unchener Akad.
(Philos., Philol. u. Hist. Classe)\/} 1891, Heft 3, p.~425.}
Floriacense {\it -m}, uel {\it -n-} uel {\it m-} ante consonantem aliam,
designabat perperam intellexit, in {\it i\/} uel {\it s\/} conuertendo
(5.43.1 adn.); deinde quod omissiones ex homoeographo quod uocant
ortae frequentes sunt (in Lib.~VI--VIII frequentissimae). Harum
pleraeque et in Leidensi (\S\ 28) apparent; unde Madvigius ({\it
Emend\/}\footnote{$^{37}$}
{Harum aliquot tam graues sunt ut paene suspicionem moueant scribam
defetigatum occasiones sic per fraudem minuendi operis sui
aliquando ipsum exquisisse (8.12.13--14; 7.31.9 et 12; 7.38.10;
39.1); sed durius iudicare nolimus.}
p.~33) hos duos codices coniungens neque aetatem neque auctoritatem eorum
distinxit, quarum utraque iam patet longe eos esse dissimiles.
Hunc codicem totum bis cum Zingerleii editione annis 1901--2 plene
contulit Waltersius, quocum in locis difficilioribus, qui in hoc codice
sat rari sunt, ipse aliquotiens in initio operis conlaboraui. Haec
conlatio cum conlatione per Libros IX et X $F$ codicis (\S\ 14), quamquam
ne quarta quidem pars eius in adnotationibus nostris apparet, totum opus
nostrum ualde adiuuit cum tot loca in ceteris codicibus peruestiganda
illis adiecerit quae iam antea ex Alschefskii Frigellii H\"aggstr\"omii
conlationibus didicimus examinanda esse.
\S\ 22. Codex {\bf Thuaneus} ($T$, Bibl. Nationalis Parisiensis
5726 Lat., saeculi decimi et quidem primae partis uiro doctissimo
Aemilio Chatelanio iudice) lineis continuis in candidissima membrana
pulcherrime ab uno tantum, ut uidetur, scriba ($T$) exaratus, nisi quod
quae nunc sunt duo folia priora (6.1--3.4 {\it Romano interuenit\/}) ab
altero quodam ($t$) profecta sunt cuius scriptura simillima, ne dicam
eadem, est atque illius ($T^2$) qui correcturam totius operis suscepit.
Quater nionibus XXI Libros VI--X continet ultimo tantum folio deperdito
quod finem Lib.~X post uerba {\it inuidia est ad plebem\/} (c. 46.6)
habebat. In primo folio recto inest (uel potius inerat, nam nunc quidem
difficillime legitur) VI. 1 usque ad {\it creat\/} (\S\ 8) ubi desiit
scriba, eo tantum consilio, id quod recte perspexit Dianu, ut quod
supplendum esset tribus paginis continuis (1 $b$, 2 $a$, 2 $b$) nullo
spatio uacuo relicto exhiberetur; iterum igitur in fol. 1 uerso c.
1.1--10 exscribit. Harum trium paginarum auctorem $t$ uocabimus, primae
uero paginae opus quod idem homo fecit sed postea spreuit siglo ($t$)
notabimus. Si ex indiciis quae recte obseruauit Dianu ({\it op. inf.
cit.,} p.~8) iudicare licet, aetati paulo (si uel quicquam) inferiori,
certe non amplius centum annis, adsignandus est $t$ quam $T$ ipse.
\S\ 23. De cognatione huius codicis cum ceteris (cf. \S\ 21)
duae res ante omnia ex commentariis alterius nostri Voluminis facile
perspicientur. Primum illum cum codicis Harleiani parente artissime
coniunctum esse (fort. etiam paene gemellum); deinde correctorem illum
$T^2$ mutationes suas ex codice aliquo hausisse qui archetypo $P^2FB$
codicum simillimus erat.
Codex hic Thuaneus\footnote{$^{38}$}
{Fuit postea uirorum doctissimorum Pithoei et Colbertii, unde
Frigellius Colbertinum pro Thuaneo appellat, uix feiiciter.}
ab inscriptione nominis J(acques) A(uguste) de Thou (1553--1617) uocatus,
non nunquam ab I.~F.~Gronouio citatus (sed uix, ut uidetur, ab ipso
inspectus), postea a Riemanno\footnote{$^{39}$}
{{\it Rev. de Philol.} iv (1880) 100 et 159.}
et Frigellio\footnote{$^{40}$}
{{\it Primae Dec. emendandae ratio,} Upsaliae, 1875.}
consultus, anno demum 1895 et conlatus et editus est a uiro doctissimo
Jean Dianu ({\it \'Etude et collation du Ms. 5726 de la Bibl. Nat.\/}),
cuius conlationis rationem nemodum editor Liuii habuit. Huius uero
editionis causa codex totus a Waltersio relectus est; sicubi igitur,
quod non nunquam sed raro fit, a lectione quam Dianu praebet adnotatio
nostra discrepat, ibi scito, lector beneuole, hoc consulto fieri codice
rursus excusso; id quod non modo non prohibet sed etiam cogit nos grato
animo testari quantum et nos et ceteri Liuio studentes acumini et
industriae insignis illius conlationis debeamus.
\S\ 24. Codex {\bf Romanus} ($Rn$, Biblioth. Vaticanae 3329,
saeculi XI, eiusque, ut uidetur, medii) a pluribus (ut credo, quattuor)
scribis lineis per paginam continuis exaratus, quaternionibus quindecim
(sed ultimo quinque tantum foliorum) decem Libros continet; a correctore
sat audaci saeculi XIV multa perpessus est, praecipue in Lib.~I, adeo ut
multis in locis nihil nisi hae correcturae ($Rn^2$) iam legi possit. Vbi
integer est, codici $L$ (\S\ 28) proximus stat; omissionibus autem
multis, saepe cum $H$ (\S\ 20) paene semper cum $L$ communibus, laborat.
His de causis postquam ipse anno 1903 partem aliquam codicis perlegi et
plures locos Libri I (quos siglo $R$ notaui) descripsi, statui longe
minus utilem esse quam aut $D$ aut $L$ aut etiam $A$. Quamquam igitur
quae Frigellius collegit (quae siglo $Rn$ denotauimus) non neglegenda
uidebantur, plura colligere supersedi; nisi quod in Lib.~IV ubi per
multa capita (21.5--50.4) deficiunt $FB$, lectiones Romani ($R$)
addidit\footnote{$^{41}$}
{Vide sis adn. ad 4.21.5.}
Waltersius, uix semel a lectionibus Leidensis discrepantes. Ex Frigellii
autem conlatione confiteri necesse est multa in dubio relicta esse.
Quandocumque enim aut (ut 2.59.7; 3.13.2) plura de ceteris codd., de
$Rn$ nihil tradit, aut, quod saepius iit, ex silentio eius patet
discrepantias aliorum codicum (ut uel $M$ uel $P$ uel $F$) ab eo non
obseruatas\footnote{$^{42}$}
{Multa huius rei exempla in adnotatione reperies ubicumque in Lib.
I--III de $Rn$ siletur; horum satis erit hic referre: 1.1.7;
2.14.1--3; 2.53.3--4; 2.57.2; 2.59.9; 2.61.3, 3.2.12; 3.6.3
(contagio); 3.20.6; 3.25.1; 3.33.10. Quae supra dicta
sunt (\S\ 2) conferas precor.}
esse, aut, quod rarius est, plane id quod non est de his
tradit (ut 2.47.7; 3.51.4; 3.67.9), ibi de Romano quoque
silentium eius pro testimonio habere periculosum est.
\S\ 25. Codex {\bf Dominicanus} ($D$, olim in Monasterio Dominicano S.
Marci Florentiae, nunc in Bibl. Laurentiana `Cod S. Marci 326', saeculi
XI uel XII) quaternionibus XXVIII Libros X continet, lineis per paginam
continuis, a tribus saltem scribis exaratus, quorum uetustissima manus
illius est qui quatt. XVI--XX p.~12 (5.39.3 {\it exploratoribus
missis\/} usque ad {\it dimicandi facta est volscorum} (sic) 7.27.6--7).
Huius in scriptura antiquae aliquot formae, praecipue \&
%%
%% Again, this is a weird character that looks a lot like a cursive r,
%% except mirror-image. This is on page xxviii of the copy.
%%
pro {\it rt}, saeculum decimum (ne dicam nonum) reuocant; sed quoniam
comites eius scripturam multis modis recentiorem quam ceteri codices
quos adhuc commemoraui exhibent, uix ante annum 1100 hunc codicem
scriptum esse credendum est.
\S\ 26. Correctus est $D$, nec male, et a librario ipso ($D^1$) et a
tribus postea scribis qui sui quisque atramenti colore dignoscuntur;
$D^1$ paucissima mutauit; fort. tamen supplementum\footnote{$^{43}$}
{In hoc supplemento {\it moriturum\/} in {\it meriturum\/} correxit
$D^3$.}
in 3.69.3, et prior correctura in 4.58.12 illi potius quam $D^2$
tribuenda sunt. $D^2$ ille uocandus est qui correctionem in summa pagina
ad 1.2.1 scripsit, atramento admodum pallido, litteris formae non minus
antiquae quam quibus usus est scriba quatt. XVI--XX. $D^2$ pauca tantum
correxit; apparet tamen ex adnn. ad 1.2.1; 1.5.1; 1.47.6 eum alium
fuisse a scriba primario; etiam clarius patet, e.g. ex adn. ad 1.5.11
alium fuisse a $D^3$. Hic enim atramento usus quod etiam nunc nigerrimum
est ubi plenus fuit calarnus, subrubidum ubi minus plenus, plurima (et
saepe optime) mutauit, codicem aliquem archetypo codicum $P^2FB$
simillimum secutus. Nihil omnino uidi cur $D^3$ aetati ullo modo
recentiori adsignemus quam scribas codicis primarios, quorum et ipse
unus fuisse potest; praesertim si $D^2$ illum, pertenuem sane et
euanescentem personam, cum scriba uetusto quatt. XVI--XX eundem esse
statuas. Quicumque fuit, auctoritatem eius tu cito, nisi fallor, lector
aequissime, adduceris ut non parui aestimes. Eo igitur impensior sit
cura ut a $D^4$ distinguatur, correctore non adeo imperito sed audacia
saeculi sui (decimi quarti) propria fortasse nimis instincto. Hic etiam
atramento sat nigro utebatur, sed semper (ubi noua scripsit)
subuirescenti. Notas marginales ille ad 5.52.8 et 6.2.12 adpinxit
transpositionem aliquot foliorum exemplaris codicum $D$ (et $L$)
corrigentes, in quibus et atramenti et scripturae genus perfacile
cognosci potest; nec minus facile ad 5.5.8 et 5.51.1 inter $D^3$ et
$D^4$ distinguas. Ad 4.17.4 {\it in errorem\/} mutauit $D^4$ in {\it in
horrorem}, ubi {\it h-} litteram ab eo profectam esse patet; in iis uero
quae rescripsit ({\it -rrorem\/}) atramenta duo omnino iam coaluerunt.
Calamo tenui usus est, siglumque quod {\it caret\/} uocamus ($\wedge$)
infra lineam forma subtilissima addere solet. Et $D^3$ et $D^4$
correcturas suas perficere amant litteris proximis rescriptis; igitur
sicubi nihil mutatum est nisi per rasuram, correcturam $D^2$ (uel in maxime
dubiis $D^x$) adsignaui. Ab his omnibus $D^5$ alius est, qui pauca tantum,
manu etiam recentiore sed atramento pallido, inculcauit (ut omissa ad
1.7.12), litteraeque {\it i\/} apicem ($'$) addere gaudebat. Hos omnes
Hertzius\footnote{$^{44}$}
{Hertzius quidem codicem (quem $F$ uocat) non uidit, sed lectiones
sibi a Keilio communicatas in editione sua 1857 tradidit. Prius a
Gronovio adhibitus, a Keilio ({\it Philologus}, i. 182) laudatus
erat.}
et Frigellius (nisi ubi cum $D$ ipso confuderunt) $D^2$ appellare
satis esse duxerunt; neque omnino ullum codicem noui de quo plura
perhibeantur quae non sint.
\S\ 27. Huius codicis $D$ auctoritas praecipua est non eo
solum quod per totam Decadem integer mansit cum $H$ octo,
$A$ uix octo, $T$ quinque solum Libros praebeat, neque eo
quod foedis omissionibus codicum $HRnL$ plerumque liber
est, sed ante omnia quia, ut nobis saltem uidetur, familiam
illam quam Cisalpinam Frigellius uocat ($RnDL$, quibus etiam
$A$ adiungendus est) ob lectionum suarum praestantiam facile
ducit, quamquam aetate codex $Rn$ fortasse paullo superior
est. Hoc facile perspicietur si ii loci numerantur in quibus
$D$ aut solus ueram lectionem seruauit (ut 1.56.4; 3.23.3
($D^1$); 3.64.2; 3.67.2; 4.22.2) aut solus clara eius
uestigia (ut 1.54.9; 3.16.4; 3.17.3; 3.25.9; 3.54.13;
4.23.3; 5.4.13), aut ii, sane frequentissimi (e.g. 1.56.9;
2.12.8; 3.56.12) ubi errores codicum $HRnL$ feliciter
deuitauit. Accedit $D^3$ correctoris opera haud spernenda.
Haec cum ipse sero demum plenius intellexissem, preli
operam anno 1912 interrupi Florentiamque iam septimum
redii ut et codicis lectionem omnibus locis per quinque
priores Libros describerem manusque correctorum per totum
codicem diligenter obseruarem. Libros VI--X legit Waltersius, sed in
pluribus partibus totius Decadis conlaborauimus.
\S\ 28. Codex {\bf Leidensis} ($L$, Bibliothecae Vniuersitatis
Leidensis 6 A, saeculi XII ineuntis) lineis per paginam continuis a
duobus saltem librariis nitide scriptus quaternionibus XIII Decadem
totam continet, omissionibus tamen frequentibus laborat quarum multas
cum $H$ (\S\ 20), plerasque cum $Rn$ (\S\ 24) communes habet. Correcturas,
nisi fallimur, nullas nisi primae manus\footnote{$^{45}$}
{Speramus in adnotatione has semper per siglum $L^1$ iam denotatas
esse; sicubi tamen per infortunium $L^2$ delituit, ueniam precati,
lector beneuole, in $L^1$ mutes oramus.}
habet, qua in re cognato suo codice $Rn$ longe felicior fuit. Magnum
nomen, neque immerito, tum adeptus est cum ipse a Drakenborchio conlatus
editionis eius in hac Decade maximum lumen exstitit, ceteri uero eiusdem
familae ($TDRnA$) aut ignoti adhuc manebant aut indiligenter tantum
inspecti. Hanc ob causam eum cum $M$ et $P$ delegit Mommsenius quem cum
fragmentis Veronensibus (\S\ 7) compararet. Hunc codicem anno 1908
rogatu nostro summa cum cura excussit Dobsonius omnibus in locis ubi id
temporis discrepantiam ullius momenti aliorum codicum obseruauimus,
lectiones Drakenborchii sat multis\footnote{$^{46}$}
{Circa septuaginta.}
in locis corrigens, in compluribus nouas suppeditando, amplius quattuor
mensibus primum Luguduni Batauorum tum Mancunii huic operi impensis.
Postea uero cum aliquantum per quattuor annos creuissent desideria
nostra, codice a bibliothecario clarissimo S.~G. de Vries Vniuersitati
Mancuniensi iterum commodato, locos reliquos,\footnote{$^{47}$}
{Praeter uiginti aliquot quos amico doctissimo P.~I.~Enkio,
Propertii amantibus bene noto, Gymnasii Leidensis praeceptori,
Vniuersitatis Mancuniensis Socio Honorario, nuper exscriptos
debemus. In non nullis locis codicum Medicei et Dominicani, quae
his ultimis diebus desiderari repperi, similem beneuolentiam
exhibuit amicus Walterus Ashburner, Legis Rhodiae Maritimae editor
clarissimus.}
adiuuante Kydio, descripsi. Indolem codicis cum $H$ et $T$ comparati
plene et acutissime inlustrauit Dobsonius apud {\it Class. Quarterly\/} iv
(1910), 38.
\S\ 29. Codex {\bf Agenensis\/}\footnote{$^{48}$}
{Ex monasterio ad Agen prope Ligerim flumen sito.}
($A$ et $a$, Musei Britannici Harl. 2493, saeculi XIII et XIV), a
Luchsio Libros XXVI--XXX edente tribus in locis\footnote{$^{49}$}
{[Scilicet in locis Lib.~26 et 27 infra memoratis; praeterea
uariantes scripturas ab 30.41.6 ad finem Libri descripsit ({\it
T.~Liui\/} XXVI--XXX, Berol. 1879; ubi uide {\it Prolegomena}, p.
xxxxi). Re uera sunt multae aliae correctiones ex Spirensi fonte
ortae per omnes libros XXVI--XXX quas nuper descripsi. C.~F.~W.]}
adhibitus, quod ad hanc Decadem attinet prorsus neglectus iacebat donec
anno 1904 Waltersius apud Class. Rev. (xviii, p.~392) mecum laudauit et
huius editionis causa omnibus locis comparauit. Incipit a 3.55.6 {\it ipsis
quoque tribunis}, desinit in 38.24.11 {\it facinoris decus ad ultimum}.
Folia 313 habet quorurn 1--92 primae Decadis Libros continent; 1--18
(3.55.6--5.21.17 {\it consumptus. Postero die\/}) manu saeculi XIII, omissis
tamen 4.55.3 {\it iam ut inter plebeios\/} usque ad 5.12.5 et {\it GN.
Cornelio}, quae omnia in foliis 19--22 suppleta sunt manu saeculi XIV.
Pergunt inde folia 23--220 manibus pluribus sed omnibus saeculi XIII a
5.21.17 ad finem Decadis tertiae, omissis tamen (cum Puteaneo) a
26.41.18 {\it nunc di immortales\/} ad 26.43.9 {\it imminet Africa}, et
a 27.2.12 {\it quam magna\/} ad 27.3.7 {\it Atellam}, quae omnia ex
fonte Spirensi in fol. 221 suppeditauit\footnote{$^{50}$}
{Cf. adn. praecedentem.}
manus saec. XIV, quo saeculo etiam quae sequuntur conscripta sunt. Manum
foliorum 19--22 (4.55.3--5.12.5) per siglum a denotamus.
Cum familia `Cisalpina' ($RnDL$) certe cohaeret $A$, propius tamen cum $D$
quam cum ceteris, et omissionibus codicis Leidensis plerumque liber est.
$A^2$ corrector (saeculi XIII ut uidetur) aut a Mediceo aut a codice
aliquo Medicei gemello hausit. Virtutes huius codicis (i.e. uetustiorum
eius partium) in {\it Cl. Rev.} l. supra cit. pluribus indicauimus;
hic exempli causa ad 3.64.1; 3.72.2--4; 4.21.10; 4.25.2; 4.40.3;
4.44.10; 5.28.5; 9.8.2; 9.19.7; 9.31.6 lectorem referre sufficiet.
\S\ 30. Restat iam solum ut de rationibus quas in textu
constituendo secuti sumus pauca commemorem. Primum, quod in re {\bf
orthographica\/} instituta Buckii, quae summo ille et labore et acumine
constabiliuit,\footnote{$^{51}$}
{{\it Classical Review}, xiii (1899) p.~116 et 156; Hale and Buck,
{\it Latin Grammar} (Boston, 1903), p.~24.}
amplexi sumus; nisi ubi aliquid dubii restare uidebatur,
\message{==============> Just hit return. <================}
quibus in locis codicum testimonia et collegimus\footnote{$^{52}$}
{Praecipua sunt:
\settabs 2 \columns
\+{\it aedis} (nom.) 2.21.2 & {\it detractare} 2.43.3\cr
\+{\it afluo} 3.26.7 & {\it magnopere} 1.17.1; 9.33.8\cr
\+{\it allicere} 6.11.7 & {\it mensum} (gen. pl.) 9.33.6\cr
\+{\it perlicere} 3.44.4 & {\it promisce} 3.47.7\cr
\+{\it arripere} 2.23.15 & {\it promiscuus} 3.47.7\cr
\+{\it cottidie} 3.36.2 & {\it querella} Praef. 12\cr
\+{\it cotidianus} 3.36.2 & {\it reciperare} 1.12.1\cr
\+{\it derigere} 2.49.11 & {\it uincla, umcula} 4.26.9\cr}
et pro facultate nostra aestimauimus. Nam id paene solum inter tot
difficultates, praesertim in Compositis ({\it allatus, conlatus,
allicere, perlicere}, cet.), constat unam quamque uocem per se
obseruandam esse. Buckio obtemperantes {\it impendeo, immensus}, cet.,
recte, ut credo, scripsimus; fatendum est tamen in codd. melioribus
saepius paene {\it inp-} et {\it inm-} quam {\it imp-} et {\it imm-}
(plene scripta) reperiri; iisdem tamen testibus saepius conpono (ne
Ponponius 5.29.6. adferam) scribere coacti essemus, quod uix probari
poterit. {\it Volturnus, Volsci, uolgus, uolnus}, tenemus, quam quam
saepe in nominibus propriis, constanter paene in communibus, codices
{\it uul-} scribunt. Sed satis multa sunt antiquioris scripturae exempla
et in codd. nostris (ut 4.27.10 {\it uolgatae\/} $M$, 4.58.13 {\it
volnera} $F$) et praecipue in Puteaneo Decadis tertiae (e.g. 24.19.6;
27.11.4--5; 27.33.6) ut ueri simile uideatur formam certe Ciceronianam
etiam a Liuio retentam fuisse sed a librariis aetatis suae normae
obtemperantibus mutatam fuisse. Similem rationem in casu Accus. pluralis
({\it -is, -es\/}) si secuti essemus, constanter {\it -is\/} in Acc.
scripsissemus ubi Genetiuus in {\it -ium\/} desinit, quoniam in Puteaneo
{\it -is\/} frequens est, neque in nostris adeo rarum (5.4.14; 9.14.14);
ad hoc uero, cum Augustus ipse in Mon. Ancyrano ({\it inferentis, omnis:
aedes, fines\/}) ambabus formis usus sit, nobis sane defecit audacia;
igitur {\it -es\/} semper ponere contenti fuimus. Ex adnn. ad 1.41.1 et
4.13.12 ({\it obiecerent\/}) probabile saltem est Liuium non {\it eicit,
obicit}, cet., quae in optimis codd. constanter sic scribuntur, sed {\it
eiecit, obiecit} scripsisse; sed cum codicibus errare quam tot minus
certa, quamuis optima, in textum ubique uiolenter inferre maluimus. Cum
Madvigio di\footnote{$^{53}$}
{De {\it dis, diis} cf. 4.15.7 adn.}
scripsimus, quamquam in codd. {\it dii\/} longe frequentius est, {\it
dei\/} haudquaquam ignotum (8.9.8; 8.10.7; 28.11.7 {\it Put}.; 28.12.4
{\it Put}.). temptare quod codices constanter tuentur tandem contra
maleuolos uindicauerunt Whartonius et Brugmannus,\footnote{$^{54}$}
{{\it Etyma Latina} 104; {\it Grundriss der verglelchenden
Sprachwissenschaft}~i (Ed.~2), p. 370.}
comparando Lith. {\it tempi\`u}, `digitis experior'. In genetiuis
nominum propriorum, uelut {\it Manli}, uetustiorem formam, in communium,
uelut negotii, recentiorem, secundum Augusteae aetatis normam
scripsimus; similiter (ut Augustus ipse) {\it nunquam} sed
{\it quotienscumque\/} etc.
\S\ 31. De sententiis interpungendis pauca commemoranda
sunt.
(a) Siglum: ad tria tantum denotanda adhibuimus, scilicet (1) in
Asyndeto quod uocant Aduersatiuo (Angl. `coupling contrast'), ut in
1.9.11. (2) in Asyndeto Exegetico, ut in 2. 6. 6; (3) ante Orationem
Obliquam, ut in 5.50.1--2, uel Rectam sine uerbo incipientem ut 5.9.5.
(b) In Oratione Obliqua sententias sine littera capitali
incepimus; finemque orationis paulo largiore spatio (ut in
5.39.12--13) a sequentibus distinximus. Haec tironibus
concessa speramus a doctioribus non spretum iri.
(c) Lemmata adnotationibus sic adposuimus ut in contextu ipso uoces
expressae sunt: e.g. 5.1.6 {\it Gens} $MP^2F^2\ldots$: {\it genis} B:
{\it genus} $PFE$ sic stat quia {\it Gens} sententiam in contextu
incipit. Noli tamen tibi ideo fingere litteram capitalem in $MP^2F^2$
{\it cet.} apparere. Capitalium et siglorum interpunctionis in codd.
usus tam uarius et incertus est ut plerumque (cf. tamen \S\ 33{\it g\/}
infra) omnino neglegendus sit, nisi sicubi aliqua de causa errores quos
in diuisione uerborum exhibent codices obseruandi sunt.
(d) Virgularum siluolam qua Madvigius Liuium castigare gaudebat, et post
eum doctorum plerique\footnote{$^{55}$}
{Paulo minus quam ceteri hac in re peccat Zingerleius}
hodiernum prelorum Borussicorum morem Latinis litteris adplicantes, Sat
solidis de causis auersati sumus. Periodorum enim Liuianarum structurae
paene semper aliena, aliquando, quod parum uiri docti obseruauerunt,
prorsus inimica est. In 5.5.3 uoces {\it cum sua amiserint\/} non plus
cum insequenti clausula quam cum duobus praecedentibus cohaerent; in
5.33.6 uirgula post {\it incolebant posita}, qua scilicet clarius
finiatur clausula relatiua, uox {\it saepe\/} omni significatione
priuatur. Quid quod in 9.13.11 Madvigius codicum meliorum lectionem
reiciebat eo quod `{\it uacuus per agros\/} nihil est'? Hoc tamen
uirgulae editorum sic separauerunt, non Liuius, qui uno (et lacteo)
tenore scripsit: {\it obsidione delegata in curam collegae uacuus per
agros cuncta infesta commeatibus hostium fecerat}. Sententiam tam apte
et lucide compactam uirgulis inquinare paene impudentis est.
\S\ 32. Vt tandem de rebus paulo maioris momenti loquamur, quid in
uniuersum de textus huius Decadis condicione sentiamus apud {\it
Classical Quarterly\/} (iv et v, {\it Restorations and Emendations in
Livy I--V\/}) cum iam latius docuerimus, rem hic breuiter praefinire
licet. Pauci si uel unus scriptorum Latinorum tot doctorum temptamina
attraxere, cum iam per multos annos pro re certa atque ubique cognita
habitum esse uideatur textum eius tam corruptum fuisse ut uix ulla
sententia correctionis non indigeret. Horum tamen temptaminum longe
maxima pars nemini (nisi auctori suo quodque) placuere; ualetque etiam
nunc ut summum in dubiis consilium, grauissimum illud Drakenborchianum
{\it Nihil muto}. Vt enim ille saeculo suo innumeras in hanc Decadem
prolusiones non quidem semper refellere sed transcendere potuit duobus
tantum melioris notae codicibus ($H$ et $L$) fretus; sic certissime
hodie, octo aliis cum palimpsesto Veronensi plene cognitis, oportet
adseuerare, sicubi codicum lectio displiceat, remedium in codicibus
ipsis quaerendum esse. Esto enim eos erroribus scatere ut ab hominibus
imperitis noni uel decimi saeculi exaratos; at contra nos saltem hoc
adfirmare audemus, paucissimos esse locos, uix decem fortasse in his
quinque Libris, ubi in nullo codice uestigia superfuerint aut manifeste
uerae aut certe probandae lectionis, lectionisque talis ut, si pro uera
habeatur, statim intellegatur quomodo inde enata sit ipsa in codicibus
uariatio. Quid enim quod primae Liuii uoces ({\it Praef}. 1) quas ex
Quintiliano diu notum est in codd. nostris male ordinatas esse, iam ex
Oxoniensi apparet in archetypo Nicomacheano recto ordine olim stetisse?
Quid quod miram in 2.43.5 nominum confusionem (quam Liuio ipsi
tribuere ne Madvigium\footnote{$^{56}$}
{De aliis `Liuii erroribus' uide 1.46.9; 4.30.4 et 13 adnn.}
quidem pudebat) iam ex Medicei uestigiis patet per transpositionem in
codicibus exortam esse? De ambitione uero nimis frequenti historicorum
nostrae aetatis ipsa studii sui fundamenta conuellere temptantium in
adn. ad 2.10.6 satis diximus.
\S\ 33. Nec tamen sic loqui uelimus quasi frustra fuissent
tot doctorum conatus; immo, paene semper difficultatem aliquam
indicauerunt emendatores locumque ipsum uel loquendi usum pleniore
inlustratione\footnote{$^{57}$}
{Vt in 4.20.8, ubi quid uoluerit apud Liuium uox cruor plures (et
clarissimi) ignorauerunt.}
indigere; saepe etiam dubitationem mouerunt\footnote{$^{58}$}
{Vt e.g. in 1.25.10.}
unde codices non sine fructu perquisiti sint; nec paucos locos reperies
ubi coniectura aliqua ex codicum id temporis notorum uestigiis fideliter
tracta aut a codice alio postea feliciter confirmata sit, aut per se
ipsa tam probabilis fuerit ut omnes eam libenter amplexi sint, uelut
praeclarum illud Madvigianum sperneres (2.49.4). Operae igitur
pretium erit hic enumerare signa aliquot in codicibus turbatae lectionis
quae a uiris doctis aut omnino adhuc neglecta aut parum obseruata, saepe
nobis, ut credimus, ducum instar fuerunt ad erroris sedem, cuius notitia
prima condicio est ueritatis reperiendae. Horum unius cuiusque exempla
in adn. infra citata collecta sunt.
(a) Difficultatis in exemplari suo conscius scriba scrupulos suos saepe
prodit uel signum ambiguum summa cum cura imitando; 1.7.5 adn.,
uel (b) signum ambiguum primum omittendo, deinde, adito uel scriptorii
magistro, uel fortasse codice alio, uel excusso rursus exemplari ipso,
quod id sibi uelle iam credidit inserendo loco suo (litterae sic
insertae pleniore calamo solent esse scriptae non solum quam
praecedentia sed quam sequentia); 1.41.4 adn.,
uel (c) signum ambiguum omittendo neque postea quicquam addendo: 3.41.8
adn.;
(d) Vbi quid transponendum esse aut ipse, aut exemplaris scriptor,
credidit, saepe siglum aliquod in contextu positum est, quod saepe
postea lector aliquis erasit: 1.43.11 adn.
(e) Vbi quid ex margine sumptum est, saepe uel punctum tantum addidit:
2.32.10 adn.,
uel (f) siglum aliud aliquod; 1.43.11 adn.,
uel (g) capitali littera additamentum incepit, uel maioribus totum
litteris scripsit: 1.49.7 adn.,
uel (h) cum uoce aliqua locum clausulae prius omissae indicante (Angl.
`peg-word', Germ. `Stichwort') iam uero perperam (et saepe alieno loco)
repetita: 4.7.10 adn. (cf. Brinkmann, {\it Rhein. Mus.\/} 57 (1902),
p.~481),
uel (i) duo librarii idem additamentum ex margine alius alio loco
inseruerunt: {\it Praef}. 5 adn.\footnote{$^{59}$}
{Hic et in adn. ad 4.58.13 addendum fuit 10.13.10.}
(k) Saepe autem in his codicibus perperam intellectum est Floriacense
illud ` pro nasali (quam uocant) siglum, adeo ut pro {\it -m\/} uel {\it
-n-} scribatur uel {\it i} uel {\it s} ($\int$): 5.43.1 adn.
Horum in plerisque illud ante omnia ualet: ubi haesit librarius, ibi et
nos haesitare debemus.
\S\ 34. Hoc autem semel posito, codicum testimonia quam
fidelissime obseruanda esse, restat nihilo leuius, fortasse etiam
grauius, editoris officium ubi testimonia uariant eligendi, ubi
deprauata sunt, uestigia eorum interpretandi. Huic officio se ubique
satis fecisse, quis mortalium sperauerit? Sensimus tamen ego et
Waltersius saepissime quanto plus duorum quam unius ualeat iudicium,
praesertim in erroribus deuitandis; sensimus etiam Wilhelmi Lendrum
impensam beneuolentiam qui scidas typographicas totas amicissime
perlegit multisque in locis exquisita sua et Liuii et Latinitatis
scientia commentarios nostros purgauit. Nec non grates plurimas
deferimus correctori acerrimo huius preli qui, praecipue in locorum
citatorum numeris purgandis, optatissimum mihi auxilium tulit. Si uero
nobis concessum erit iudicio nostro immortalis Patauini opus per hanc
partem ab aliquot saltem mendis saeculorum contagione contractis
liberasse, magnopere gaudebimus; gaudebimus etiam uehementius si
materiam ubique talis iudicii ab aliis Liuii amantibus utendam uisi
erimus quam plenissime collegisse. Nunquam certe hoc uitae spatium
peregisse cogitatione intima atque studiis perpetuis coniunctos cum
ingenio uere Romano, cum anima si quae alia inter antiquos uel inter
hodiernos candidissima atque humanissima nos pigebit.
\bigskip
\rightline{R.~S.~CONWAY.}
\leftline{\quad \it Dabam Mancunio}
\leftline{\qquad \it Id. Maius 1914.}
\bye