% tex2asc-version: 1.0
%
%    Ab Urbe Condita I.
%
%    Contributors:  Owen Ewald <[email protected]> and
%                   Konrad Schroder <[email protected]>
%
%    Original publication data:
%         Conway, Robert and Walters, Charles.
%              _Titi_Livi_Ab_Urbe_Condita,_Tomus_I:_Libri_I-V_
%              Clarendon: Oxford University Press, 1914.
%
%    Version: 1.00 (Gamma), 20 August 1993
%
%    This file is in the Public Domain.
%
\input ks_macros.tex
\docversion=1.0pt \warnifold
\raggedbottom

{\bf\centerline{T.~LIVI}
\centerline{AB URBE CONDITA}
\centerline{LIBER I}}
\bigskip
    \chap I{\sc AM} primum omnium satis constat Troia capta in ceteros
saeuitum esse Troianos, duobus, Aeneae Antenorique, et uetusti iure
hospitii et quia pacis reddendaeque Helenae semper auctores fuerant,
omne ius belli Achiuos abstinuisse; \sec casibus deinde uariis Antenorem
cum multitudine Enetum, qui seditione ex Paphlagonia pulsi et sedes et
ducem rege Pylaemene ad Troiam amisso quaerebant, uenisse in intimum
maris Hadriatici sinum, \sec Euganeisque qui inter mare Alpesque
incolebant pulsis Enetos Troianosque eas tenuisse terras.  Et in quem
primo egressi sunt locum Troia uocatur pagoque inde Troiano nomen est:
gens uniuersa Veneti appellati.  \sec Aeneam ab simili clade domo profugum
sed ad maiora rerum initia ducentibus fatis, primo in Macedoniam
uenisse, inde in Siciliam quaerentem sedes delatum, ab Sicilia classe ad
Laurentem agrum tenuisse.  Troia et huic loco nomen est.  \sec Ibi
egressi Troiani, ut quibus ab immenso prope errore nihil praeter arma et
naues superesset, cum praedam ex agris agerent, Latinus rex
Aboriginesque qui tum ea tenebant loca ad arcendam uim aduenarum armati
ex urbe atque agris concurrunt.  \sec Duplex inde fama est.  Alii
proelio uictum Latinum pacem cum Aenea, deinde adfinitatem iunxisse
tradunt: \sec alii, cum instructae acies constitissent, priusquam signa
canerent processisse Latinum inter primores ducemque aduenarum euocasse
ad conloquium; percontatum deinde qui mortales essent, unde aut quo casu
profecti domo quidue quaerentes in agrum Laurentinum exissent, \sec
postquam audierit multitudinem Troianos esse, ducem Aeneam filium
Anchisae et Veneris, cremata patria domo profugos, sedem condendaeque
urbi locum quaerere, et nobilitatem admiratum gentis uirique et animum
uel bello uel paci paratum, dextra data fidem futurae amicitiae
sanxisse.  \sec Inde foedus ictum inter duces, inter exercitus
salutationem factam.  Aeneam apud Latinum fuisse in hospitio; ibi
Latinum apud penates deos domesticum publico adiunxisse foedus filia
Aeneae in matrimonium data.

\sec Ea res utique Troianis spem adfirmat tandem stabili certaque sede
finiendi erroris.  Oppidum condunt; Aeneas ab nomine uxoris Lauinium
appellat.  \sec Breui stirpis quoque uirilis ex nouo matrimonio fuit,
cui Ascanium parentes dixere nomen.

    \chap Bello deinde Aborigines Troianique simul petiti.  Turnus rex
Rutulorum, cui pacta Lauinia ante aduentum Aeneae fuerat, praelatum sibi
aduenam aegre patiens simul Aeneae Latinoque bellum intulerat.  \sec
Neutra acies laeta ex eo certamine abiit: uicti Rutuli: uictores
Aborigines Troianique ducem Latinum amisere.  \sec Inde Turnus Rutulique
diffisi rebus ad florentes opes Etruscorum Mezentiumque regem eorum
confugiunt, qui Caere opulento tum oppido imperitans, iam inde ab initio
minime laetus nouae origine urbis et tum nimio plus quam satis tutum
esset accolis rem Troianam crescere ratus, haud grauatim socia arma
Rutulis iunxit.  \sec Aeneas aduersus tanti belli terrorem ut animos
Aboriginum sibi conciliaret nec sub eodem iure solum sed etiam nomine
omnes essent, Latinos utramque gentem appellauit; \sec nec deinde
Aborigines Troianis studio ac fide erga regem Aeneam cessere.  Fretusque
his animis coalescentium in dies magis duorum populorum Aeneas, quamquam
tanta opibus Etruria erat ut iam non terras solum sed mare etiam per
totam Italiae longitudinem ab Alpibus ad fretum Siculum fama nominis sui
implesset, tamen cum moenibus bellum propulsare posset in aciem copias
eduxit.  \sec Secundum inde proelium Latinis, Aeneae etiam ultimum
operum mortalium fuit.  Situs est, quemcumque eum dici ius fasque est
super Numicum flumen: Iouem indigetem appellant.

    \chap Nondum maturus imperio Ascanius Aeneae filius erat; tamen id
imperium ei ad puberem aetatem incolume mansit; tantisper tutela
muliebri---tanta indoles in Lauinia erat---res Latina et regnum auitum
paternumque puero stetit.  \sec Haud ambigam---quis enim rem tam ueterem
pro certo adfirmet?---hicine fuerit Ascanius an maior quam hic, Creusa
matre Ilio incolumi natus comesque inde paternae fugae, quem Iulum
eundem Iulia gens auctorem nominis sui nuncupat.  \sec Is Ascanius,
ubicumque et quacumque matre genitus---certe natum Aenea
constat---abundante Lauinii multitudine florentem iam ut tum res erant
atque opulentam urbem matri seu nouercae relinquit, nouam ipse aliam sub
Albano monte condidit quae ab situ porrectae in dorso urbis Longa Alba
appellata.  \sec Inter Lauinium et Albam Longam coloniam deductam
triginta ferme interfuere anni.  Tantum tamen opes creuerant maxime
fusis Etruscis ut ne morte quidem Aeneae nec deinde inter muliebrem
tutelam rudimentumque primum puerilis regni mouere arma aut Mezentius
Etruscique aut ulli alii accolae ausi sint.  \sec Pax ita conuenerat ut
Etruscis Latinisque fluuius Albula, quem nunc Tiberim uocant, finis
esset. \sec Siluius deinde regnat Ascani filius, casu quodam in siluis
natus; \sec is Aeneam Siluium creat; is deinde Latinum Siluium.  Ab eo
coloniae aliquot deductae, Prisci Latini appellati.  Mansit Siluiis
postea omnibus cognomen, qui Albae regnarunt.  \sec Latino Alba ortus,
Alba Atys, Atye Capys, Capye Capetus, Capeto Tiberinus, qui in traiectu
Albulae amnis submersus celebre ad posteros nomen flumini dedit.  \sec
Agrippa inde Tiberini filius, post Agrippam Romulus Siluius a patre
accepto imperio regnat.  Auentino fulmine ipse ictus regnum per manus
tradidit.  Is sepultus in eo colle qui nunc pars Romanae est urbis,
cognomen colli fecit.  Proca deinde regnat.  \sec Is Numitorem atque
Amulium procreat, Numitori, qui stirpis maximus erat, regnum uetustum
Siluiae gentis legat.  Plus tamen uis potuit quam uoluntas patris aut
uerecundia aetatis: pulso fratre Amulius regnat.  \sec Addit sceleri
scelus: stirpem fratris uirilem interemit, fratris filiae Reae Siluiae
per speciem honoris cum Vestalem eam legisset perpetua uirginitate spem
partus adimit.

    \chap Sed debebatur, ut opinor, fatis tantae origo urbis maximique
secundum deorum opes imperii principium.  \sec Vi compressa Vestalis cum
geminum partum edidisset, seu ita rata seu quia deus auctor culpae
honestior erat, Martem incertae stirpis patrem nuncupat.  \sec Sed nec
di nec homines aut ipsam aut stirpem a crudelitate regia uindicant:
sacerdos uincta in custodiam datur, pueros in profluentem aquam mitti
iubet.  \sec Forte quadam diuinitus super ripas Tiberis effusus lenibus
stagnis nec adiri usquam ad iusti cursum poterat amnis et posse quamuis
languida mergi aqua infantes spem ferentibus dabat.  \sec Ita uelut
defuncti regis imperio in proxima alluuie ubi nunc ficus Ruminalis
est---Romularem uocatam ferunt---pueros exponunt.  \sec Vastae tum in
his locis solitudines erant.  Tenet fama cum fluitantem alueum, quo
expositi erant pueri, tenuis in sicco aqua destituisset, lupam sitientem
ex montibus qui circa sunt ad puerilem uagitum cursum flexisse; eam
submissas infantibus adeo mitem praebuisse mammas ut lingua lambentem
pueros magister regii pecoris inuenerit--- \sec Faustulo fuisse nomen
ferunt---ab eo ad stabula Larentiae uxori educandos datos.  Sunt qui
Larentiam uolgato corpore lupam inter pastores uocatam putent; inde
locum fabulae ac miraculo datum.  \sec Ita geniti itaque educati, cum
primum adoleuit aetas, nec in stabulis nec ad pecora segnes uenando
peragrare saltus.  \sec Hinc robore corporibus animisque sumpto iam non
feras tantum subsistere sed in latrones praeda onustos impetus facere
pastoribusque rapta diuidere et cum his crescente in dies grege iuuenum
seria ac iocos celebrare.

    \chap Iam tum in Palatio [monte] Lupercal hoc fuisse ludicrum
ferunt, et a Pallanteo, urbe Arcadica, Pallantium, dein Palatium montem
appellatum; \sec ibi Euandrum, qui ex eo genere Arcadum multis ante
tempestatibus tenuerit loca, sollemne allatum ex Arcadia instituisse ut
nudi iuuenes Lycaeum Pana uenerantes per lusum atque lasciuiam
currerent, quem Romani deinde uocarunt Inuum.  \sec Huic deditis ludicro
cum sollemne notum esset insidiatos ob iram praedae amissae latrones,
cum Romulus ui se defendisset, Remum cepisse, captum regi Amulio
tradidisse, ultro accusantes.  \sec Crimini maxime dabant in Numitoris
agros ab iis impetum fieri; inde eos collecta iuuenum manu hostilem in
modum praedas agere.  Sic Numitori ad supplicium Remus deditur.  \sec
Iam inde ab initio Faustulo spes fuerat regiam stirpem apud se educari;
nam et expositos iussu regis infantes sciebat et tempus quo ipse eos
sustulisset ad id ipsum congruere; sed rem immaturam nisi aut per
occasionem aut per necessitatem aperiri noluerat.  \sec Necessitas prior
uenit: ita metu subactus Romulo rem aperit.  Forte et Numitori cum in
custodia Remum haberet audissetque geminos esse fratres, comparando et
aetatem eorum et ipsam minime seruilem indolem, tetigerat animum memoria
nepotum; sciscitandoque eodem peruenit ut haud procul esset quin Remum
agnosceret.  Ita undique regi dolus nectitur.  \sec Romulus non cum
globo iuuenum---nec enim erat ad uim apertam par---sed aliis alio
itinere iussis certo tempore ad regiam uenire pastoribus ad regem
impetum facit; et a domo Numitoris alia comparata manu adiuuat Remus.
Ita regem obtruncat.

    \chap Numitor inter primum tumultum, hostes inuasisse urbem atque
adortos regiam dictitans, cum pubem Albanam in arcem praesidio armisque
obtinendam auocasset, postquam iuuenes perpetrata caede pergere ad se
gratulantes uidit, extemplo aduocato concilio scelera in se fratris
originem nepotum, ut geniti, ut educati, ut cogniti essent, caedem
deinceps tyranni seque eius auctorem ostendit.  \sec Iuuenes per mediam
contionem agmine ingressi cum auum regem salutassent, secuta ex omni
multitudine consentiens uox ratum nomen imperiumque regi efficit.

\sec Ita Numitori Albana re permissa Romulum Remumque cupido cepit in
iis locis ubi expositi ubique educati erant urbis condendae.  Et
supererat multitudo Albanorum Latinorumque; ad id pastores quoue
accesserant, qui omnes facile spem facerent paruam Albam, paruum
Lauinium prae ea urbe quae conderetur fore.  \sec Interuenit deinde his
cogitationibus auitum malum, regni cupido, atque inde foedum certamen
coortum a satis miti principio.  Quoniam gemini essent nec aetatis
uerecundia discrimen facere posset, ut di quorum tutelae ea loca essent
auguriis legerent qui nomen nouae urbi daret, qui conditam imperio
regeret, Palatium Romulus, Remus Auentinum ad inaugurandum templa
capiunt.

    \chap Priori Remo augurium uenisse fertur, sex uoltures; iamque
nuntiato augurio cum duplex numerus Romulo se ostendisset, utrumque
regem sua multitudo consalutauerat: tempore illi praecepto, at hi numero
auium regnum trahebant.  \sec Inde cum altercatione congressi certamine
irarum ad caedem uertuntur; ibi in turba ictus Remus cecidit.  Volgatior
fama est ludibrio fratris Remum nouos transiluisse muros; inde ab irato
Romulo, cum uerbis quoque increpitans adiecisset, `Sic deinde, quicumque
alius transiliet moenia mea,' interfectum.  \sec Ita solus potitus
imperio Romulus; condita urbs conditoris nomine appellata.

Palatium primum, in quo ipse erat educatus, muniit.  Sacra dis aliis
Albano ritu, Graeco Herculi, ut ab Euandro instituta erant, facit.  \sec
Herculem in ea loca Geryone interempto boues mira specie abegisse
memorant, ac prope Tiberim fluuium, qua prae se armentum agens nando
traiecerat, loco herbido ut quiete et pabulo laeto reficeret boues et
ipsum fessum uia procubuisse.  \sec Ibi cum eum cibo uinoque grauatum
sopor oppressisset, pastor accola eius loci, nomine Cacus, ferox
uiribus, captus pulchritudine boum cum auertere eam praedam uellet, quia
si agendo armentum in speluncam compulisset ipsa uestigia quaerentem
dominum eo deductura erant, auersos boues eximium quemque pulchritudine
caudis in speluncam traxit.  \sec Hercules ad primam auroram somno
excitus cum gregem perlustrasset oculis et partem abesse numero
sensisset, pergit ad proximam speluncam, si forte eo uestigia ferrent.
Quae ubi omnia foras uersa uidit nec in partem aliam ferre, confusus
atque incertus animi ex loco infesto agere porro armentum occepit.  \sec
Inde cum actae boues quaedam ad desiderium, ut fit, relictarum
mugissent, reddita inclusarum ex spelunca boum uox Herculem conuertit.
Quem cum uadentem ad speluncam Cacus ui prohibere conatus esset, ictus
claua fidem pastorum nequiquam inuocans [morte] occubuit.  \sec Euander
tum ea, profugus ex Peloponneso, auctoritate magis quam imperio regebat
loca, uenerabilis uir miraculo litterarum, rei nouae inter rudes artium
homines, uenerabilior diuinitate credita Carmentae matris, quam
fatiloquam ante Sibyllae in Italiam aduentum miratae eae gentes fuerant.
\sec Is tum Euander concursu pastorum trepidantium circa aduenam
manifestae reum caedis excitus postquam facinus facinorisque causam
audiuit, habitum formamque uiri aliquantum ampliorem augustioremque
humana intuens rogitat qui uir esset.  \sec Ubi nomen patremque ac
patriam accepit, `Ioue nate, Hercules, salue,' inquit; `te mihi mater,
ueridica interpres deum, aucturum caelestium numerum cecinit, tibique
aram hic dicatum iri quam opulentissima olim in terris gens maximam
uocet tuoque ritu colat.' \sec Dextra Hercules data accipere se omen
impleturumque fata ara condita ac dicata ait.  \sec Ibi tum primum boue
eximia capta de grege sacrum Herculi, adhibitis ad ministerium dapemque
Potitiis ac Pinariis, quae tum familiae maxime inclitae ea loca
incolebant, factum.  \sec Forte ita euenit ut Potitii ad tempus praesto
essent iisque exta apponerentur, Pinarii extis adesis ad ceteram
uenirent dapem.  Inde institutum mansit donec Pinarium genus fuit, ne
extis eorum sollemnium uescerentur.  \sec Potitii ab Euandro edocti
antistites sacri eius per multas aetates fuerunt, donec tradito seruis
publicis sollemni familiae ministerio genus omne Potitiorum interiit.
\sec Haec tum sacra Romulus una ex omnibus peregrina suscepit, iam tum
immortalitatis uirtute partae ad quam eum sua fata ducebant fautor.

    \chap Rebus diuinis rite perpetratis uocataque ad concilium
multitudine quae coalescere in populi unius corpus nulla re praeterquam
legibus poterat, iura dedit; \sec quae ita sancta generi hominum agresti
fore ratus, si se ipse uenerabilem insignibus imperii fecisset, cum
cetero habitu se augustiorem, tum maxime lictoribus duodecim sumptis
fecit.  \sec Alii ab numero auium quae augurio regnum portenderant eum
secutum numerum putant.  me haud paenitet eorum sententiae esse quibus
et apparitores hoc genus ab Etruscis finitimis, unde sella curulis, unde
toga praetexta sumpta est, $\langle$et$\rangle$ numerum quoque ipsum
ductum placet, et ita habuisse Etruscos quod ex duodecim populis
communiter creato rege singulos singuli populi lictores dederint.

\sec Crescebat interim urbs munitionibus alia atque alia appetendo loca,
cum in spem magis futurae multitudinis quam ad id quod tum hominum erat
munirent.  \sec Deinde ne uana urbis magnitudo esset, adiciendae
multitudinis causa uetere consilio condentium urbes, qui obscuram atque
humilem conciendo ad se multitudinem natam e terra sibi prolem
ementiebantur, locum qui nunc saeptus descendentibus inter duos lucos
est asylum aperit.  \sec Eo ex finitimis populis turba omnis sine
discrimine, liber an seruus esset, auida nouarum rerum perfugit, idque
primum ad coeptam magnitudinem roboris fuit.  \sec Cum iam uirium haud
paeniteret consilium deinde uiribus parat.  Centum creat senatores, siue
quia is numerus satis erat, siue quia soli centum erant qui creari
patres possent.  Patres certe ab honore patriciique progenies eorum
appellati.

    \chap Iam res Romana adeo erat ualida ut cuilibet finitimarum
ciuitatum bello par esset; sed penuria mulierum hominis aetatem duratura
magnitudo erat, quippe quibus nec domi spes prolis nec cum finitimis
conubia essent.  \sec Tum ex consilio patrum Romulus legatos circa
uicinas gentes misit qui societatem conubiumque nouo populo peterent:
\sec urbes quoque, ut cetera, ex infimo nasci; dein, quas sua uirtus ac
di iuuent, magnas opes sibi magnumque nomen facere; \sec satis scire,
origini Romanae et deos adfuisse et non defuturam uirtutem; proinde ne
grauarentur homines cum hominibus sanguinem ac genus miscere.  \sec
Nusquam benigne legatio audita est: adeo simul spernebant, simul tantam
in medio crescentem molem sibi ac posteris suis metuebant.  Ac plerisque
rogitantibus dimissi ecquod feminis quoque asylum aperuissent; id enim
demum compar conubium fore.  \sec Aegre id Romana pubes passa et haud
dubie ad uim spectare res coepit.  Cui tempus locumque aptum ut daret
Romulus aegritudinem animi dissimulans ludos ex industria parat Neptuno
equestri sollemnes; Consualia uocat.  \sec Indici deinde finitimis
spectaculum iubet; quantoque apparatu tum sciebant aut poterant,
concelebrant ut rem claram exspectatamque facerent.


\sec Multi mortales conuenere, studio etiam uidendae nouae urbis, maxime
proximi quique, Caeninenses, Crustumini, Antemnates; \sec iam Sabinorum
omnis multitudo cum liberis ac coniugibus uenit.  Inuitati hospitaliter
per domos cum situm moeniaque et frequentem tectis urbem uidissent,
mirantur tam breui rem Romanam creuisse.  \sec Ubi spectaculi tempus
uenit deditaeque eo mentes cum oculis erant, tum ex composito orta uis
signoque dato iuuentus Romana ad rapiendas uirgines discurrit.  \sec
Magna pars forte in quem quaeque inciderat raptae: quasdam forma
excellentes, primoribus patrum destinatas, ex plebe homines quibus datum
negotium erat domos deferebant.  \sec Unam longe ante alias specie ac
pulchritudine insignem a globo Thalassi cuiusdam raptam ferunt multisque
sciscitantibus cuinam eam ferrent, identidem ne quis uiolaret Thalassio
ferri clamitatum; inde nuptialem hanc uocem factam.

\sec Turbato per metum ludicro maesti parentes uirginum profugiunt,
incusantes uiolati hospitii foedus deumque inuocantes cuius ad sollemne
ludosque per fas ac fidem decepti uenissent.  \sec Nec raptis aut spes
de se melior aut indignatio est minor.  Sed ipse Romulus circumibat
docebatque patrum id superbia factum qui conubium finitimis negassent;
illas tamen in matrimonio, in societate fortunarum omnium ciuitatisque
et quo nihil carius humano generi sit liberum fore; \sec mollirent modo
iras et, quibus fors corpora dedisset, darent animos; saepe ex iniuria
postmodum gratiam ortam; eoque melioribus usuras uiris quod adnisurus
pro se quisque sit ut, cum suam uicem functus officio sit, parentium
etiam patriaeque expleat desiderium.  \sec Accedebant blanditiae
uirorum, factum purgantium cupiditate atque amore, quae maxime ad
muliebre ingenium efficaces preces sunt.

    \chap Iam admodum mitigati animi raptis erant; at raptarum parentes
tum maxime sordida ueste lacrimisque et querellis ciuitates concitabant.
Nec domi tantum indignationes continebant sed congregabantur undique ad
T.~Tatium regem Sabinorum, et legationes eo quod maximum Tati nomen in
iis regionibus erat conueniebant.  \sec Caeninenses Crustuminique et
Antemnates erant ad quos eius iniuriae pars pertinebat.  Lente agere his
Tatius Sabinique uisi sunt: ipsi inter se tres populi communiter bellum
parant.  \sec Ne Crustumini quidem atque Antemnates pro ardore iraque
Caeninensium satis se impigre mouent; ita per se ipsum nomen Caeninum in
agrum Romanum impetum facit.  \sec Sed effuse uastantibus fit obuius cum
exercitu Romulus leuique certamine docet uanam sine uiribus iram esse.
Exercitum fundit fugatque, fusum persequitur: regem in proelio obtruncat
et spoliat: duce hostium occiso urbem primo impetu capit.  \sec Inde
exercitu uictore reducto, ipse cum factis uir magnificus tum factorum
ostentator haud minor, spolia ducis hostium caesi suspensa fabricato ad
id apte ferculo gerens in Capitolium escendit; ibique ea cum ad quercum
pastoribus sacram deposuisset, simul cum dono designauit templo Iouis
fines cognomenque addidit deo: \sec `Iuppiter Feretri' inquit, `haec
tibi uictor Romulus rex regia arma fero, templumque his regionibus quas
modo animo metatus sum dedico, sedem opimis spoliis quae regibus
ducibusque hostium caesis me auctorem sequentes posteri ferent.' \sec
Haec templi est origo quod primum omnium Romae sacratum est.  Ita deinde
dis uisum nec inritam conditoris templi uocem esse qua laturos eo spolia
posteros nuncupauit nec multitudine compotum eius doni uolgari laudem.
Bina postea, inter tot annos, tot bella, opima parta sunt spolia: adeo
rara eius fortuna decoris fuit.

    \chap Dum ea ibi Romani gerunt, Antemnatium exercitus per
occasionem ac solitudinem hostiliter in fines Romanos incursionem facit.
Raptim et ad hos Romana legio ducta palatos in agris oppressit.  \sec
Fusi igitur primo impetu et clamore hostes, oppidum captum; duplicique
uictoria ouantem Romulum Hersilia coniunx precibus raptarum fatigata
orat ut parentibus earum det ueniam et in ciuitatem accipiat: ita rem
coalescere concordia posse.  \sec Facile impetratum.  Inde contra
Crustuminos profectus bellum inferentes.  Ibi minus etiam quod alienis
cladibus ceciderant animi certaminis fuit.  \sec Utroque coloniae
missae: plures inuenti qui propter ubertatem terrae in Crustuminum
nomina darent.  Et Romam inde frequenter migratum est, a parentibus
maxime ac propinquis raptarum.

\sec Nouissimum ab Sabinis bellum ortum multoque id maximum fuit; nihil
enim per iram aut cupiditatem actum est, nec ostenderunt bellum prius
quam intulerunt.  \sec Consilio etiam additus dolus.  Sp.~Tarpeius
Romanae praeerat arci.  Huius filiam uirginem auro corrumpit Tatius ut
armatos in arcem accipiat; aquam forte ea tum sacris extra moenia
petitum ierat.  \sec Accepti obrutam armis necauere, seu ut ui capta
potius arx uideretur seu prodendi exempli causa ne quid usquam fidum
proditori esset.  \sec Additur fabula, quod uolgo Sabini aureas armillas
magni ponderis brachio laeuo gemmatosque magna specie anulos habuerint,
pepigisse eam quod in sinistris manibus haberent; eo scuta illi pro
aureis donis congesta.  \sec Sunt qui eam ex pacto tradendi quod in
sinistris manibus esset derecto arma petisse dicant et fraude uisam
agere sua ipsam peremptam mercede.

    \chap Tenuere tamen arcem Sabini; atque inde postero die, cum
Romanus exercitus instructus quod inter Palatinum Capitolinumque collem
campi est complesset, non prius descenderunt in aequum quam ira et
cupiditate reciperandae arcis stimulante animos in aduersum Romani
subiere.  \sec Principes utrimque pugnam ciebant ab Sabinis Mettius
Curtius, ab Romanis Hostius Hostilius.  Hic rem Romanam iniquo loco ad
prima signa animo atque audacia sustinebat.  \sec Ut Hostius cecidit,
confestim Romana inclinatur acies fusaque est.  Ad ueterem portam Palati
Romulus et ipse turba fugientium actus, arma ad caelum tollens, \sec
`Iuppiter, tuis' inquit `iussus auibus hic in Palatio prima urbi
fundamenta ieci.  Arcem iam scelere emptam Sabini habent; inde huc
armati superata media ualle tendunt; \sec at tu, pater deum hominumque,
hinc saltem arce hostes; \sec deme terrorem Romanis fugamque foedam
siste.  Hic ego tibi templum Statori Ioui, quod monumentum sit posteris
tua praesenti ope seruatam urbem esse, uoueo.' \sec Haec precatus,
ueluti sensisset auditas preces, `Hinc' inquit, `Romani, Iuppiter
optimus maximus resistere atque iterare pugnam iubet.'  Restitere Romani
tamquam caelesti uoce iussi: ipse ad primores Romulus prouolat.  \sec
Mettius Curtius ab Sabinis princeps ab arce decucurrerat et effusos
egerat Romanos toto quantum foro spatium est.  Nec procul iam a porta
Palati erat, clamitans: `Vicimus perfidos hospites, imbelles hostes; iam
sciunt longe aliud esse uirgines rapere, aliud pugnare cum uiris.' \sec
In eum haec gloriantem cum globo ferocissimorum iuuenum Romulus impetum
facit.  Ex equo tum forte Mettius pugnabat; eo pelli facilius fuit.

Pulsum Romani persequuntur; et alia Romana acies, audacia regis accensa,
fundit Sabinos.  \sec Mettius in paludem sese strepitu sequentium
trepidante equo coniecit; auerteratque ea res etiam Sabinos tanti
periculo uiri.  Et ille quidem adnuentibus ac uocantibus suis fauore
multorum addito animo euadit: Romani Sabinique in media conualle duorum
montium redintegrant proelium; sed res Romana erat superior.

    \chap Tum Sabinae mulieres, quarum ex iniuria bellum ortum erat,
crinibus passis scissaque ueste, uicto malis muliebri pauore, ausae se
inter tela uolantia inferre, ex transuerso impetu facto dirimere
infestas acies, dirimere iras, \sec hinc patres, hinc uiros orantes, ne
sanguine se nefando soceri generique respergerent, ne parricidio
macularent partus suos, nepotum illi, hi liberum progeniem.  \sec `Si
adfinitatis inter uos, si conubii piget, in nos uertite iras; nos causa
belli, nos uolnerum ac caedium uiris ac parentibus sumus; melius
peribimus quam sine alteris uestrum uiduae aut orbae uiuemus.' \sec
Mouet res cum multitudinem tum duces; silentium et repentina fit quies;
inde ad foedus faciendum duces prodeunt.  Nec pacem modo sed ciuitatem
unam ex duabus faciunt.  Regnum consociant: imperium omne conferunt
Romam.  \sec Ita geminata urbe ut Sabinis tamen aliquid daretur Quirites
a Curibus appellati.  Monumentum eius pugnae ubi primum ex profunda
emersus palude equus Curtium in uado statuit, Curtium lacum appellarunt.

\sec Ex bello tam tristi laeta repente pax cariores Sabinas uiris ac
parentibus et ante omnes Romulo ipsi fecit.  Itaque cum populum in
curias triginta diuideret, nomina earum curiis imposuit.  \sec Id non
traditur, cum haud dubie aliquanto numerus maior hoc mulierum fuerit,
aetate an dignitatibus suis uirorumue an sorte lectae sint, quae nomina
curiis darent.  \sec Eodem tempore et centuriae tres equitum conscriptae
sunt.  Ramnenses ab Romulo, ab T.~Tatio Titienses appellati: Lucerum
nominis et originis causa incerta est.  Inde non modo commune sed
concors etiam regnum duobus regibus fuit.

    \chap Post aliquot annos propinqui regis Tati legatos Laurentium
pulsant; cumque Laurentes iure gentium agerent, apud Tatium gratia
suorum et preces plus poterant.  \sec Igitur illorum poenam in se
uertit; nam Lauinii cum ad sollemne sacrificium eo uenisset concursu
facto interficitur.  \sec Eam rem minus aegre quam dignum erat tulisse
Romulum ferunt, seu ob infidam societatem regni seu quia haud iniuria
caesum credebat.  Itaque bello quidem abstinuit; ut tamen expiarentur
legatorum iniuriae regisque caedes, foedus inter Romam Lauiniumque urbes
renouatum est.

\sec Et cum his quidem insperata pax erat: aliud multo propius atque in
ipsis prope portis bellum ortum.  Fidenates nimis uicinas prope se
conualescere opes rati, priusquam tantum roboris esset quantum futurum
apparebat, occupant bellum facere.  Iuuentute armata immissa uastatur
agri quod inter urbem ac Fidenas est; \sec inde ad laeuam uersi quia
dextra Tiberis arcebat, cum magna trepidatione agrestium populantur,
tumultusque repens ex agris in urbem inlatus pro nuntio fuit.  \sec
Excitus Romulus---neque enim dilationem pati tam uicinum bellum
poterat---exercitum educit, castra a Fidenis mille passuum locat.  \sec
Ibi modico praesidio relicto, egressus omnibus copiis partem militum
locis circa densa obsita uirgulta obscuris subsidere in insidiis iussit:
cum parte maiore atque omni equitatu profectus, id quod quaerebat,
tumultuoso et minaci genere pugnae adequitando ipsis prope portis hostem
exciuit.  Fugae quoque, quae simulanda erat, eadem equestris pugna
causam minus mirabilem dedit.  \sec Et cum, uelut inter pugnae fugaeque
consilium trepidante equitatu, pedes quoque referret gradum, plenis
repente portis effusi hostes impulsa Romana acie studio instandi
sequendique trahuntur ad locum insidiarum.  \sec Inde subito exorti
Romani transuersam inuadunt hostium aciem; addunt pauorem mota e castris
signa eorum qui in praesidio relicti fuerant.


Ita multiplici terrore perculsi Fidenates prius paene, quam Romulus
quique $\langle$auehi$\rangle$ cum eo uisi erant circumagerent frenis
equos, terga uertunt; \sec multoque effusius, quippe uera fuga, qui
simulantes paulo ante secuti erant oppidum repetebant.  \sec Non tamen
eripuere se hosti: haerens in tergo Romanus, priusquam fores portarum
obicerentur, uelut agmine uno inrumpit.

    \chap Belli Fidenatis contagione inritati Veientium animi et
consanguinitate---nam Fidenates quoque Etrusci fuerunt---et quod ipsa
propinquitas loci, si Romana arma omnibus infesta finitimis essent,
stimulabat.  In fines Romanos excucurrerunt populabundi magis quam iusti
more belli.  \sec Itaque non castris positis, non exspectato hostium
exercitu, raptam ex agris praedam portantes Veios rediere.  Romanus
contra postquam hostem in agris non inuenit, dimicationi ultimae
instructus intentusque Tiberim transit.  \sec Quem postquam castra
ponere et ad urbem accessurum Veientes audiuere, obuiam egressi ut
potius acie decernerent quam inclusi de tectis moenibusque dimicarent.
\sec Ibi uiribus nulla arte adiutis, tantum ueterani robore exercitus
rex Romanus uicit; persecutusque fusos ad moenia hostes, urbe ualida
muris ac situ ipso munita abstinuit, agros rediens uastat, ulciscendi
magis quam praedae studio; \sec eaque clade haud minus quam aduersa
pugna subacti Veientes pacem petitum oratores Romam mittunt.  Agri parte
multatis in centum annos indutiae datae.

\sec Haec ferme Romulo regnante domi militiaeque gesta, quorum nihil
absonum fidei diuinae originis diuinitatisque post mortem creditae fuit,
non animus in regno auito reciperando, non condendae urbis consilium,
non bello ac pace firmandae.  \sec Ab illo enim profecto uiribus datis
tantum ualuit ut in quadraginta deinde annos tutam pacem haberet.  \sec
Multitudini tamen gratior fuit quam patribus, longe ante alios
acceptissimus militum animis; trecentosque armatos ad custodiam corporis
quos Celeres appellauit non in bello solum sed etiam in pace habuit.

    \chap His immortalibus editis operibus cum ad exercitum recensendum
contionem in campo ad Caprae paludem haberet, subito coorta tempestas
cum magno fragore tonitribusque tam denso regem operuit nimbo ut
conspectum eius contioni abstulerit; nec deinde in terris Romulus fuit.
\sec Romana pubes sedato tandem pauore postquam ex tam turbido die
serena et tranquilla lux rediit, ubi uacuam sedem regiam uidit, etsi
satis credebat patribus qui proximi steterant sublimem raptum procella,
tamen uelut orbitatis metu icta maestum aliquamdiu silentium obtinuit.
\sec Deinde a paucis initio facto, deum deo natum, regem parentemque
urbis Romanae saluere uniuersi Romulum iubent; pacem precibus exposcunt,
uti uolens propitius suam semper sospitet progeniem.  \sec Fuisse credo
tum quoque aliquos qui discerptum regem patrum manibus taciti arguerent;
manauit enim haec quoque sed perobscura fama; illam alteram admiratio
uiri et pauor praesens nobilitauit.  \sec Et consilio etiam unius
hominis addita rei dicitur fides.  Namque Proculus Iulius, sollicita
ciuitate desiderio regis et infensa patribus, grauis, ut traditur,
quamuis magnae rei auctor in contionem prodit.  \sec `Romulus' inquit,
`Quirites, parens urbis huius, prima hodierna luce caelo repente
delapsus se mihi obuium dedit.  Cum perfusus horrore uenerabundusque
adstitissem petens precibus ut contra intueri fas esset, \sec ``Abi,
nuntia'' inquit ``Romanis, caelestes ita uelle ut mea Roma caput orbis
terrarum sit; proinde rem militarem colant sciantque et ita posteris
tradant nullas opes humanas armis Romanis resistere posse.'' Haec'
inquit `locutus sublimis abiit.' \sec Mirum quantum illi uiro nuntianti
haec fides fuerit, quamque desiderium Romuli apud plebem exercitumque
facta fide immortalitatis lenitum sit.

    \chap Patrum interim animos certamen regni ac cupido uersabat;
necdum ad singulos, quia nemo magnopere eminebat in nouo populo,
peruenerat: factionibus inter ordines certabatur.  Oriundi ab Sabinis,
\sec ne quia post Tati mortem ab sua parte non erat regnatum, in
societate aequa possessionem imperii amitterent, sui corporis creari
regem uolebant: Romani ueteres peregrinum regem aspernabantur.  \sec In
uariis uoluntatibus regnari tamen omnes uolebant, libertatis dulcedine
nondum experta.  \sec Timor deinde patres incessit ne ciuitatem sine
imperio, exercitum sine duce, multarum circa ciuitatium inritatis
animis, uis aliqua externa adoriretur.  Et esse igitur aliquod caput
placebat, et nemo alteri concedere in animum inducebat.  \sec Ita rem
inter se centum patres, decem decuriis factis singulisque in singulas
decurias creatis qui summae rerum praeessent consociant.  \sec Decem
imperitabant: unus cum insignibus imperii et lictoribus erat: quinque
dierum spatio finiebatur imperium ac per omnes in orbem ibat, annuumque
interuallum regni fuit.  Id ab re quod nunc quoque tenet nomen
interregnum appellatum.  \sec Fremere deinde plebs multiplicatam
seruitutem, centum pro uno dominos factos; nec ultra nisi regem et ab
ipsis creatum uidebantur passuri.  \sec Cum sensissent ea moueri patres,
offerendum ultro rati quod amissuri erant, ita gratiam ineunt summa
potestate populo permissa ut non plus darent iuris quam detinerent.
\sec Decreuerunt enim ut cum populus regem iussisset, id sic ratum esset
si patres auctores fierent.  Hodie quoque in legibus magistratibusque
rogandis usurpatur idem ius, ui adempta: priusquam populus suffragium
ineat, in incertum comitiorum euentum patres auctores fiunt.  \sec Tum
interrex contione aduocata, `Quod bonum, faustum felixque sit' inquit,
`Quirites, regem create: ita patribus uisum est.  Patres deinde, si
dignum qui secundus ab Romulo numeretur crearitis, auctores fient.' \sec
Adeo id gratum plebi fuit ut, ne uicti beneficio uiderentur, id modo
sciscerent iuberentque ut senatus decerneret qui Romae regnaret.

    \chap Inclita iustitia religioque ea tempestate Numae Pompili erat.
Curibus Sabinis habitabat, consultissimus uir, ut in illa quisquam esse
aetate poterat, omnis diuini atque humani iuris.  \sec Auctorem
doctrinae eius, quia non exstat alius, falso Samium Pythagoram edunt,
quem Seruio Tullio regnante Romae centum amplius post annos in ultima
Italiae ora circa Metapontum Heracleamque et Crotona iuuenum aemulantium
studia coetus habuisse constat.  \sec Ex quibus locis, etsi eiusdem
aetatis fuisset, quae fama in Sabinos? Aut quo linguae commercio
quemquam ad cupiditatem discendi exciuisset? Quoue praesidio unus per
tot gentes dissonas sermone moribusque peruenisset? \sec Suopte igitur
ingenio temperatum animum uirtutibus fuisse opinor magis instructumque
non tam peregrinis artibus quam disciplina tetrica ac tristi ueterum
Sabinorum, quo genere nullum quondam incorruptius fuit.  \sec Audito
nomine Numae patres Romani, quamquam inclinari opes ad Sabinos rege inde
sumpto uidebantur, tamen neque se quisquam nec factionis suae alium nec
denique patrum aut ciuium quemquam praeferre illi uiro ausi, ad unum
omnes Numae Pompilio regnum deferendum decernunt.  \sec Accitus, sicut
Romulus augurato urbe condenda regnum adeptus est, de se quoque deos
consuli iussit.  Inde ab augure, cui deinde honoris ergo publicum id
perpetuumque sacerdotium fuit, deductus in arcem, in lapide ad meridiem
uersus consedit.  \sec Augur ad laeuam eius capite uelato sedem cepit,
dextra manu baculum sine nodo aduncum tenens quem lituum appellarunt.
Inde ubi prospectu in urbem agrumque capto deos precatus regiones ab
oriente ad occasum determinauit, dextras ad meridiem partes, laeuas ad
septentrionem esse dixit; \sec signum contra quo longissime conspectum
oculi ferebant animo finiuit; tum lituo in laeuam manum translato,
dextra in caput Numae imposita, ita precatus est: \sec `Iuppiter pater,
si est fas hunc Numam Pompilium cuius ego caput teneo regem Romae esse,
uti tu signa nobis certa adclarassis inter eos fines quod feci.' \sec Tum
peregit uerbis auspicia quae mitti uellet.  Quibus missis declaratus rex
Numa de templo descendit.

    \chap Qui regno ita potitus urbem nouam conditam ui et armis, iure
eam legibusque ac moribus de integro condere parat.  \sec Quibus cum
inter bella adsuescere uideret non posse---quippe efferari militia
animos---, mitigandum ferocem populum armorum desuetudine ratus, Ianum
ad infimum Argiletum indicem pacis bellique fecit, apertus ut in armis
esse ciuitatem, clausus pacatos circa omnes populos significaret.  \sec
Bis deinde post Numae regnum clausus fuit, semel T.~Manlio consule post
Punicum primum perfectum bellum, iterum, quod nostrae aetati di dederunt
ut uideremus, post bellum Actiacum ab imperatore Caesare Augusto pace
terra marique parta.--- \sec Clauso eo cum omnium circa finitimorum
societate ac foederibus iunxisset animos, positis externorum periculorum
curis, ne luxuriarent otio animi quos metus hostium disciplinaque
militaris continuerat, omnium primum, rem ad multitudinem imperitam et
illis saeculis rudem efficacissimam, deorum metum iniciendum ratus est.
\sec Qui cum descendere ad animos sine aliquo commento miraculi non
posset, simulat sibi cum dea Egeria congressus nocturnos esse; eius se
monitu quae acceptissima dis essent sacra instituere, sacerdotes suos
cuique deorum praeficere.  \sec Atque omnium primum ad cursus lunae in
duodecim menses discribit annum; quem quia tricenos dies singulis
mensibus luna non explet desuntque sex dies solido anno qui solstitiali
circumagitur orbe, intercalariis mensibus interponendis ita dispensauit,
ut uicesimo anno ad metam eandem solis unde orsi essent, plenis omnium
annorum spatiis dies congruerent.  \sec Idem nefastos dies fastosque
fecit quia aliquando nihil cum populo agi utile futurum erat.

    \chap Tum sacerdotibus creandis animum adiecit, quamquam ipse
plurima sacra obibat, ea maxime quae nunc ad Dialem flaminem pertinent.
\sec Sed quia in ciuitate bellicosa plures Romuli quam Numae similes
reges putabat fore iturosque ipsos ad bella, ne sacra regiae uicis
desererentur flaminem Ioui adsiduum sacerdotem creauit insignique eum
ueste et curuli regia sella adornauit.  Huic duos flamines adiecit,
Marti unum, alterum Quirino, \sec uirginesque Vestae legit, Alba
oriundum sacerdotium et genti conditoris haud alienum.  His ut adsiduae
templi antistites essent stipendium de publico statuit; uirginitate
aliisque caerimoniis uenerabiles ac sanctas fecit.  \sec Salios item
duodecim Marti Gradiuo legit, tunicaeque pictae insigne dedit et super
tunicam aeneum pectori tegumen; caelestiaque arma, quae ancilia
appellantur, ferre ac per urbem ire canentes carmina cum tripudiis
sollemnique saltatu iussit.  \sec Pontificem deinde Numam Marcium Marci
filium ex patribus legit eique sacra omnia exscripta exsignataque
attribuit, quibus hostiis, quibus diebus, ad quae templa sacra fierent,
atque unde in eos sumptus pecunia erogaretur.  \sec Cetera quoque omnia
publica priuataque sacra pontificis scitis subiecit, ut esset quo
consultum plebes ueniret, ne quid diuini iuris neglegendo patrios ritus
peregrinosque adsciscendo turbaretur; \sec nec caelestes modo
caerimonias, sed iusta quoque funebria placandosque manes ut idem
pontifex edoceret, quaeque prodigia fulminibus alioue quo uisu missa
susciperentur atque curarentur.  Ad ea elicienda ex mentibus diuinis
Ioui Elicio aram in Auentino dicauit deumque consuluit auguriis, quae
suscipienda essent.

    \chap Ad haec consultanda procurandaque multitudine omni a ui et
armis conuersa, et animi aliquid agendo occupati erant, et deorum
adsidua insidens cura, cum interesse rebus humanis caeleste numen
uideretur, ea pietate omnium pectora imbuerat ut fides ac ius iurandum
{\dag proximo\dag} legum ac poenarum metu ciuitatem regerent.  \sec Et
cum ipsi se homines in regis uelut unici exempli mores formarent, tum
finitimi etiam populi, qui antea castra non urbem positam in medio ad
sollicitandam omnium pacem crediderant, in eam uerecundiam adducti sunt,
ut ciuitatem totam in cultum uersam deorum uiolari ducerent nefas.  \sec
Lucus erat quem medium ex opaco specu fons perenni rigabat aqua.

Quo quia se persaepe Numa sine arbitris uelut ad congressum deae
inferebat, Camenis eum lucum sacrauit, quod earum ibi concilia cum
coniuge sua Egeria essent.  \sec Et [soli] Fidei sollemne instituit.  Ad
id sacrarium flamines bigis curru arcuato uehi iussit manuque ad digitos
usque inuoluta rem diuinam facere, significantes fidem tutandam sedemque
eius etiam in dexteris sacratam esse.  \sec Multa alia sacrificia
locaque sacris faciendis quae Argeos pontifices uocant dedicauit.
Omnium tamen maximum eius operum fuit tutela per omne regni tempus haud
minor pacis quam regni.  \sec Ita duo deinceps reges, alius alia uia,
ille bello, hic pace, ciuitatem auxerunt.  Romulus septem et triginta
regnauit annos, Numa tres et quadraginta.  Cum ualida tum temperata et
belli et pacis artibus erat ciuitas.

    \chap Numae morte ad interregnum res rediit.  Inde Tullum
Hostilium, nepotem Hostili, cuius in infima arce clara pugna aduersus
Sabinos fuerat, regem populus iussit; patres auctores acti.  \sec Hic
non solum proximo regi dissimilis sed ferocior etiam quam Romulus fuit.
Cum aetas uiresque tum auita quoque gloria animum stimulabat.  Senescere
igitur ciuitatem otio ratus undique materiam excitandi belli quaerebat.
\sec Forte euenit ut agrestes Romani ex Albano agro, Albani ex Romano
praedas in uicem agerent.  \sec Imperitabat tum Gaius Cluilius Albae.
Utrimque legati fere sub idem tempus ad res repetendas missi.  Tullus
praeceperat suis ne quid prius quam mandata agerent; satis sciebat
negaturum Albanum; ita pie bellum indici posse.  \sec Ab Albanis
socordius res acta; excepti hospitio ab Tullo blande ac benigne, comiter
regis conuiuium celebrant.  Tantisper Romani et res repetiuerant priores
et neganti Albano bellum in tricesimum diem indixerant.  Haec renuntiant
Tullo.  \sec Tum legatis Tullus dicendi potestatem quid petentes
uenerint facit.  Illi omnium ignari primum purgando terunt tempus: se
inuitos quicquam quod minus placeat Tullo dicturos, sed imperio subigi;
res repetitum se uenisse; ni reddantur bellum indicere iussos.  \sec Ad
haec Tullus `Nuntiate' inquit, `regi uestro regem Romanum deos facere
testes, uter prius populus res repetentes legatos aspernatus dimiserit,
ut in eum omnes expetant huiusce clades belli.'

    \chap Haec nuntiant domum Albani.  Et bellum utrimque summa ope
parabatur, ciuili simillimum bello, prope inter parentes natosque,
Troianam utramque prolem, cum Lauinium ab Troia, ab Lauinio Alba, ab
Albanorum stirpe regum oriundi Romani essent.  \sec Euentus tamen belli
minus miserabilem dimicationem fecit, quod nec acie certatum est et
tectis modo dirutis alterius urbis duo populi in unum confusi sunt.
\sec Albani priores ingenti exercitu in agrum Romanum impetum fecere.

Castra ab urbe haud plus quinque milia passuum locant, fossa circumdant;
fossa Cluilia ab nomine ducis per aliquot saecula appellata est, donec
cum re nomen quoque uetustate aboleuit.  \sec In his castris Cluilius
Albanus rex moritur; dictatorem Albani Mettium Fufetium creant.  Interim
Tullus ferox, praecipue morte regis, magnumque deorum numen ab ipso
capite orsum in omne nomen Albanum expetiturum poenas ob bellum impium
dictitans, nocte praeteritis hostium castris, infesto exercitu in agrum
Albanum pergit.  \sec Ea res ab statiuis exciuit Mettium.  Ducit quam
proxime ad hostem potest; inde legatum praemissum nuntiare Tullo iubet
priusquam dimicent opus esse conloquio; si secum congressus sit, satis
scire ea se allaturum quae nihilo minus ad rem Romanam quam ad Albanam
pertineant.  \sec Haud aspernatus Tullus, tamen si uana adferantur in
aciem educit.


Exeunt contra et Albani.  Postquam instructi utrimque stabant, cum
paucis procerum in medium duces procedunt.  \sec Ibi infit Albanus:
`Iniurias et non redditas res ex foedere quae repetitae sint, et ego
regem nostrum Cluilium causam huiusce esse belli audisse uideor, nec te
dubito, Tulle, eadem prae te ferre; sed si uera potius quam dictu
speciosa dicenda sunt, cupido imperii duos cognatos uicinosque populos
ad arma stimulat.  \sec Neque, recte an perperam, interpretor.  Fuerit
ista eius deliberatio qui bellum suscepit: me Albani gerendo bello ducem
creauere.  Illud te, Tulle, monitum uelim: Etrusca res quanta circa nos
teque maxime sit, quo propior es [Volscis] hoc magis scis.  Multum illi
terra, plurimum mari pollent.  \sec Memor esto, iam cum signum pugnae
dabis, has duas acies spectaculo fore ut fessos confectosque simul
uictorem ac uictum adgrediantur.  Itaque si nos di amant, quoniam non
contenti libertate certa in dubiam imperii seruitiique aleam imus,
ineamus aliquam uiam qua utri utris imperent sine magna clade, sine
multo sanguine utriusque populi decerni possit.' \sec Haud displicet res
Tullo quamquam cum indole animi tum spe uictoriae ferocior erat.
Quaerentibus utrimque ratio initur cui et fortuna ipsa praebuit
materiam.

    \chap Forte in duobus tum exercitibus erant trigemini fratres, nec
aetate nec uiribus dispares.  Horatios Curiatiosque fuisse satis
constat, nec ferme res antiqua alia est nobilior; tamen in re tam clara
nominum error manet, utrius populi Horatii, utrius Curiatii fuerint.
Auctores utroque trahunt; plures tamen inuenio qui Romanos Horatios
uocent; hos ut sequar inclinat animus.  \sec Cum trigeminis agunt reges
ut pro sua quisque patria dimicent ferro; ibi imperium fore unde
uictoria fuerit.  Nihil recusatur; tempus et locus conuenit.  \sec
Priusquam dimicarent foedus ictum inter Romanos et Albanos est his
legibus ut cuiusque populi ciues eo certamine uicissent, is alteri
populo cum bona pace imperitaret.  Foedera alia aliis legibus, ceterum
eodem modo omnia fiunt.  \sec Tum ita factum accepimus, nec ullius
uetustior foederis memoria est.  Fetialis regem Tullum ita rogauit:
`Iubesne me, rex, cum patre patrato populi Albani foedus ferire?'
Iubente rege, `Sagmina' inquit `te, rex, posco.' Rex ait: `Pura
tollito.' \sec Fetialis ex arce graminis herbam puram attulit.  Postea
regem ita rogauit: `Rex, facisne me tu regium nuntium populi Romani
Quiritium, uasa comitesque meos?' Rex respondit: `Quod sine fraude mea
populique Romani Quiritium fiat, facio.' \sec Fetialis erat M.~Valerius;
is patrem patratum Sp.~Fusium fecit, uerbena caput capillosque tangens.
Pater patratus ad ius iurandum patrandum, id est, sanciendum fit foedus;
multisque id uerbis, quae longo effata carmine non operae est referre,
peragit.  \sec Legibus deinde, recitatis, `Audi' inquit, `Iuppiter;
audi, pater patrate populi Albani; audi tu, populus Albanus.  Ut illa
palam prima postrema ex illis tabulis ceraue recitata sunt sine dolo
malo, utique ea hic hodie rectissime intellecta sunt, illis legibus
populus Romanus prior non deficiet.  \sec Si prior defexit publico
consilio dolo malo, tum ille Diespiter populum Romanum sic ferito ut ego
hunc porcum hic hodie feriam; tantoque magis ferito quanto magis potes
pollesque.' \sec Id ubi dixit porcum saxo silice percussit.  Sua item
carmina Albani suumque ius iurandum per suum dictatorem suosque
sacerdotes peregerunt.

    \chap Foedere icto trigemini, sicut conuenerat, arma capiunt.  Cum
sui utrosque adhortarentur, deos patrios, patriam ac parentes, quidquid
ciuium domi, quidquid in exercitu sit, illorum tunc arma, illorum
intueri manus, feroces et suopte ingenio et pleni adhortantium uocibus
in medium inter duas acies procedunt.  \sec Consederant utrimque pro
castris duo exercitus, periculi magis praesentis quam curae expertes;
quippe imperium agebatur in tam paucorum uirtute atque fortuna positum.
Itaque ergo erecti suspensique in minime gratum spectaculum animo
incenduntur.  \sec Datur signum infestisque armis uelut acies terni
iuuenes magnorum exercituum animos gerentes concurrunt.  Nec his nec
illis periculum suum, publicum imperium seruitiumque obuersatur animo
futuraque ea deinde patriae fortuna quam ipsi fecissent.  \sec Ut primo
statim concursu increpuere arma micantesque fulsere gladii, horror
ingens spectantes perstringit et neutro inclinata spe torpebat uox
spiritusque.  \sec Consertis deinde manibus cum iam non motus tantum
corporum agitatioque anceps telorum armorumque sed uolnera quoque et
sanguis spectaculo essent, duo Romani super alium alius, uolneratis
tribus Albanis, exspirantes corruerunt.  \sec Ad quorum casum cum
conclamasset gaudio Albanus exercitus, Romanas legiones iam spes tota,
nondum tamen cura deseruerat, exanimes uice unius quem tres Curiatii
circumsteterant.  \sec Forte is integer fuit, ut uniuersis solus
nequaquam par, sic aduersus singulos ferox.  Ergo ut segregaret pugnam
eorum capessit fugam, ita ratus secuturos ut quemque uolnere adfectum
corpus sineret.  \sec Iam aliquantum spatii ex eo loco ubi pugnatum est
aufugerat, cum respiciens uidet magnis interuallis sequentes, unum haud
procul ab sese abesse.  \sec In eum magno impetu rediit; et dum Albanus
exercitus inclamat Curiatiis uti opem ferant fratri, iam Horatius caeso
hoste uictor secundam pugnam petebat.  Tunc clamore qualis ex insperato
fauentium solet Romani adiuuant militem suum; et ille defungi proelio
festinat.  \sec Prius itaque quam alter---nec procul aberat---consequi
posset, et alterum Curiatium conficit; \sec iamque aequato Marte singuli
supererant, sed nec spe nec uiribus pares.  Alterum intactum ferro
corpus et geminata uictoria ferocem in certamen tertium dabat: alter
fessum uolnere, fessum cursu trahens corpus uictusque fratrum ante se
strage uictori obicitur hosti.  Nec illud proelium fuit.  \sec Romanus
exsultans `Duos' inquit, `fratrum manibus dedi; tertium causae belli
huiusce, ut Romanus Albano imperet, dabo.' Male sustinenti arma gladium
superne iugulo defigit, iacentem spoliat.  \sec Romani ouantes ac
gratulantes Horatium accipiunt, eo maiore cum gaudio, quo prope metum
res fuerat.  Ad sepulturam inde suorum nequaquam paribus animis
uertuntur, quippe imperio alteri aucti, alteri dicionis alienae facti.
\sec Sepulcra exstant quo quisque loco cecidit, duo Romana uno loco
propius Albam, tria Albana Romam uersus sed distantia locis ut et
pugnatum est.

    \chap Priusquam inde digrederentur, roganti Mettio ex foedere icto
quid imperaret, imperat Tullus uti iuuentutem in armis habeat: usurum se
eorum opera si bellum cum Veientibus foret.  \sec Ita exercitus inde
domos abducti.  Princeps Horatius ibat, trigemina spolia prae se gerens;
cui soror uirgo, quae desponsa, uni ex Curiatiis fuerat, obuia ante
portam Capenam fuit, cognitoque super umeros fratris paludamento sponsi
quod ipsa confecerat, soluit crines et flebiliter nomine sponsum mortuum
appellat.  \sec Mouet feroci iuueni animum comploratio sororis in
uictoria sua tantoque gaudio publico.  Stricto itaque gladio simul
uerbis increpans transfigit puellam.  \sec `Abi hinc cum immaturo amore
ad sponsum,' inquit, `oblita fratrum mortuorum uiuique, oblita patriae.
Sic eat quaecumque Romana lugebit hostem.' \sec Atrox uisum id facinus
patribus plebique, sed recens meritum facto obstabat.  Tamen raptus in
ius ad regem.  Rex ne ipse tam tristis ingratique ad uolgus iudicii ac
secundum iudicium supplicii auctor esset, concilio populi aduocato
`Duumuiros' inquit, `qui Horatio perduellionem iudicent, secundum legem
facio.' \sec Lex horrendi carminis erat: `Duumuiri perduellionem
iudicent; si a duumuiris prouocarit, prouocatione certato; si uincent,
caput obnubito; infelici arbori reste suspendito; uerberato uel intra
pomerium uel extra pomerium.' \sec Hac lege duumuiri creati, qui se
absoluere non rebantur ea lege ne innoxium quidem posse, cum
condemnassent, tum alter ex iis `Publi Horati, tibi perduellionem
iudico' inquit.  `I, lictor, colliga manus.' \sec Accesserat lictor
iniciebatque laqueum.  Tum Horatius auctore Tullo, clemente legis
interprete, `Prouoco' inquit.  Itaque prouocatione certatum ad populum
est. \sec Moti homines sunt in eo iudicio maxime P.~Horatio patre
proclamante se filiam iure caesam iudicare; ni ita esset, patrio iure in
filium animaduersurum fuisse.  Orabat deinde ne se quem paulo ante cum
egregia stirpe conspexissent orbum liberis facerent. \sec Inter haec
senex iuuenem amplexus, spolia Curiatiorum fixa eo loco qui nunc Pila
Horatia appellatur ostentans, `Huncine' aiebat, `quem modo decoratum
ouantemque uictoria incedentem uidistis, Quirites, eum sub furca uinctum
inter uerbera et cruciatus uidere potestis? quod uix Albanorum oculi tam
deforme spectaculum ferre possent. \sec I, lictor, colliga manus, quae
paulo ante armatae imperium populo Romano pepererunt.  I, caput obnube
liberatoris urbis huius; arbore infelici suspende; uerbera uel intra
pomerium, modo inter illa pila et spolia hostium, uel extra pomerium,
modo inter sepulcra Curiatiorum; quo enim ducere hunc iuuenem potestis
ubi non sua decora eum a tanta foeditate supplicii uindicent?' \sec Non
tulit populus nec patris lacrimas nec ipsius parem in omni periculo
animum, absolueruntque admiratione magis uirtutis quam iure causae.
Itaque ut caedes manifesta aliquo tamen piaculo lueretur, imperatum
patri ut filium expiaret pecunia publica. \sec Is quibusdam piacularibus
sacrificiis factis quae deinde genti Horatiae tradita sunt, transmisso
per uiam tigillo, capite adoperto uelut sub iugum misit iuuenem.  Id
hodie quoque publice semper refectum manet; sororium tigillum.  uocant.
\sec Horatiae sepulcrum, quo loco corruerat icta, constructum est saxo
quadrato.

    \chap Nec diu pax Albana mansit.  Inuidia uolgi quod tribus
militibus fortuna publica commissa fuerit, uanum ingenium dictatoris
corrupit, et quoniam recta consilia haud bene euenerant, prauis
reconciliare popularium animos coepit. \sec Igitur ut prius in bello
pacem, sic in pace bellum quaerens, quia suae ciuitati animorum plus
quam uirium cernebat esse, ad bellum palam atque ex edicto gerundum
alios concitat populos, suis per speciem societatis proditionem
reseruat. \sec Fidenates, colonia Romana, Veientibus sociis consilii
adsumptis, pacto transitionis Albanorum ad bellum atque arma incitantur.
\sec Cum Fidenae aperte descissent, Tullus Mettio exercituque eius ab
Alba accito contra hostes ducit.  Ubi Anienem transiit, ad confluentes
conlocat castra.  Inter eum locum et Fidenas Veientium exercitus Tiberim
transierat.  \sec Hi et in acie prope flumen tenuere dextrum cornu; in
sinistro Fidenates propius montes consistunt.  Tullus aduersus Veientem
hostem derigit suos, Albanos contra legionem Fidenatium conlocat.
Albano non plus animi erat quam fidei.  Nec manere ergo nec transire
aperte ausus sensim ad montes succedit; \sec inde ubi satis subisse sese
ratus est, erigit totam aciem, fluctuansque animo ut tereret tempus
ordines explicat.  Consilium erat qua fortuna rem daret, ea inclinare
uires.  \sec Miraculo primo esse Romanis qui proximi steterant ut nudari
latera sua sociorum digressu senserunt; inde eques citato equo nuntiat
regi abire Albanos.  Tullus in re trepida duodecim uouit Salios fanaque
Pallori ac Pauori. \sec Equitem clara increpans uoce ut hostes
exaudirent, redire in proelium iubet: nihil trepidatione opus esse; suo
iussu circumduci Albanum exercitum ut Fidenatium nuda terga inuadant;
idem imperat ut hastas equites erigerent. \sec Id factum magnae parti
peditum Romanorum conspectum abeuntis Albani exercitus intersaepsit; qui
uiderant, id quod ab rege auditum erat rati, eo acrius pugnant.  Terror
ad hostes transit; et audiuerant clara uoce dictum, et magna pars
Fidenatium, ut quibus coloni additi Romani essent, Latine sciebant. \sec
Itaque ne subito ex collibus decursu Albanorum intercluderentur ab
oppido, terga uertunt.  Instat Tullus fusoque Fidenatium cornu in
Veientem alieno pauore perculsum ferocior redit.  Nec illi tulere
impetum, sed ab effusa fuga flumen obiectum ab tergo arcebat.  \sec Quo
postquam fuga inclinauit, alii arma foede iactantes in aquam caeci
ruebant, alii dum cunctantur in ripis inter fugae pugnaeque consilium
oppressi.  Non alia ante Romana pugna atrocior fuit.

    \chap Tum Albanus exercitus, spectator certaminis, deductus in
campos.  Mettius Tullo deuictos hostes gratulatur; contra Tullus Mettium
benigne adloquitur.  Quod bene uertat, castra Albanos Romanis castris
iungere iubet; sacrificium lustrale in diem posterum parat.  \sec Ubi
inluxit, paratis omnibus ut adsolet, uocari ad contionem utrumque
exercitum iubet.  Praecones ab extremo orsi primos exciuere Albanos.  Hi
nouitate etiam rei moti ut regem Romanum contionantem audirent proximi
constitere. \sec Ex composito armata circumdatur Romana legio;
centurionibus datum negotium erat ut sine mora imperia exsequerentur.
\sec Tum ita Tullus infit: `Romani, si unquam ante alias ullo in bello
fuit quod primum dis immortalibus gratias ageretis, deinde uestrae
ipsorum uirtuti, hesternum id proelium fuit.  Dimicatum est enim non
magis cum hostibus quam, quae dimicatio maior atque periculosior est,
cum proditione ac perfidia sociorum.  \sec Nam ne uos falsa opinio
teneat, iniussu meo Albani subiere ad montes, nec imperium illud meum
sed consilium et imperii simulatio fuit, ut nec uobis, ignorantibus
deseri uos, auerteretur a certamine animus, et hostibus, circumueniri
se ab tergo ratis, terror ac fuga iniceretur. \sec Nec ea culpa quam
arguo omnium Albanorum est: ducem secuti sunt, ut et uos, si quo ego
inde agmen declinare uoluissem, fecissetis.  Mettius ille est ductor
itineris huius, Mettius idem huius machinator belli, Mettius foederis
Romani Albanique ruptor.  Audeat deinde talia alius, nisi in hunc
insigne iam documentum mortalibus dedero.' \sec Centuriones armati
Mettium circumsistunt; rex cetera ut orsus erat peragit: `Quod bonum
faustum felixque sit populo Romano ac mihi uobisque, Albani, populum
omnem Albanum Romam traducere in animo est, ciuitatem dare plebi,
primores in patres legere, unam urbem, unam rem publicam facere; ut ex
uno quondam in duos populos diuisa Albana res est, sic nunc in unum
redeat.' \sec Ad haec Albana pubes, inermis ab armatis saepta, in uariis
uoluntatibus communi tamen metu cogente, silentium tenet.  \sec Tum Tullus
`Metti Fufeti' inquit, `si ipse discere posses fidem ac foedera seruare,
uiuo tibi ea disciplina a me adhibita esset; nunc quoniam tuum
insanabile ingenium est, at tu tuo supplicio doce humanum genus ea
sancta credere quae a te uiolata sunt.  Ut igitur paulo ante animum
inter Fidenatem Romanamque rem ancipitem gessisti, ita iam corpus passim
distrahendum dabis.' \sec Exinde duabus admotis quadrigis, in currus
earum distentum inligat Mettium; deinde in diuersum iter equi concitati,
lacerum in utroque curru corpus, qua inhaeserant uinculis membra,
portantes. \sec Auertere omnes ab tanta foeditate spectaculi oculos.
Primum ultimumque illud supplicium apud Romanos exempli parum memoris
legum humanarum fuit: in aliis gloriari licet nulli gentium mitiores
placuisse poenas.

    \chap Inter haec iam praemissi Albam erant equites qui multitudinem
traducerent Romam.  Legiones deinde ductae ad diruendam urbem. \sec Quae
ubi intrauere portas, non quidem fuit tumultus ille nec pauor qualis
captarum esse urbium solet, cum effractis portis stratisue ariete muris
aut arce ui capta clamor hostilis et cursus per urbem armatorum omnia
ferro flammaque miscet; \sec sed silentium triste ac tacita maestitia
ita defixit omnium animos, ut prae metu [obliti] quid relinquerent, quid
secum ferrent deficiente consilio rogitantesque alii alios, nunc in
liminibus starent, nunc errabundi domos suas ultimum illud uisuri
peruagarentur.  \sec Ut uero iam equitum clamor exire iubentium
instabat, iam fragor tectorum quae diruebantur ultimis urbis partibus
audiebatur puluisque ex distantibus locis ortus uelut nube inducta omnia
impleuerat, raptim quibus quisque poterat elatis, cum larem ac penates
tectaque in quibus natus quisque educatusque esset relinquentes exirent,
\sec iam continens agmen migrantium impleuerat uias, et conspectus
aliorum mutua miseratione integrabat lacrimas, uocesque etiam
miserabiles exaudiebantur, mulierum praecipue, cum obsessa ab armatis
templa augusta praeterirent ac uelut captos relinquerent deos. \sec
Egressis urbe Albanis Romanus passim publica priuataque omnia tecta
adaequat solo, unaque hora quadringentorum annorum opus quibus Alba
steterat excidio ac ruinis dedit.  Templis tamen deum---ita enim edictum
ab rege fuerat---temperatum est.

    \chap Roma interim crescit Albae ruinis.  Duplicatur ciuium
numerus; Caelius additur urbi mons, et quo frequentius habitaretur eam
sedem Tullus regiae capit ibique habitauit.  \sec Principes Albanorum in
patres ut ea quoque pars rei publicae cresceret legit, Iulios,
Seruilios, Quinctios, Geganios, Curiatios, Cloelios; templumque ordini
ab se aucto curiam fecit quae Hostilia usque ad patrum nostrorum aetatem
appellata est. \sec Et ut omnium ordinum uiribus aliquid ex nouo populo
adiceretur equitum decem turmas ex Albanis legit, legiones et ueteres
eodem supplemento expleuit et nouas scripsit.

\sec Hac fiducia uirium Tullus Sabinis bellum indicit, genti ea
tempestate secundum Etruscos opulentissimae uiris armisque.  Utrimque
iniuriae factae ac res nequiquam erant repetitae.  \sec Tullus ad
Feroniae fanum mercatu frequenti negotiatores Romanos comprehensos
querebatur, Sabini suos prius in lucum confugisse ac Romae retentos.
Hae causae belli ferebantur. \sec Sabini haud parum memores et suarum
uirium partem Romae ab Tatio locatam et Romanam rem nuper etiam
adiectione populi Albani auctam, circumspicere et ipsi externa auxilia.
\sec Etruria erat uicina, proximi Etruscorum Veientes.  Inde ob residuas
bellorum iras maxime sollicitatis ad defectionem animis uoluntarios
traxere, et apud uagos quosdam ex inopi plebe etiam merces ualuit:
publico auxilio nullo adiuti sunt ualuitque apud Veientes---nam de
ceteris minus mirum est---pacta cum Romulo indutiarum fides. \sec Cum
bellum utrimque summa ope pararent uertique in eo res uideretur utri
prius arma inferrent, occupat Tullus in agrum Sabinum transire. \sec
Pugna atrox ad siluam Malitiosam fuit, ubi et peditum quidem robore,
ceterum equitatu aucto nuper plurimum Romana acies ualuit. \sec Ab
equitibus repente inuectis turbati ordines sunt Sabinorum, nec pugna
deinde illis constare nec fuga explicari sine magna caede potuit.

    \chap Deuictis Sabinis cum in magna gloria magnisque opibus regnum
Tulli ac tota res Romana esset, nuntiatum regi patribusque est in monte
Albano lapidibus pluuisse. \sec Quod cum credi uix posset, missis ad id
uisendum prodigium in conspectu haud aliter quam cum grandinem uenti
glomeratam in terras agunt crebri cecidere caelo lapides. \sec Visi
etiam audire uocem ingentem ex summi cacuminis luco ut patrio ritu sacra
Albani facerent, quae uelut dis quoque simul cum patria relictis
obliuioni dederant, et aut Romana sacra susceperant aut fortunae, ut
fit, obirati cultum reliquerant deum.  \sec Romanis quoque ab eodem prodigio
nouendiale sacrum publice susceptum est, seu uoce caelesti ex Albano
monte missa---nam id quoque traditur---seu haruspicum monitu; mansit
certe sollemne ut quandoque idem prodigium nuntiaretur feriae per nouem
dies agerentur.

\sec Haud ita multo post pestilentia laboratum est.  Unde cum pigritia
militandi oreretur, nulla tamen ab armis quies dabatur a bellicoso rege,
salubriora etiam credente militiae quam domi iuuenum corpora esse, donec
ipse quoque longinquo morbo est implicitus. \sec Tunc adeo fracti simul
cum corpore sunt spiritus illi feroces ut qui nihil ante ratus esset
minus regium quam sacris dedere animum, repente omnibus magnis paruisque
superstitionibus obnoxius degeret religionibusque etiam populum
impleret. \sec Volgo iam homines eum statum rerum qui sub Numa rege
fuerat requirentes, unam opem aegris corporibus relictam si pax ueniaque
ab dis impetrata esset credebant.  \sec Ipsum regem tradunt uoluentem
commentarios Numae, cum ibi quaedam occulta sollemnia sacrificia Ioui
Elicio facta inuenisset, operatum his sacris se abdidisse; sed non rite
initum aut curatum id sacrum esse, nec solum nullam ei oblatam
caelestium speciem sed ira Iouis sollicitati praua religione fulmine
ictum cum domo conflagrasse.  Tullus magna gloria belli regnauit annos
duos et triginta.

    \chap Mortuo Tullo res, ut institutum iam inde ab initio erat, ad
patres redierat hique interregem nominauerant.  Quo comitia habente
Ancum Marcium regem populus creauit; patres fuere auctores.  Numae
Pompili regis nepos filia ortus Ancus Marcius erat.  \sec Qui ut regnare
coepit et auitae gloriae memor et quia proximum regnum, cetera egregium,
ab una parte haud satis prosperum fuerat aut neglectis religionibus aut
praue cultis, longe antiquissimum ratus sacra publica ut ab Numa
instituta erant facere, omnia ea ex commentariis regiis pontificem in
album elata proponere in publico iubet.  Inde et ciuibus otii cupidis et
finitimis ciuitatibus facta spes in aui mores atque instituta regem
abiturum. \sec Igitur Latini cum quibus Tullo regnante ictum foedus erat
sustulerant animos, et cum incursionem in agrum Romanum fecissent
repetentibus res Romanis superbe responsum reddunt, desidem Romanum
regem inter sacella et aras acturum esse regnum rati.  \sec Medium erat
in Anco ingenium, et Numae et Romuli memor; et praeterquam quod aui
regno magis necessariam fuisse pacem credebat cum in nouo tum feroci
populo, etiam quod illi contigisset otium sine iniuria id se haud facile
habiturum; temptari patientiam et temptatam contemni, temporaque esse
Tullo regi aptiora quam Numae. \sec Ut tamen, quoniam Numa in pace
religiones instituisset, a se bellicae caerimoniae proderentur, nec
gererentur solum sed etiam indicerentur bella aliquo ritu, ius ab
antiqua gente Aequiculis quod nunc fetiales habent descripsit, quo res
repetuntur.  \sec Legatus ubi ad fines eorum uenit unde res repetuntur,
capite uelato filo---lanae uelamen est---`Audi, Iuppiter' inquit;
`audite, fines'---cuiuscumque gentis sunt, nominat---; `audiat fas.  Ego
sum publicus nuntius populi Romani; iuste pieque legatus uenio,
uerbisque meis fides sit.' Peragit deinde postulata.  \sec Inde Iouem
testem facit: `Si ego iniuste impieque illos homines illasque res dedier
mihi exposco, tum patriae compotem me nunquam siris esse.' \sec Haec,
cum fines suprascandit, haec, quicumque ei primus uir obuius fuerit,
haec portam ingrediens, haec forum ingressus, paucis uerbis carminis
concipiendique iuris iurandi mutatis, peragit. \sec Si non deduntur quos
exposcit diebus tribus et triginta---tot enim sollemnes sunt---peractis
bellum ita indicit: `Audi, Iuppiter, et tu, Iane Quirine, dique omnes
caelestes, uosque terrestres uosque inferni, audite; \sec ego uos testor
populum illum'---quicumque est, nominat---`iniustum esse neque ius
persoluere; sed de istis rebus in patria maiores natu consulemus, quo
pacto ius nostrum adipiscamur.' Cum

\line{\dag\dotfill\dag}

\noindent nuntius Romam ad consulendum redit. \sec Confestim rex his
ferme uerbis patres consulebat: `Quarum rerum litium causarum condixit
pater patratus populi Romani Quiritium patri patrato Priscorum Latinorum
hominibusque Priscis Latinis, quas res nec dederunt [nec soluerunt] nec
fecerunt, quas res dari fieri [solui] oportuit, dic' inquit ei quem
primum sententiam rogabat, `quid censes?' \sec Tum ille: `Puro pioque
duello quaerendas censeo, itaque consentio consciscoque.' Inde ordine
alii rogabantur; quandoque pars maior eorum qui aderant in eandem
sententiam ibat, bellum erat consensum.  Fieri solitum ut fetialis
hastam ferratam aut praeustam sanguineam ad fines eorum ferret et non
minus tribus puberibus praesentibus diceret: \sec 'Quod populi Priscorum
Latinorum hominesque Prisci Latini aduersus populum Romanum Quiritium
fecerunt deliquerunt, quod populus Romanus Quiritium bellum cum Priscis
Latinis iussit esse senatusque populi Romani Quiritium censuit consensit
consciuit ut bellum cum Priscis Latinis fieret, ob eam rem ego
populusque Romanus populis Priscorum Latinorum hominibusque Priscis
Latinis bellum indico facioque.' \sec Id ubi dixisset, hastam in fines
eorum emittebat.  Hoc tum modo ab Latinis repetitae res ac bellum
indictum, moremque eum posteri acceperunt.

   \chap Ancus demandata cura sacrorum flaminibus sacerdotibusque
aliis, exercitu nouo conscripto profectus, Politorium, urbem Latinorum,
ui cepit; secutusque morem regum priorum, qui rem Romanam auxerant
hostibus in ciuitatem accipiendis, multitudinem omnem Romam traduxit.
\sec Et cum circa Palatium, sedem ueterum Romanorum, Sabini Capitolium
atque arcem, Caelium montem Albani implessent, Auentinum nouae
multitudini datum.  Additi eodem haud ita multo post, Tellenis Ficanaque
captis, noui ciues. \sec Poli\-torium inde rursus bello repetitum quod
uacuum occupauerant Prisci Latini, eaque causa diruendae urbis eius fuit
Romanis ne hostium semper receptaculum esset. \sec Postremo omni bello
Latino Medulliam compulso, aliquamdiu ibi Marte incerto, uaria uictoria
pugnatum est; nam et urbs tuta munitionibus praesidioque firmata ualido
erat, et castris in aperto positis aliquotiens exercitus Latinus
comminus cum Romanis signa contulerat. \sec Ad ultimum omnibus copiis
conisus Ancus acie primum uincit; inde ingenti praeda potens Romam
redit, tum quoque multis milibus Latinorum in ciuitatem acceptis,
quibus, ut iungeretur Palatio Auentinum, ad Murciae datae sedes. \sec
Ianiculum quoque adiectum, non inopia loci sed ne quando ea arx hostium
esset.  Id non muro solum sed etiam ob commoditatem itineris ponte
sublicio, tum primum in Tiberi facto, coniungi urbi placuit. \sec
Quiritium quoque fossa, haud paruum munimentum a planioribus aditu
locis, Anci regis opus est. \sec Ingenti incremento rebus auctis, cum in
tanta multitudine hominum, discrimine recte an perperam facti confuso,
facinora clandestina fierent, carcer ad terrorem increscentis audaciae
media urbe imminens foro aedificatur.  \sec Nec urbs tantum hoc rege
creuit sed etiam ager finesque.  Silua Maesia Veientibus adempta usque
ad mare imperium prolatum et in ore Tiberis Ostia urbs condita, salinae
circa factae, egregieque rebus bello gestis aedis Iouis Feretri
amplificata.

    \chap Anco regnante Lucumo, uir impiger ac diuitiis potens, Romam
commigrauit cupidine maxime ac spe magni honoris, cuius adipiscendi
Tarquiniis---nam ibi quoque peregrina stirpe oriundus erat---facultas
non fuerat. \sec Demarati Corinthii filius erat, qui ob seditiones domo
profugus cum Tarquiniis forte consedisset, uxore ibi ducta duos filios
genuit.  Nomina his Lucumo atque Arruns fuerunt.  Lucumo superfuit patri
bonorum omnium heres: Arruns prior quam pater moritur uxore grauida
relicta. \sec Nec diu manet superstes filio pater; qui cum, ignorans
nurum uentrem ferre, immemor in testando nepotis decessisset, puero post
aui mortem in nullam sortem bonorum nato ab inopia Egerio inditum nomen.
\sec Lucumoni contra, omnium heredi bonorum, cum diuitiae iam animos
facerent, auxit ducta in matrimonium Tanaquil, summo loco nata et quae
haud facile iis in quibus nata erat humiliora sineret ea quo
innupsisset. \sec Spernentibus Etruscis Lucumonem exsule aduena ortum,
ferre indignitatem non potuit, oblitaque ingenitae erga patriam
caritatis dummodo uirum honoratum uideret, consilium migrandi ab
Tarquiniis cepit. \sec Roma est ad id potissima uisa: in nouo populo,
ubi omnis repentina atque ex uirtute nobilitas sit, futurum locum forti
ac strenuo uiro; regnasse Tatium Sabinum, arcessitum in regnum Numam a
Curibus, et Ancum Sabina matre ortum nobilemque una imagine Numae esse.
\sec Facile persuadet ut cupido honorum et cui Tarquinii materna tantum
patria esset.  Sublatis itaque rebus amigrant Romam. \sec Ad Ianiculum
forte uentum erat; ibi ei carpento sedenti cum uxore aquila suspensis
demissa leuiter alis pilleum aufert, superque carpentum cum magno
clangore uolitans rursus uelut ministerio diuinitus missa capiti apte
reponit; inde sublimis abiit.  \sec Accepisse id augurium laeta dicitur
Tanaquil, perita ut uolgo Etrusci caelestium prodigiorum mulier.
Excelsa et alta sperare complexa uirum iubet: eam alitem ea regione
caeli et eius dei nuntiam uenisse; circa summum culmen hominis auspicium
fecisse; leuasse humano superpositum capiti decus ut diuinitus eidem
redderet. \sec Has spes cogitationesque secum portantes urbem ingressi
sunt, domicilioque ibi comparato L.~Tarquinium Priscum edidere nomen.
\sec Romanis conspicuum eum nouitas diuitiaeque faciebant; et ipse
fortunam benigno adloquio, comitate inuitandi beneficiisque quos poterat
sibi conciliando adiuuabat, donec in regiam quoque de eo fama perlata
est.
\sec Notitiamque eam breui apud regem liberaliter dextereque obeundo
officia in familiaris amicitiae adduxerat iura, ut publicis pariter ac
priuatis consiliis bello domique interesset et per omnia expertus
postremo tutor etiam liberis regis testamento institueretur.

    \chap Regnauit Ancus annos quattuor et uiginti, cuilibet superiorum
regum belli pacisque et artibus et gloria par.  Iam filii prope puberem
aetatem erant.  Eo magis Tarquinius instare ut quam primum comitia regi
creando fierent. \sec Quibus indictis sub tempus pueros uenatum
ablegauit.  Isque primus et petisse ambitiose regnum et orationem
dicitur habuisse ad conciliandos plebis animos compositam: \sec [cum] se
non rem nouam petere, quippe qui non primus, quod quisquam indignari
mirariue posset, sed tertius Romae peregrinus regnum adfectet; et Tatium
non ex peregrino solum sed etiam ex hoste regem factum, et Numam ignarum
urbis, non petentem, in regnum ultro accitum: \sec se ex quo sui potens
fuerit Romam cum coniuge ac fortunis omnibus commigrasse; maiorem partem
aetatis eius qua ciuilibus officiis fungantur homines, Romae se quam in
uetere patria uixisse; \sec domi militiaeque sub haud paenitendo
magistro, ipso Anco rege, Romana se iura, Romanos ritus didicisse;
obsequio et obseruantia in regem cum omnibus, benignitate erga alios cum
rege ipso certasse. \sec Haec eum haud falsa memorantem ingenti consensu
populus Romanus regnare iussit.  Ergo uirum cetera egregium secuta, quam
in petendo habuerat, etiam regnantem ambitio est; nec minus regni sui
firmandi quam augendae rei publicae memor centum in patres legit qui
deinde minorum gentium sunt appellati, factio haud dubia regis cuius
beneficio in curiam uenerant.

\sec Bellum primum cum Latinis gessit et oppidum ibi Apiolas ui cepit;
praedaque inde maiore quam quanta belli fama fuerat reuecta ludos
opulentius instructiusque quam priores reges fecit. \sec Tum primum
circo qui nunc maximus dicitur designatus locus est.  Loca diuisa
patribus equitibusque ubi spectacula sibi quisque facerent; fori
appellati; \sec spectauere furcis duodenos ab terra spectacula alta
sustinentibus pedes.  Ludicrum fuit equi pugilesque ex Etruria maxime
acciti.  Sollemnes deinde annui mansere ludi, Romani magnique uarie
appellati. \sec Ab eodem rege et circa forum priuatis aedificanda diuisa
sunt loca; porticus tabernaeque factae.

    \chap Muro quoque lapideo circumdare urbem parabat cum Sabinum
bellum coeptis interuenit.  Adeoque ea subita res fuit ut prius Anienem
transirent hostes quam obuiam ire ac prohibere exercitus Romanus posset.
\sec Itaque trepidatum Romae est; et primo dubia uictoria, magna
utrimque caede pugnatum est.  Reductis deinde in castra hostium copiis
datoque spatio Romanis ad comparandum de integro bellum, Tarquinius
equitem maxime suis deesse uiribus ratus ad Ramnes, Titienses, Luceres,
quas centurias Romulus scripserat, addere alias constituit suoque
insignes relinquere nomine. \sec Id quia inaugurato Romulus fecerat,
negare Attus Nauius, inclitus ea tempestate augur, neque mutari neque
nouum constitui nisi aues addixissent posse. \sec Ex eo ira regi mota;
eludensque artem ut ferunt, `Age dum' inquit, `diuine tu, inaugura
fierine possit quod nunc ego mente concipio.'  Cum ille augurio rem
expertus profecto futuram dixisset, `Atqui hoc animo agitaui' inquit,
`te nouacula cotem discissurum.  Cape haec et perage quod aues tuae
fieri posse portendunt.' \sec Tum illum haud cunctanter discidisse cotem
ferunt.  Statua Atti capite uelato, quo in loco res acta est in comitio
in gradibus ipsis ad laeuam curiae fuit, cotem quoque eodem loco sitam
fuisse memorant ut esset ad posteros miraculi eius monumentum. \sec
Auguriis certe sacerdotioque augurum tantus honos accessit ut nihil
belli domique postea nisi auspicato gereretur, concilia populi,
exercitus uocati, summa rerum, ubi aues non admisissent, dirimerentur.
\sec Neque tum Tarquinius de equitum centuriis quicquam mutauit; numero
alterum tantum adiecit, ut mille et octingenti equites in tribus
centuriis essent. \sec Posteriores modo sub iisdem nominibus qui additi
erant appellati sunt; quas nunc quia geminatae sunt sex uocant
centurias.

    \chap Hac parte copiarum aucta iterum cum Sabinis confligitur.  Sed
praeterquam quod uiribus creuerat Romanus exercitus, ex occulto etiam
additur dolus, missis qui magnam uim lignorum, in Anienis ripa iacentem,
ardentem in flumen conicerent; uentoque iuuante accensa ligna et
pleraque [in] ratibus impacta sublicis$\langle$que$\rangle$ cum
haererent, pontem incendunt. \sec Ea quoque res in pugna terrorem
attulit Sabinis, et fusis eadem fugam impedit; multique mortales cum
hostem effugissent in flumine ipso periere, quorum fluitantia arma ad
urbem cognita in Tiberi prius paene quam nuntiari posset insignem
uictoriam fecere. \sec Eo proelio praecipua equitum gloria fuit;
utrimque ab cornibus positos, cum iam pelleretur media peditum suorum
acies, ita incurrisse ab lateribus ferunt, ut non sisterent modo Sabinas
legiones ferociter instantes cedentibus, sed subito in fugam auerterent.
\sec Montes effuso cursu Sabini petebant, et pauci tenuere: maxima pars,
ut ante dictum est, ab equitibus in flumen acti sunt. \sec Tarquinius,
instandum perterritis ratus, praeda captiuisque Romam missis, spoliis
hostium---id uotum Volcano erat---ingenti cumulo accensis, pergit porro
in agrum Sabinum exercitum inducere; \sec et quamquam male gesta res
erat nec gesturos melius sperare poterant, tamen, quia consulendi res
non dabat spatium, ire obuiam Sabini tumultuario milite; iterumque ibi
fusi, perditis iam prope rebus pacem petiere.

    \chap Collatia et quidquid citra Collatiam agri erat Sabinis
ademptum; Egerius---fratris hic filius erat regis---Collatiae in
praesidio relictus.  Deditosque Collatinos ita accipio eamque deditionis
formulam esse: rex interrogauit: \sec `Estisne uos legati oratoresque
missi a populo Collatino ut uos populumque Collatinum
dederetis?'---`Sumus.'---`Estne populus Collatinus in sua
potestate?'---`Est.'---`Deditisne uos populumque Collatinum, urbem,
agros, aquam, terminos, delubra, utensilia, diuina humanaque omnia, in
meam populique Romani dicionem?'---`Dedimus.'---`At ego recipio.'

\sec Bello Sabino perfecto Tarquinius triumphans Romam redit. \sec Inde
Priscis Latinis bellum fecit; ubi nusquam ad uniuersae rei dimicationem
uentum est, ad singula oppida circumferendo arma omne nomen Latinum
domuit.  Corniculum, Ficulea uetus, Cameria, Crustumerium, Ameriola,
Medullia, Nomentum, haec de Priscis Latinis aut qui ad Latinos
defecerant, capta oppida. \sec Pax deinde est facta.  Maiore inde animo
pacis opera incohata quam quanta mole gesserat bella, ut non quietior
populus domi esset quam militiae, fuisset. \sec Nam et muro lapideo,
cuius exordium operis Sabino bello turbatum erat, urbem qua nondum
munierat cingere parat, et infima urbis loca circa forum aliasque
interiectas collibus conualles, quia ex planis locis haud facile
euehebant aquas, cloacis fastigio in Tiberim ductis siccat, \sec et
aream ad aedem in Capitolio Iouis quam uouerat bello Sabino, iam
praesagiente animo futuram olim amplitudinem loci, occupat fundamentis.

    \chap Eo tempore in regia prodigium uisu euentuque mirabile fuit.
Puero dormienti, cui Seruio Tullio fuit nomen, caput arsisse ferunt
multorum in conspectu; \sec plurimo igitur clamore inde ad tantae rei
miraculum orto excitos reges, et cum quidam familiarium aquam ad
restinguendum ferret, ab regina retentum, sedatoque eam tumultu moueri
uetuisse puerum donec sua sponte experrectus esset; mox cum somno et
flammam abisse. \sec Tum abducto in secretum uiro Tanaquil `Viden tu
puerum hunc' inquit, `quem tam humili cultu educamus?  Scire licet hunc
lumen quondam rebus nostris dubiis futurum praesidiumque regiae
adflictae; proinde materiam ingentis publice priuatimque decoris omni
indulgentia nostra nutriamus.' \sec Inde puerum liberum loco coeptum
haberi erudirique artibus quibus ingenia ad magnae fortunae cultum
excitantur.  Euenit facile quod dis cordi esset: iuuenis euasit uere
indolis regiae nec, cum quaereretur gener Tarquinio, quisquam Romanae
iuuentutis ulla arte conferri potuit, filiamque ei suam rex despondit.
\sec Hic quacumque de causa tantus illi honos habitus credere prohibet
serua natum eum paruumque ipsum seruisse.  Eorum magis sententiae sum
qui Corniculo capto Ser.~Tulli, qui princeps in illa urbe fuerat,
grauidam uiro occiso uxorem, cum inter reliquas captiuas cognita esset,
ob unicam nobilitatem ab regina Romana prohibitam ferunt seruitio partum
Romae edidisse Prisci Tarquini $\langle$in$\rangle$ domo; \sec inde
tanto beneficio et inter mulieres familiaritatem auctam et puerum, ut in
domo a paruo eductum, in caritate atque honore fuisse; fortunam matris,
quod, capta patria in hostium manus uenerit, ut serua natus crederetur
fecisse.

    \chap Duodequadragesimo ferme anno ex quo regnare coeperat
Tarquinius, non apud regem modo sed apud patres plebemque longe maximo
honore Ser.~Tullius erat.  \sec Tum Anci filii duo etsi antea semper pro
indignissimo habuerant se patrio regno tutoris fraude pulsos, regnare
Romae aduenam non modo uicinae sed ne Italicae quidem stirpis, tum
impensius iis indignitas crescere si ne ab Tarquinio quidem ad se
rediret regnum, \sec sed praeceps inde porro ad seruitia caderet, ut in
eadem ciuitate post centesimum fere annum quam Romulus deo prognatus
deus ipse tenuerit regnum donec in terris fuerit, id seruus serua natus
possideat.  cum commune Romani nominis tum praecipue id domus suae
dedecus fore, si Anci regis uirili stirpe salua non modo aduenis sed
seruis etiam regnum Romae pateret. \sec Ferro igitur eam arcere
contumeliam statuunt; sed et iniuriae dolor in Tarquinium ipsum magis
quam in Seruium eos stimulabat, et quia grauior ultor caedis, si
superesset, rex futurus erat quam priuatus; tum Seruio occiso,
quemcumque alium generum delegisset, eundem regni heredem facturus
uidebatur; ob haec ipsi regi insidiae parantur. \sec Ex pastoribus duo
ferocissimi delecti ad facinus, quibus consueti erant uterque agrestibus
ferramentis, in uestibulo regiae quam potuere tumultuosissime specie
rixae in se omnes apparitores regios conuertunt; inde, cum ambo regem
appellarent clamorque eorum penitus in regiam peruenisset, uocati ad
regem pergunt. \sec Primo uterque uociferari et certatim alter alteri
obstrepere; coerciti ab lictore et iussi in uicem dicere tandem obloqui
desistunt; unus rem ex composito orditur. \sec Cum intentus in eum se
rex totus auerteret, alter elatam securim in caput deiecit, relictoque
in uolnere telo ambo se foras eiciunt.

    \chap Tarquinium moribundum cum qui circa erant excepissent, illos
fugientes lictores comprehendunt.  Clamor inde concursusque populi,
mirantium quid rei esset.  Tanaquil inter tumultum claudi regiam iubet,
arbitros eiecit.  Simul quae curando uolneri opus sunt, tamquam spes
subesset, sedulo comparat, simul si destituat spes, alia praesidia
molitur. \sec Seruio propere accito cum paene exsanguem uirum
ostendisset, dextram tenens orat ne inultam mortem soceri, ne socrum
inimicis ludibrio esse sinat. \sec `Tuum est' inquit, `Serui, si uir es,
regnum, non eorum qui alienis manibus pessimum facinus fecere.  Erige te
deosque duces sequere qui clarum hoc fore caput diuino quondam
circumfuso igni portenderunt.  Nunc te illa caelestis excitet flamma;
nunc expergiscere uere.  Et nos peregrini regnauimus; qui sis, non unde
natus sis reputa.  Si tua re subita consilia torpent, at tu mea consilia
sequere.' \sec Cum clamor impetusque multitudinis uix sustineri posset,
ex superiore parte aedium per fenestras in Nouam uiam uersas---habitabat
enim rex ad Iouis Statoris---populum Tanaquil adloquitur.  \sec Iubet
bono animo, esse; sopitum fuisse regem subito ictu; ferrum haud alte in
corpus descendisse; iam ad se redisse; inspectum uolnus absterso cruore;
omnia salubria esse; confidere propediem ipsum eos uisuros; interim
Ser.~Tullio iubere populum dicto audientem esse; eum iura redditurum
obiturumque alia regis munia esse. \sec Seruius cum trabea et lictoribus
prodit ac sede regia sedens alia decernit, de aliis consulturum se regem
esse simulat.  Itaque per aliquot dies cum iam exspirasset Tarquinius
celata morte per speciem alienae fungendae uicis suas opes firmauit; tum
demum palam factum est comploratione in regia orta.  Seruius praesidio
firmo munitus, primus iniussu populi, uoluntate patrum regnauit. \sec
Anci liberi iam tum comprensis sceleris ministris ut uiuere regem et
tantas esse opes Serui nuntiatum est, Suessam Pometiam exsulatum ierant.

    \chap Nec iam publicis magis consiliis Seruius quam priuatis munire
opes, et ne, qualis Anci liberum animus aduersus Tarquinium fuerat,
talis aduersus se Tarquini liberum esset, duas filias iuuenibus regiis,
Lucio atque Arrunti Tarquiniis iungit; \sec nec rupit tamen fati
necessitatem humanis consiliis quin inuidia regni etiam inter domesticos
infida omnia atque infesta faceret.

Peropportune ad praesentis quietem status bellum cum Veientibus---iam
enim indutiae ex\-ie\-rant---aliisque Etruscis sumptum. \sec In eo bello
et uirtus et fortuna enituit Tulli; fusoque ingenti hostium exercitu
haud dubius rex, seu patrum seu plebis animos periclitaretur, Romam
rediit. \sec Adgrediturque inde ad pacis longe maximum opus, ut
quemadmodum Numa diuini auctor iuris fuisset, ita Seruium conditorem
omnis in ciuitate discriminis ordinumque quibus inter gradus dignitatis
fortunaeque aliquid interlucet posteri fama ferrent. \sec Censum enim
instituit, rem saluberrimam tanto futuro imperio, ex quo belli pacisque
munia non uiritim, ut ante, sed pro habitu pecuniarum fierent; tum
classes centuriasque et hunc ordinem ex censu discripsit, uel paci
decorum uel bello.

    \chap Ex iis qui centum milium aeris aut maiorem censum haberent
octoginta confecit centurias, quadragenas seniorum ac iuniorum; prima
classis omnes appellati; \sec seniores ad urbis custodiam ut praesto
essent, iuuenes ut foris bella gererent; arma his imperata galea,
clipeum, ocreae, lorica, omnia ex aere; haec ut tegumenta corporis
essent: tela in hostem hastaque et gladius. \sec Additae huic classi
duae fabrum centuriae quae sine armis stipendia facerent; datum munus ut
machinas in bello ferrent. \sec Secunda classis intra centum usque ad
quinque et septuaginta milium censum instituta, et ex iis, senioribus
iunioribusque, uiginti conscriptae centuriae; arma imperata scutum pro
clipeo et praeter loricam omnia eadem. \sec Tertiae classis [in]
quinquaginta milium censum esse uoluit; totidem centuriae et hae
eodemque discrimine aetatium factae; nec de armis quicquam mutatum,
ocreae tantum ademptae. \sec In quarta classe census quinque et uiginti
milium, totidem centuriae factae, arma mutata: nihil praeter hastam et
uerutum datum. \sec Quinta classis aucta; centuriae triginta factae;
fundas lapidesque missiles hi secum gerebant; [in] his accensi
cornicines tubicinesque in duas centurias distributi; undecim milibus
haec classis censebatur. \sec Hoc minor census reliquam multitudinem
habuit; inde una centuria facta est, immunis militia.  Ita pedestri
exercitu ornato distributoque, equitum ex primoribus ciuitatis duodecim
scripsit centurias; \sec sex item alias centurias, tribus ab Romulo
institutis, sub iisdem quibus inauguratae erant nominibus fecit.  Ad
equos emendos dena milia aeris ex publico data, et, quibus equos
alerent, uiduae attributae quae bina milia aeris in annos singulos
penderent.  Haec omnia in dites a pauperibus inclinata onera. \sec
Deinde est honos additus.  Non enim, ut ab Romulo traditum ceteri
seruauerant reges, uiritim suffragium eadem ui eodemque iure promisce
omnibus datum est; sed gradus facti, ut neque exclusus quisquam
suffragio uideretur et uis omnis penes primores ciuitatis esset; \sec
equites enim uocabantur primi, octoginta inde primae classis centuriae,
ibi si uariaret---quod raro incidebat---secundae classis; nec fere
unquam infra ita descenderunt ut ad infimos peruenirent.  Nec \sec
mirari oportet hunc ordinem qui nunc est post expletas quinque et
triginta tribus, duplicato earum numero centuriis iuniorum seniorumque,
ad institutam ab Ser.~Tullio summam non conuenire. \sec Quadrifariam
enim urbe diuisa [regionibus] collibus qui habitabantur, partes eas
tribus appellauit, ut ego arbitror, ab tributo; nam eius quoque
aequaliter ex censu conferendi ab eodem inita ratio est; neque eae
tribus ad centuriarum distributionem numerumque quicquam pertinuere.

    \chap Censu perfecto quem maturauerat metu legis de incensis latae
cum uinculorum minis mortisque, edixit ut omnes ciues Romani, equites
peditesque, in suis quisque centuriis, in campo Martio prima luce
adessent. \sec Ibi instructum exercitum omnem suouetaurilibus lustrauit,
idque conditum lustrum appellatum, quia is censendo finis factus est.
Milia octoginta eo lustro ciuium censa dicuntur; adicit scriptorum
antiquissimus Fabius Pictor, eorum qui arma ferre possent eum numerum
fuisse. \sec Ad eam multitudinem urbs quoque amplificanda uisa est.
Addit duos colles, Quirinalem Viminalemque; Viminalem inde deinceps
auget Esquiliis; ibique ipse, ut loco dignitas fieret, habitat; aggere
et fossis et muro circumdat urbem; ita pomerium profert. \sec Pomerium
uerbi uim solam intuentes postmoerium interpretantur esse; est autem
magis circamoerium, locus quem in condendis urbibus quondam Etrusci qua
murum ducturi erant certis circa terminis inaugurato consecrabant, ut
neque interiore parte aedificia moenibus continuarentur, quae nunc uolgo
etiam coniungunt, et extrinsecus puri aliquid ab humano cultu pateret
soli. \sec Hoc spatium quod neque habitari neque arari fas erat, non
magis quod post murum esset quam quod murus post id, pomerium Romani
appellarunt; et in urbis incremento semper quantum moenia processura
erant tantum termini hi consecrati proferebantur.

    \chap Aucta ciuitate magnitudine urbis, formatis omnibus domi et ad
belli et ad pacis usus, ne semper armis opes adquirerentur, consilio
augere imperium conatus est, simul et aliquod addere urbi decus. \sec
Iam tum erat inclitum Dianae Ephesiae fanum; id communiter a ciuitatibus
Asiae factum fama ferebat.  Eum consensum deosque consociatos laudare
mire Seruius inter proceres Latinorum, cum quibus publice priuatimque
hospitia amicitiasque de industria iunxerat.  Saepe iterando eadem
perpulit tandem, ut Romae fanum Dianae populi Latini cum populo Romano
facerent. \sec Ea erat confessio caput rerum Romam esse, de quo totiens
armis certatum fuerat.  Id quamquam omissum iam ex omnium cura Latinorum
ob rem totiens infeliciter temptatam armis uidebatur, uni se ex Sabinis
fors dare uisa est priuato consilio imperii reciperandi. \sec Bos in
Sabinis nata cuidam patri familiae dicitur miranda magnitudine ac
specie; fixa per multas aetates cornua in uestibulo templi Dianae
monumentum ei fuere miraculo. \sec Habita, ut erat, res prodigii loco
est, et cecinere uates cuius ciuitatis eam ciuis Dianae immolasset, ibi
fore imperium; \sec idque carmen peruenerat ad antistitem fani Dianae
Sabinusque ut prima apta dies sacrificio uisa est, bouem Romam actam
deducit ad fanum Dianae et ante aram statuit.  Ibi antistes Romanus, cum
eum magnitudo uictimae celebrata fama mouisset, memor responsi Sabinum
ita adloquitur: `Quidnam tu, hospes, paras?' inquit, `inceste
sacrificium Dianae facere?  Quin tu ante uiuo perfunderis flumine?
infima ualle praefluit Tiberis.' \sec Religione tactus hospes, qui
omnia, ut prodigio responderet euentus, cuperet rite facta, extemplo
descendit ad Tiberim; interea Romanus immolat Dianae bouem.  Id mire
gratum regi atque ciuitati fuit.

    \chap Seruius quamquam iam usu haud dubie regnum possederat, tamen
quia interdum iactari uoces a iuuene Tarquinio audiebat se iniussu
populi regnare, conciliata prius uoluntate plebis agro capto ex hostibus
uiritim diuiso, ausus est ferre ad populum uellent iuberentne se
regnare; tantoque consensu quanto haud quisquam alius ante rex est
declaratus. \sec Neque ea res Tarquinio spem adfectandi regni minuit;
immo eo impensius quia de agro plebis aduersa patrum uoluntate senserat
agi, criminandi Serui apud patres crescendique in curia sibi occasionem
datam ratus est, et ipse iuuenis ardentis animi et domi uxore Tullia
inquietum animum stimulante. \sec Tulit enim et Romana regia sceleris
tragici exemplum, ut taedio regum maturior ueniret libertas ultimumque
regnum esset quod scelere partum foret. \sec Hic L.~Tarquinius---Prisci
Tarquini regis filius neposne fuerit parum liquet; pluribus tamen
auctoribus filium ediderim---fratrem habuerat Arruntem Tarquinium mitis
ingenii iuuenem. \sec His duobus, ut ante dictum est, duae Tulliae regis
filiae nupserant, et ipsae longe dispares moribus. Forte ita inciderat
ne duo uiolenta ingenia matrimonio iungerentur fortuna, credo, populi
Romani, quo diuturnius Serui regnum esset constituique ciuitatis mores
possent. \sec Angebatur ferox Tullia nihil materiae in uiro neque ad
cupiditatem neque ad audaciam esse; tota in alterum auersa Tarquinium
eum mirari, eum uirum dicere ac regio sanguine ortum: spernere sororem,
quod uirum nacta muliebri cessaret audacia. \sec Contrahit celeriter
similitudo eos, ut fere fit: malum malo aptissimum; sed initium turbandi
omnia a femina ortum est. Ea secretis uiri alieni adsuefacta sermonibus
nullis uerborum contumeliis parcere de uiro ad fratrem, de sorore ad
uirum; et se rectius uiduam et illum caelibem futurum fuisse contendere,
quam cum impari iungi ut elanguescendum aliena ignauia esset; \sec si
sibi eum quo digna esset di dedissent uirum, domi se propediem uisuram
regnum fuisse quod apud patrem uideat. \sec Celeriter adulescentem suae
temeritatis implet; [Arruns Tarquinius et Tullia minor] prope
continuatis funeribus cum domos uacuas nouo matrimonio fecissent,
iunguntur nuptiis, magis non prohibente Seruio quam adprobante.

    \chap Tum uero in dies infestior Tulli senectus, infestius coepit
regnum esse; iam enim ab scelere ad aliud spectare mulier scelus. Nec
nocte nec interdiu uirum conquiescere pati, ne gratuita praeterita
parricidia essent: \sec non sibi defuisse cui nupta diceretur, nec cum
quo tacita seruiret; defuisse qui se regno dignum putaret, qui
meminisset se esse Prisci Tarquini filium, qui habere quam sperare
regnum mallet. \sec `Si tu is es cui nuptam esse me arbitror, et uirum
et regem appello; sin minus, eo nunc peius mutata res est quod istic cum
ignauia est scelus. \sec Quin accingeris? Non tibi ab Corintho nec ab
Tarquiniis, ut patri tuo, peregrina regna moliri necesse est: di te
penates patriique et patris imago et domus regia et in domo regale
solium et nomen Tarquinium creat uocatque regem. \sec Aut si ad haec
parum est animi, quid frustraris ciuitatem? quid te ut regium iuuenem
conspici sinis? Facesse hinc Tarquinios aut Corinthum; deuoluere retro
ad stirpem, fratri similior quam patri.' \sec His aliisque increpando
iuuenem instigat, nec conquiescere ipsa potest si, cum Tanaquil,
peregrina mulier, tantum moliri potuisset animo ut duo continua regna
uiro ac deinceps genero dedisset, ipsa regio semine orta nullum momentum
in dando adimendoque regno faceret. \sec His muliebribus instinctus
furiis Tarquinius circumire et prensare minorum maxime gentium patres;
admonere paterni beneficii ac pro eo gratiam repetere; allicere donis
iuuenes; cum de se ingentia pollicendo tum regis criminibus omnibus
locis crescere. \sec Postremo ut iam agendae rei tempus uisum est,
stipatus agmine armatorum in forum inrupit. Inde omnibus perculsis
pauore, in regia sede pro curia sedens patres in curiam per praeconem ad
regem Tarquinium citari iussit. \sec Conuenere extemplo, alii iam ante
ad hoc praeparati, alii metu ne non uenisse fraudi esset, nouitate ac
miraculo attoniti et iam de Seruio actum rati. \sec Ibi Tarquinius
maledicta ab stirpe ultima orsus: seruum seruaque natum post mortem
indignam parentis sui, non interregno, ut antea, inito, non comitiis
habitis, non per suffragium populi, non auctoribus patribus, muliebri
dono regnum occupasse. \sec Ita natum, ita creatum regem, fautorem
infimi generis hominum ex quo ipse sit, odio alienae honestatis ereptum
primoribus agrum sordidissimo cuique diuisisse; \sec omnia onera quae
communia quondam fuerint inclinasse in primores ciuitatis; instituisse
censum ut insignis ad inuidiam locupletiorum fortuna esset et parata
unde, ubi uellet, egentissimis largiretur.

    \chap Huic orationi Seruius cum interuenisset trepido nuntio
excitatus, extemplo a uestibulo curiae magna uoce `Quid hoc' inquit,
`Tarquini, rei est? qua tu audacia me uiuo uocare ausus es patres aut in
sede considere mea?' \sec Cum ille ferociter ad haec---se patris sui
tenere sedem; multo quam seruum potiorem filium regis regni heredem;
satis illum diu per licentiam eludentem insultasse dominis---, clamor ab
utriusque fautoribus oritur et concursus populi fiebat in curiam,
apparebatque regnaturum qui uicisset. \sec Tum Tarquinius necessitate
iam et ipsa cogente ultima audere, multo et aetate et uiribus ualidior,
medium arripit Seruium elatumque e curia in inferiorem partem per gradus
deiecit; inde ad cogendum senatum in curiam rediit. \sec Fit fuga regis
apparitorum atque comitum; ipse prope exsanguis cum sine regio comitatu
domum se reciperet ab iis qui missi ab Tarquinio fugientem consecuti
erant interficitur. \sec Creditur, quia non abhorret a cetero scelere,
admonitu Tulliae id factum. Carpento certe, id quod satis constat, in
forum inuecta nec reuerita coetum uirorum euocauit uirum e curia
regemque prima appellauit. \sec A quo facessere iussa ex tanto tumultu
cum se domum reciperet peruenissetque ad summum Cyprium uicum, ubi
Dianium nuper fuit, flectenti carpentum dextra in Urbium cliuum ut in
collem Esquiliarum eueheretur, restitit pauidus atque inhibuit frenos is
qui iumenta agebat iacentemque dominae Seruium trucidatum ostendit. \sec
Foedum inhumanumque inde traditur scelus monumentoque locus
est---Sceleratum uicum uocant---quo amens, agitantibus furiis sororis ac
uiri, Tullia per patris corpus carpentum egisse fertur, partemque
sanguinis ac caedis paternae cruento uehiculo, contaminata ipsa
respersaque, tulisse ad penates suos uirique sui, quibus iratis malo
regni principio similes propediem exitus sequerentur.

\sec Ser.~Tullius regnauit annos quattuor et quadraginta ita ut bono
etiam moderatoque succedenti regi difficilis aemulatio esset; ceterum id
quoque ad gloriam accessit quod cum illo simul iusta ac legitima regna
occiderunt. \sec Id ipsum tam mite ac tam moderatum imperium tamen quia
unius esset deponere eum in animo habuisse quidam auctores sunt, ni
scelus intestinum liberandae patriae consilia agitanti interuenisset.

    \chap Inde L.~Tarquinius regnare occepit, cui Superbo cognomen
facta indiderunt, quia socerum gener sepultura prohibuit, \sec Romulum
quoque insepultum perisse dictitans, primoresque patrum, quos Serui
rebus fauisse credebat, interfecit; conscius deinde male quaerendi regni
ab se ipso aduersus se exemplum capi posse, armatis corpus
circumsaepsit; \sec neque enim ad ius regni quicquam praeter uim habebat
ut qui neque populi iussu neque auctoribus patribus regnaret. \sec Eo
accedebat ut in caritate ciuium nihil spei reponenti metu regnum
tutandum esset. Quem ut pluribus incuteret cognitiones capitalium rerum
sine consiliis per se solus exercebat, \sec perque eam causam occidere,
in exsilium agere, bonis multare poterat non suspectos modo aut inuisos
sed unde nihil aliud quam praedam sperare posset. \sec Praecipue ita
patrum numero imminuto statuit nullos in patres legere, quo contemptior
paucitate ipsa ordo esset minusque per se nihil agi indignarentur. \sec
Hic enim regum primus traditum a prioribus morem de omnibus senatum
consulendi soluit; domesticis consiliis rem publicam administrauit;
bellum, pacem, foedera, societates per se ipse, cum quibus uoluit,
iniussu populi ac senatus, fecit diremitque. \sec Latinorum sibi maxime
gentem conciliabat ut peregrinis quoque opibus tutior inter ciues esset,
neque hospitia modo cum primoribus eorum sed adfinitates quoque
iungebat. \sec Octauio Mamilio Tusculano---is longe princeps Latini
nominis erat, si famae credimus, ab Ulixe deaque Circa oriundus---, ei
Mamilio filiam nuptum dat, perque eas nuptias multos sibi cognatos
amicosque eius conciliat.

    \chap Iam magna Tarquini auctoritas inter Latinorum proceres erat,
cum in diem certam ut ad lucum Ferentinae conueniant indicit: esse, quae
agere de rebus communibus uelit. \sec Conueniunt frequentes prima luce:
ipse Tarquinius diem quidem seruauit, sed paulo ante quam sol occideret
uenit. Multa ibi toto die in concilio uariis iactata sermonibus erant.
\sec Turnus Herdonius ab Aricia ferociter in absentem Tarquinium erat
inuectus: haud mirum esse Superbo inditum Romae cognomen.---Iam enim ita
clam quidem mussitantes, uolgo tamen eum appellabant.---an quicquam
superbius esse quam ludificari sic omne nomen Latinum? \sec longe ab
domo excitis, ipsum, qui concilium indixerit, non adesse. temptari
profecto patientiam ut, si iugum acceperint, obnoxios premat. Cui enim
non apparere, adfectare eum imperium in Latinos? \sec quod si sui bene
crediderint ciues, aut si creditum illud et non raptum parricidio sit,
credere et Latinos quamquam ne sic quidem alienigenae debere: \sec sin
suos eius paeniteat, quippe qui alii super alios trucidentur exsulatum
eant bona amittant, quid spei melioris Latinis portendi? si se audiant,
domum suam quemque inde abituros neque magis obseruaturos diem concilii
quam ipse qui indixerit obseruet. \sec Haec atque alia eodem pertinentia
seditiosus facinorosusque homo hisque artibus opes domi nactus cum
maxime dissereret, interuenit Tarquinius. \sec Is finis orationi fuit;
auersi omnes ad Tarquinium salutandum.  Qui silentio facto monitus a
proximis ut purgaret se quod id temporis uenisset, disceptatorem ait se
sumptum inter patrem et filium cura reconciliandi eos in gratiam moratum
esse, et quia ea res exemisset illum diem, postero die acturum quae
constituisset. \sec Ne id quidem ab Turno tulisse tacitum ferunt;
dixisse enim nullam breuiorem esse cognitionem quam inter patrem et
filium paucisque transigi uerbis posse: ni pareat patri, habitrum
infortunium esse.

    \chap Haec Aricinus in regem Romanum increpans ex concilio abiit.
Quam rem Tarquinius aliquanto quam uidebatur aegrius ferens confestim
Turno necem machinatur, ut eundem terrorem quo ciuium animos domi
oppresserat Latinis iniceret. \sec Et quia pro imperio palam interfici
non poterat, oblato falso crimine insontem oppressit. Per aduersae
factionis quosdam Aricinos seruum Turni auro corrupit, ut in deuersorium
eius uim magnam gladiorum inferri clam sineret. \sec Ea cum una nocte
perfecta essent, Tarquinius paulo ante lucem accitis ad se principibus
Latinorum quasi re noua perturbatus, moram suam hesternam uelut deorum
quadam prouidentia inlatam ait saluti sibi atque illis fuisse. \sec Ab
Turno dici sibi et primoribus populorum parari necem ut Latinorum solus
imperium teneat. Adgressurum fuisse hesterno die in concilio; dilatam
rem esse, quod auctor concilii afuerit quem maxime peteret. \sec Inde
illam absentis insectationem esse natam quod morando spem destituerit.
Non dubitare, si uera deferantur, quin prima luce, ubi uentum in
concilium sit, instructus cum coniuratorum manu armatusque uenturus sit.
\sec Dici gladiorum ingentem esse numerum ad eum conuectum. Id uanum
necne sit, extemplo sciri posse. rogare eos ut inde secum ad Turnum
ueniant. \sec Suspectam fecit rem et ingenium Turni ferox et oratio
hesterna et mora Tarquini, quod uidebatur ob eam differri caedes
potuisse. Eunt inclinatis quidem ad credendum animis, tamen, nisi
gladiis deprehensis, cetera uana existimaturi. \sec Ubi est eo uentum,
Turnum ex somno excitatum circumsistunt custodes; comprehensisque seruis
qui caritate domini uim parabant, cum gladii abditi ex omnibus locis
deuerticuli protraherentur, enimuero manifesta res uisa iniectaeque
Turno catenae; et confestim Latinorum concilium magno cum tumultu
aduocatur. \sec Ibi tam atrox inuidia orta est gladiis in medio positis,
ut indicta causa, nouo genere leti, deiectus ad caput aquae Ferentinae
crate superne iniecta saxisque congestis mergeretur.

    \chap Reuocatis deinde ad concilium Latinis Tarquinius
conlaudatisque qui Turnum nouantem res pro manifesto parricidio merita
poena adfecissent) ita uerba fecit: \sec posse quidem se uetusto iure
agere, quod, cum omnes Latini ab Alba oriundi sint, [in] eo foedere
teneantur, quo sub Tullo res omnis Albana cum colonis suis in Romanum
cesserit imperium; \sec ceterum se utilitatis id magis omnium causa
censere ut renouetur id foedus, secundaque potius fortuna populi Romani
ut participes Latini fruantur quam urbium excidia uastationesque
agrorum, quas Anco prius, patre deinde suo regnante perpessi sint,
semper aut exspectent aut patiantur. \sec Haud difficulter persuasum
Latinis, quamquam in ea foedere superior Romana res erat; ceterum et
capita nominis Latini stare ac sentire cum rege uidebant, et [Turnus]
sui cuique periculi, si aduersatus esset, recens erat documentum. \sec
Ita renouatum foedus, indictumque iunioribus Latinorum ut ex foedere die
certa ad lucum Ferentinae armati frequentes adessent. \sec Qui ubi ad
edictum Romani regis ex omnibus populis conuenere, ne ducem suum neue
secretum imperium propriaue signa haberent, miscuit manipulos ex Latinis
Romanisque ut ex binis singulos faceret binosque ex singulis; ita
geminatis manipulis centuriones imposuit.

    \chap Nec ut iniustus in pace rex, ita dux belli prauus fuit; quin
ea arte aequasset superiores reges ni degeneratum in aliis huic quoque
decori offecisset. \sec Is primus Volscis bellum in ducentos amplius
post suam aetatem annos mouit, Suessamque Pometiam ex iis ui cepit. \sec
Ubi cum diuendita praeda quadraginta talenta argenti refecisset,
concepit animo eam amplitudinem Iouis templi quae digna deum hominumque
rege, quae Romano imperio, quae ipsius etiam loci maiestate esset;
captiuam pecuniam in aedificationem eius templi seposuit.

\sec Excepit deinde lentius spe bellum, quo Gabios, propinquam urbem,
nequiquam ui adortus, cum obsidendi quoque urbem spes pulso a moenibus
adempta esset, postremo minime arte Romana, fraude ac dolo, adgressus
est. \sec Nam cum uelut posito bello fundamentis templi iaciendis
aliisque urbanis operibus intentum se esse simularet, Sextus filius
eius, qui minimus ex tribus erat, transfugit ex composito Gabios, patris
in se saeuitiam intolerabilem conquerens: \sec iam ab alienis in suos
uertisse superbiam et liberorum quoque eum frequentiae taedere, ut quam
in curia solitudinem fecerit domi quoque faciat, ne quam stirpem, ne
quem heredem regni relinquat. \sec Se quidem inter tela et gladios
patris elapsum nihil usquam sibi tutum nisi apud hostes L.~Tarquini
credidisse. nam ne errarent, manere iis bellum quod positum simuletur,
et per occasionem eum incautos inuasurum. \sec Quod si apud eos
supplicibus locus non sit, pererraturum se omne Latium, Volscosque se
inde et Aequos et Hernicos petiturum donec ad eos perueniat qui a patrum
crudelibus atque impiis suppliciis tegere liberos sciant. \sec forsitan
etiam ardoris aliquid ad bellum armaque se aduersus superbissimum regem
ac ferocissimum populum inuenturum. \sec Cum si nihil morarentur
infensus ira porro inde abiturus uideretur, benigne ab Gabinis
excipitur. Vetant mirari si, qualis in ciues, qualis in socios, talis ad
ultimum in liberos esset; \sec in se ipsum postremo saeuiturum, si alia
desint. sibi uero gratum aduentum eius esse, futurumque credere breui ut
illo adiuuante a portis Gabinis sub Romana moenia bellum transferatur.

    \chap Inde in consilia publica adhiberi. Ubi cum de aliis rebus
adsentire se ueteribus Gabinis diceret quibus eae notiores essent, ipse
identidem belli auctor esse et in eo sibi praecipuam prudentiam adsumere
quod utriusque populi uires nosset, sciretque inuisam profecto superbiam
regiam ciuibus esse quam ferre ne liberi quidem potuissent. \sec Ita cum
sensim ad rebellandum primores Gabinorum incitaret, ipse cum
promptissimis iuuenum praedatum atque in expeditiones iret et dictis
factisque omnibus ad fallendum instructis uana adcresceret fides, dux ad
ultimum belli legitur. \sec Ibi cum inscia multitudine quid ageretur,
proelia parua inter Romam Gabiosque fierent quibus plerumque Gabina res
superior esset, tum certatim summi infimique Gabinorum Sex.~Tarquinium
dono deum sibi missum ducem credere. \sec Apud milites uero obeundo
pericula ac labores pariter, praedam munifice largiendo tanta caritate
esse ut non pater Tarquinius potentior Romae quam filius Gabiis esset.
\sec Itaque postquam satis uirium conlectum ad omnes conatus uidebat,
tum ex suis unum sciscitatum Romam ad patrem mittit quidnam se facere
uellet, quando quidem ut omnia unus publice Gabiis posset ei di
dedissent. \sec Huic nuntio, quia, credo, dubiae fidei uidebatur, nihil
uoce responsum est; rex uelut deliberabundus in hortum aedium transit
sequente nuntio filii; ibi inambulans tacitus summa papauerum capita
dicitur baculo decussisse. \sec Interrogando exspectandoque responsum
nuntius fessus, ut re imperfecta, redit Gabios; quae dixerit ipse
quaeque uiderit refert; seu ira seu odio seu superbia insita ingenio
nullam eum uocem emisisse. \sec Sexto ubi quid uellet parens quidue
praeciperet tacitis ambagibus patuit, primores ciuitatis criminando
alios apud populum, alios sua ipsos inuidia opportunos interemit. Multi
palam, quidam in quibus minus speciosa criminatio erat futura clam
interfecti. \sec Patuit quibusdam uolentibus fuga, aut in exsilium acti
sunt, absentiumque bona iuxta atque inter emptorum diuisui fuere. \sec
Largitiones inde praedaeque; et dulcedine priuati commodi sensus malorum
publicorum adimi, donec orba consilio auxilioque Gabina res regi Romano
sine ulla dimicatione in manum traditur.

    \chap Gabiis receptis Tarquinius pacem cum Aequorum gente fecit,
foedus cum Tuscis renouauit. Inde ad negotia urbana animum conuertit;
quorum erat primum ut Iouis templum in monte Tarpeio monumentum regni
sui nominisque relinqueret: Tarquinios reges ambos patrem uouisse,
filium perfecisse. \sec Et ut libera a ceteris religionibus area esset
tota Iouis templique eius quod inaedificaretur, exaugurare fana
sacellaque statuit quae aliquot ibi, a Tatio rege primum in ipso
discrimine aduersus Romulum pugnae uota, consecrata inaugurataque postea
fuerant. \sec Inter principia condendi huius operis mouisse numen ad
indicandam tanti imperii molem traditur deos; nam cum omnium sacellorum
exaugurationes admitterent aues, in Termini fano non addixere; \sec
idque omen auguriumque ita acceptum est non motam Termini sedem unumque
eum deorum non euocatum sacratis sibi finibus firma stabiliaque cuncta
portendere. Hoc \sec perpetuitatis auspicio accepto, secutum aliud
magnitudinem imperii portendens prodigium est: caput humanum integra
facie aperientibus fundamenta templi dicitur apparuisse. \sec Quae uisa
species haud per ambages arcem eam imperii caputque rerum fore
portendebat; idque ita cecinere uates quique in urbe erant quosque ad
eam rem consultandam ex Etruria acciuerant.

\sec Augebatur ad impensas regis animus; itaque Pometinae manubiae, quae
perducendo ad culmen operi destinatae erant, uix in fundamenta
suppeditauere. \sec Eo magis Fabio, praeterquam quod antiquior est,
crediderim quadraginta ea sola talenta fuisse, quam Pisoni, \sec qui
quadraginta milia pondo argenti seposita in eam rem scribit, summam
pecuniae neque ex unius tum urbis praeda sperandam et nullius ne horum
quidem operum fundamenta non exsuperaturam. \chap Intentus perficiendo
templo, fabris undique ex Etruria accitis, non pecunia solum ad id
publica est usus sed operis etiam ex plebe. Qui cum haud paruus et ipse
militiae adderetur labor, minus tamen plebs grauabatur se templa deum
exaedificare manibus suis quam postquam et ad alia, \sec ut specie
minora, sic laboris aliquanto maioris traducebantur opera foros in circo
faciendos cloacamque maximam, receptaculum omnium purgamentorum urbis,
sub terra agendam; quibus duobus operibus uix noua haec magnificentia
quicquam adaequare potuit. \sec His laboribus exercita plebe, quia et
urbi multitudinem, ubi usus non esset, oneri rebatur esse et colonis
mittendis occupari latius imperii fines uolebat, Signiam Circeiosque
colonos misit, praesidia urbi futura terra marique.

\sec Haec agenti portentum terribile uisum: anguis ex columna lignea
elapsus cum terrorem fu\-gam\-que in regia fecisset, ipsius regis non
tam subito pauore perculit pectus quam anxiis impleuit curis. \sec
Itaque cum ad publica prodigia Etrusci tantum uates adhiberentur, hoc
uelut domestico exterritus uisu Delphos ad maxime inclitum in terris
oraculum mittere statuit. \sec Neque responsa sortium ulli alii
committere ausus, duos filios per ignotas ea tempestate terras,
ignotiora maria in Graeciam misit. \sec Titus et Arruns profecti; comes
iis additus L.~Iunius Brutus, Tarquinia, sorore regis, natus, iuuenis
longe alius ingenii quam cuius simulationem induerat. Is cum primores
ciuitatis, in quibus fratrem suum, ab auunculo interfectum audisset,
neque in animo suo quicquam regi timendum neque in fortuna
concupiscendum relinquere statuit contemptuque tutus esse ubi in iure
parum praesidii esset. \sec Ergo ex industria factus ad imitationem
stultitiae, cum se suaque praedae esse regi sineret, Bruti quoque haud
abnuit cognomen ut sub eius obtentu cognominis liberator ille populi
Romani animus latens opperiretur tempora sua. \sec Is tum ab Tarquiniis
ductus Delphos, ludibrium uerius quam comes, aureum baculum inclusum
corneo cauato ad id baculo tulisse donum Apollini dicitur, per ambages
effigiem ingenii sui. \sec Quo postquam uentum est, perfectis patris
mandatis cupido incessit animos iuuenum sciscitandi ad quem eorum regnum
Romanum esset uenturum. Ex infimo specu uocem redditam ferunt: imperium
summum Romae habebit qui uestrum primus, O iuuenes, osculum matri
tulerit. \sec Tarquinii ut Sextus, qui Romae relictus fuerat, ignarus
responsi expersque imperii esset, rem summa ope taceri iubent; ipsi
inter se uter prior, cum Romam redisset, matri osculum daret, sorti
permittunt. \sec Brutus alio ratus spectare Pythicam uocem, uelut si
prolapsus cecidisset, terram osculo contigit, scilicet quod ea communis
mater omnium mortalium esset. \sec Reditum inde Romam, ubi aduersus
Rutulos bellum summa ui parabatur.

    \chap Ardeam Rutuli habebant, gens, ut in ea regione atque in ea
aetate, diuitiis praepollens; eaque ipsa causa belli fuit, quod rex
Romanus cum ipse ditari, exhaustus magnificentia publicorum operum, tum
praeda delenire popularium animos studebat, \sec praeter aliam superbiam
regno infestos etiam quod se in fabrorum ministeriis ac seruili tam diu
habitos opere ab rege indignabantur. \sec Temptata res est, si primo
impetu capi Ardea posset: ubi id parum processit, obsidione
munitionibusque coepti premi hostes. \sec In his statiuis, ut fit longo
magis quam acri bello, satis liberi commeatus erant, primoribus tamen
magis quam militibus; \sec regii quidem iuuenes interdum otium conuiuiis
comisationibusque inter se terebant. \sec Forte potantibus his apud
Sex.~Tarquinium, ubi et Collatinus cenabat Tarquinius, Egeri filius,
incidit de uxoribus mentio. Suam quisque laudare miris modis; \sec inde
certamine accenso Collatinus negat uerbis opus esse; paucis id quidem
horis posse sciri quantum ceteris praestet Lucretia sua. `Quin, si uigor
iuuentae inest, conscendimus equos inuisimusque praesentes nostrarum
ingenia? id cuique spectatissimum sit quod necopinato uiri aduentu
occurrerit oculis.' \sec Incaluerant uino; `Age sane' omnes; citatis equis
auolant Romam. Quo cum primis se intendentibus tenebris peruenissent,
pergunt inde Collatiam, \sec ubi Lucretiam haudquaquam ut regias nurus,
quas in conuiuio luxuque cum aequalibus uiderant tempus terentes sed
nocte sera deditam lanae inter lucubrantes ancillas in medio aedium
sedentem inueniunt.  Muliebris certaminis laus penes Lucretiam fuit.
\sec Adueniens uir Tarquiniique excepti benigne; uictor maritus comiter
inuitat regios iuuenes. Ibi Sex.~Tarquinium mala libido Lucretiae per
uim stuprandae capit; cum forma tum spectata castitas incitat. \sec Et
tum quidem ab nocturno iuuenali ludo in castra redeunt.

    \chap Paucis interiectis diebus Sex.~Tarquinius inscio Collatino
cum comite uno Collatiam uenit. \sec Ubi exceptus benigne ab ignaris
consilii cum post cenam in hospitale cubiculum deductus esset, amore
ardens, postquam satis tuta circa sopitique omnes uidebantur, stricto
gladio ad dormientem Lucretiam uenit sinistraque manu mulieris pectore
oppresso `Tace, Lucretia' inquit; `Sex.~Tarquinius sum; ferrum in manu
est; moriere, si emiseris uocem.' \sec Cum pauida ex somno mulier nullam
opem, prope mortem imminentem uideret, tum Tarquinius fateri amorem,
orare, miscere precibus minas, uersare in omnes partes muliebrem animum.
\sec Ubi obstinatam uidebat et ne mortis quidem metu inclinari, addit ad
metum dedecus: cum mortua iugulatum seruum nudum positurum ait, ut in
sordido adulterio necata dicatur. \sec Quo terrore cum uicisset
obstinatam pudicitiam uelut $\langle$ui$\rangle$ uictrix libido,
profectusque inde Tarquinius ferox expugnato decore muliebri esset,
Lucretia maesta tanto malo nuntium Romam eundem ad patrem Ardeamque ad
uirum mittit, ut cum singulis fidelibus amicis ueniant; ita facto
maturatoque opus esse; rem atrocem incidisse. \sec Sp.~Lucretius cum
P.~Valerio Volesi filio, Collatinus cum L.~Iunio Bruto uenit, cum quo
forte Romam rediens ab nuntio uxoris erat conuentus. \sec Lucretiam
sedentem maestam in cubiculo inueniunt. Aduentu suorum lacrimae obortae,
quaerentique uiro `Satin salue?' `Minime' inquit; `quid enim salui est
mulieri amissa pudicitia? Vestigia uiri alieni, Collatine, in lecto sunt
tuo; ceterum corpus est tantum uiolatum, animus insons; mors testis
erit. Sed date dexteras fidemque haud impune adultero fore. \sec
Sex.~est Tarquinius qui hostis pro hospite priore nocte ui armatus mihi
sibique, si uos uiri estis, pestiferum hinc abstulit gaudium.' \sec Dant
ordine omnes fidem; consolantur aegram animi auertendo noxam ab coacta
in auctorem delicti: mentem peccare, non corpus, et unde consilium
afuerit culpam abesse. \sec `Vos' inquit `uideritis quid illi debeatur:
ego me etsi peccato absoluo, supplicio non libero; nec ulla deinde
impudica Lucretiae exemplo uiuet.' \sec Cultrum, quem sub ueste abditum
habebat, eum in corde defigit, prolapsaque in uolnus moribunda cecidit.
\sec Conclamat uir paterque; \chap Brutus illis luctu occupatis cultrum
ex uolnere Lucretiae extractum, manantem cruore prae se tenens, `Per
hunc' inquit `castissimum ante regiam iniuriam sanguinem iuro, uosque,
di, testes facio me L.~Tarquinium Superbum cum scelerata coniuge et omni
liberorum stirpe ferro igni quacumque dehinc ui possim exsecuturum, nec
illos nec alium quemquam regnare Romae passurum.' \sec Cultrum deinde
Collatino tradit, inde Lucretio ac Valerio, stupentibus miraculo rei,
unde nouum in Bruti pectore ingenium. Ut praeceptum erat iurant; totique
ab luctu uersi in iram, Brutum iam inde ad expugnandum regnum uocantem
sequuntur ducem.

\sec Elatum domo Lucretiae corpus in forum deferunt, concientque
miraculo, ut fit, rei nouae atque indignitate homines. Pro se quisque
scelus regium ac uim queruntur. \sec Mouet cum patris maestitia, tum Brutus
castigator lacrimarum atque inertium querellarum auctorque quod uiros,
quod Romanos deceret, arma capiendi aduersus hostilia ausos. \sec
Ferocissimus quisque iuuenum cum armis uoluntarius adest; sequitur et
cetera iuuentus. Inde patre praeside relicto Collatiae [ad portas]
custodibusque datis ne quis eum motum regibus nuntiaret, ceteri armati
duce Bruto Romam profecti. \sec Ubi eo uentum est, quacumque incedit
armata multitudo, pauorem ac tumultum facit; rursus ubi anteire primores
ciuitatis uident, quidquid sit haud temere esse rentur. \sec Nec minorem
motum animorum Romae tam atrox res facit quam Collatiae fecerat; ergo ex
omnibus locis urbis in forum curritur. Quo simul uentum est, praeco ad
tribunum celerum, in quo tum magistratu forte Brutus erat, populum
aduocauit. \sec Ibi oratio habita nequaquam eius pectoris ingeniique
quod simulatum ad eam diem fuerat, de ui ac libidine Sex.~Tarquini, de
stupro infando Lucretiae et miserabili caede, de orbitate Tricipitini
cui morte filiae causa mortis indignior ac miserabilior esset. \sec
Addita superbia ipsius regis miseriaeque et labores plebis in fossas
cloacasque exhauriendas demersae; Romanos homines, uictores omnium circa
populorum, opifices ac lapicidas pro bellatoribus factos. \sec Indigna
Ser.~Tulli regis memorata caedes et inuecta corpori patris nefando
uehiculo filia, inuocatique ultores parentum di. \sec His
atrocioribusque, credo, aliis, quae praesens rerum indignitas
haudquaquam relatu scriptoribus facilia subicit, memoratis, incensam
multitudinem perpulit ut imperium regi abrogaret exsulesque esse iuberet
L.~Tarquinium cum coniuge ac liberis. \sec Ipse iunioribus qui ultro
nomina dabant lectis armatisque, ad concitandum inde aduersus regem
exercitum Ardeam in castra est profectus: imperium in urbe Lucretio,
praefecto urbis iam ante ab rege instituto, relinquit. \sec Inter hunc
tumultum Tullia domo profugit exsecrantibus quacumque incedebat
inuocantibusque parentum furias uiris mulieribusque.

    \chap Harum rerum nuntiis in castra perlatis cum re noua trepidus
rex pergeret Romam ad comprimendos motus, flexit uiam Brutus---senserat
enim aduentum---ne obuius fieret; eodemque fere tempore, diuersis
itineribus, Brutus Ardeam, Tarquinius Romam uenerunt. \sec Tarquinio
clausae portae exsiliumque indictum: liberatorem urbis laeta castra
accepere, exactique inde liberi regis. Duo patrem secuti sunt qui
exsulatum Caere in Etruscos ierunt. Sex.~Tarquinius Gabios tamquam in
suum regnum profectus ab ultoribus ueterum simultatium, quas sibi ipse
caedibus rapinisque concierat, est interfectus.

\sec L.~Tarquinius Superbus regnauit annos quinque et uiginti.  Regnatum
Romae ab condita urbe ad liberatam annos ducentos quadraginta quattuor.
Duo consules inde comitiis centuriatis a praefecto urbis ex commentariis
Ser.~Tulli creati sunt, L.~Iunius Brutus et L.~Tarquinius Collatinus.
\bye