% tex2asc-version: 0.1
%
% Ab Urbe Condita, praefario auctoris.
%
% Contributor: Konrad Schroder <
[email protected]>
%
% Original publication data:
% Conway, Robert and Walters, Charles.
% _Titi_Livi_Ab_Urbe_Condita,_Tomus_I:_Libri_I-V_
% Clarendon: Oxford University Press, 1914.
%
% Version: 0.02 (Delta), 15 September 1993.
%
% This file is in the Public Domain.
%
\input ks_macros.tex
\docversion=1.0pt \warnifold
\raggedbottom
{\bf\centerline{T.~LIVI}
\centerline{AB VRBE CONDITA}
\centerline{PRAEFATIO}}
\bigskip
\chap F{\sc ACTURUSNE} operae pretium sim si a primordio urbis res
populi Romani perscripserim nec satis scio nec, si sciam, dicere ausim,
\sec quippe qui cum ueterem tum uolgatam esse rem uideam, dum noui
semper scriptores aut in rebus certius aliquid allaturos se aut
scribendi arte rudem uetustatem superaturos credunt. \sec Vtcumque
erit, iuuabit tamen rerum gestarum memoriae principis terrarum populi
pro uirili parte et ipsum consuluisse; et si in tanta scriptorum turba
mea fama in obscuro sit, nobilitate ac magnitudine eorum me qui nomini
officient meo consoler. \sec Res est praeterea et immensi operis, ut
quae supra septingentesimum annum repetatur et quae ab exiguis profecta
initiis eo creuerit ut iam magnitudine laboret sua; et legentium
plerisque haud dubito quin primae origines proximaque originibus minus
praebitura uoluptatis sint, festinantibus ad haec noua quibus iam pridem
praeualentis populi uires se ipsae conficiunt: \sec ego contra hoc
quoque laboris praemium petam, ut me a conspectu malorum quae nostra tot
per annos uidit aetas, tantisper certe dum prisca [tota] illa mente
repeto, auertam, omnis expers curae quae scribentis animum, etsi non
flectere a uero, sollicitum tamen efficere posset.
\sec Quae ante conditam condendamue urbem poeticis magis decora
fabulis quam incorruptis rerum gestarum monumentis traduntur, ea nec
adfirmare nec refellere in animo est. \sec Datur haec uenia antiquitati
ut miscendo humana diuinis primordia urbium augustiora faciat; et si cui
populo licere oportet consecrare origines suas et ad deos referre
auctores, ea belli gloria est populo Romano ut cum suum conditorisque
sui parentem Martem potissimum ferat, tam et hoc gentes humanae
patiantur aequo animo quam imperium patiuntur. \sec Sed haec et his
similia utcumque animaduersa aut existimata erunt haud in magno equidem
ponam discrimine: \sec ad illa mihi pro se quisque acriter intendat
animum, quae uita, qui mores fuerint, per quos uiros quibusque artibus
domi militiaeque et partum et auctum imperium sit; labente deinde
paulatim disciplina uelut desidentes primo mores sequatur animo, deinde
ut magis magisque lapsi sint, tum ire coeperint praecipites, donec ad
haec tempora quibus nec uitia nostra nec remedia pati possumus peruentum
est. \sec Hoc illud est praecipue in cognitione rerum salubre ac
frugiferum, omnis te exempli documenta in inlustri posita monumento
intueri; inde tibi tuaeque rei publicae quod imitere capias, inde foedum
inceptu foedum exitu quod uites. \sec Ceterum aut me amor negotii
suscepti fallit, aut nulla unquam res publica nec maior nec sanctior nec
bonis exemplis ditior fuit, nec in quam [ciuitatem] tam serae auaritia
luxuriaque immigrauerint, nec ubi tantus ac tam diu paupertati ac
parsimoniae honos fuerit. \sec Adeo quanto rerum minus, tanto minus
cupiditatis erat: nuper diuitiae auaritiam et abundantes uoluptates
desiderium per luxum atque libidinem pereundi perdendique omnia
inuexere. Sed querellae, ne tum quidem gratae futurae cum forsitan
necessariae erunt, ab initio certe tantae ordiendae rei absint: \sec cum
bonis potius ominibus uotisque et precationibus deorum dearumque, si, ut
poetis, nobis quoque mos esset, libentius inciperemus, ut orsis tantum
operis successus prosperos darent.
\vfill\eject\end